Obrázky na stránke
PDF
ePub

AURELII PRUDENTII CLEMENTIS

QUAE EXSTANT

CARMINA

AD VATICC. ALIORUMQUE CODICUM ET OPTIMARUM
EDITIONUM FIDEM RECENSUIT, LECTIONUM VARIETATE

ILLUSTRAVIT, NOTIS EXPLICAVIT

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PROLEGOMENA.

CAP. I.

DE VITA PRUDENTII.

Fontem, unde hauriamus, quae ad Prudentii vitam pertinent, praeter ipsius scripta habemus nullum. Quae praeterea cunque circumferrier de eo solent venditarique pro veris, ea fere pro lubito atque arbitratu, quamvis interdum cum magno doctrinae apparatu, a scribendi nimie cupidis conquisita fuerunt atque ita digesta, ut poetae vita alias incompta et indotata iis exciderit perquam exornata oratione factisque. Ista profecto huic aetati fide colenda non sunt. Verumtamen haec fere de eo extant certa1). Aurelius

1) Cfr. Gennad. de vir. illustr. 13 [vbb. eius deprompsi ex bibl. Vaticanae cod. palimpsesto Alex. 2077 praestantissimo ineuntis sec. VII]: Prudentius seculari litteratura eruditus (cod. heroditus) composuit troceum de toto veteri et novo (cod. nobo) testamento personis exerptis. commentatus est in morem (cod. mortem) grecorum exemeron de mundi fabrica usque ad conditionem primi hominis et praevaricationem eius. conposuit et libellos (cod. livellos) quos greca appellatione praetitulavit apoteosis, psychomacia, amartigenia id est de divinitate, de conpunctione animi, de origine peccatorum. fecit (cod. ficit) et in laudem martyrum sub aliquorum nominibus invitatorium librum unum et hymnorum alterum, speciali tamen intentione (cod. intentionem) adversus Symmachum idololatriam (cod. idolatria) defendentem ex quorum lectione (cod. lectionem) agnoscitur palatinus miles fuisse. Gennadii vestigia premunt qui medio aevo passim de poeta tradiderunt; eodem fere modo recentiores. Vid. Aurelii Prudentii vita per Ald. Romanum in ed. eius opp. Venet. 1501, 4o, p. 7, repet. ed. Lugd. an. 1502, Sich. (1527, 1536, 1540) ed. Giselin. I. a. 1562, ed. Caliar. 1574, Weitz. Hanov. in Encomiis Doct. Vir., et al. Herm. Tulichius vita Prud., ante ed. Perist. hymni X. Lips. ap. Lotter. a. 1513, 4°. Io. Pet. Ludwig let. dissertat. de vita Aur. Prudentii, Viteberg. a. 1642, 4o, repet. in Opusc. Miscellan. II, p. 494, Halae 1710, 8°. Steph. Chamillard. vita Prud. in ed. Paris. 1687, 4° et Londin. 1824, 8°. Faust. Arevalus, Tom. I, p. 10 sqq. ed. Roman, 1788, 4°. Hear. Middeldorpf. commentat. de Prudentio et theologia Prudentiana part. I, p. 3, Vratislav. 1823, 4o. Part. II. ibid. 1827, 4o, repet. in Zeitschrift für die historische Theologie u. s. w. herausgegeben von D. Chr. Friedr. Illgen. (Leipz. 1832) II, part. II. p. 127...190. Obbarius prolegg. cap. I. in ed. Prud. Tubingae 1845. Quibus addas interpretes ap. Arev. in prolegg. 16 not. b, 1. P. Silbert. A. P. C. Feyergesänge, heilige Kämpfe und Siegeskronen metrisch übersetzt, Wien, 1820, praefat. p. VIII, Ioh. Christ. Felix Bähr. Die christlichen Dichter und Geschichtschreiber Roms. Supplement-Bd., I. Abthl. p. 41, Carlsruhe 1836.

[ocr errors]

Prudentius ed. Dressel.

a

Theod.

« PredošláPokračovať »