Obrázky na stránke
PDF
ePub

22. et nisi breviati fuissent | ejus tener fuerit, et folia nata,

dies illi, non fieret salva omnis

caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.

23. Tunc si quis vobis dixerit: Ecce! hic est Christus, aut illic; nolite credere!

24. Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae; et dabunt signa magna, et prodigia, ita, ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

25. Ecce! praedixi vobis. 26. Si ergo dixerint vobis: Ecce! in deserto est, nolite exire; ecce! in penetralibus, nolite credere!

27. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem; ita erit et adventus Filii hominis.

28. Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.

29. Statim autem post tribulationem dierum illorum, soli obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur;

30. et tunc parebit signum Filii hominis in coelo; et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate.

31. Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna; et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum.

32. Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus

g Luc. 17, 23. h Luc. 17, 24. 7. 8. k Dan. 7, 13. c. 16, 27.

Cap. XXIV.

28. illuc.

i

scitis, quia prope est aestas.

33. Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote!' quia prope est in januis.

34. Amen dico vobis: Quia non praeteribit generatio haec, donec omniam haec fiant.

35. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.

36. De die autem illa" et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi solus pater.

37. P Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis.

38. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam;

39. et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes; ita erit et adventus Filii hominis.

40. Tunc duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur;

41. duae molentes in mola; una assumetur, et una relinquetur.

42. Vigilate ergo! quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus sit.

43. Illud autem scitote", quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodido

mum suam.

44. Ideo et vos estote parati!

mv. 5-33. c. 10, 23. v. 3. • 1 Thess. 5, 1. P v. 3739. Luc. 17, 26 — 29. ? Genes. 6, 3. Genes. 7, 6. sqq. Luc. 17, 34. sqq. + c. 25, 13. u Luc. 12, 39. Ez, 32, 1 Thess. 5, 2. 2 Petr. 3, 10. sqq. Apoc.

16, 15.

31. quattuor. 34. haec generatio. 35. verba vero. 36. pater solus. 38. nuptum tradentes; ibid. in arcam Noae. 40. adsumetur.

43. perfodiri.

quia, qua nescitis hora, Filius | so, dormitaverunt omnes et dorhominis venturus est.

45. Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?

46. Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem!

47. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet

eum.

48. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire!

49. et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis;

50. veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat;

51. et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis. Illic erit fletus, et stridor dentium!

CAP. XXV.

mierunt.

6. Media autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exite obviam ei!

7. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades" suas.

8. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro! quia lampades nostrae extinguuntur.

9. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis!

10. Dum autem irent emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis!

12. At ille respondens ait: Amen dico vobis: Nescio vos! 13. Vigilate itaque! quia nescitis diem, neque horam.

14. Sicut enim homo peregre

Narratio de decem virginibus. De proficiscens, vocavit servos suos, talentis servorum. Sententia divini

judicis die extrema.

1. Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.

2. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes;

3. sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum;

4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadi

bus.

5. Moram autem faciente sponv. 45-51. Luc. 12, 42-46.

et tradidit illis bona sua;

15. et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.

16. Abiit autem, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

17. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

18. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

[merged small][ocr errors][merged small]

Cap. XXV. 11. novissime veniunt. 17. similiter qui. 18. fodit in

terra.

19. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 20. Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine! quinque talenta tradidisti mihi; ecce! alia quinque superlucratus

sum.

21. Ait illi dominus ejus: Euge! serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui!

22. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine! duo talenta tradidisti mihi; ecce! alia duo lucratus sum.

23. Ait illi dominus ejus: Euge! serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui !

24. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine! scio, quia homo durus es; metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25. et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra; ecce! habes, quod tuum est.

26. Respondens autem dominus ejus dixit ei: Serve male et piger! sciebas, quia meto, ubi non semino, et congrego, ubi non sparsi;

27. oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique, quod meum est, cum usura.

28. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta!

serve.

[blocks in formation]

Cap. XXV. 20. optulit; ibid. mihi tradidisti; ibid. et ecce. 21. bone 23. bone serve. 24. et metis. 27. mittere pecuniam. 35. esurii; ibid. collexistis. 36. operuistis; ibid. in carcere et venistis. 37. et pavi38. colleximus; ibid. cooperuimus. 39. et in carcere.

mus.

40. Et respondens Rex dicet illis: Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

41. Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: discedites a me, maledicti! in ignem aeternum,

| cipes Sacerdotum, et Seniores populi, in atrium principis Sacerdotum, qui dicebatur Caiphas; 4. Et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

5. Dicebant autem: Non in die qui paratus est diabolo, et ange-festo, ne forte tumultus fieret in lis ejus.

42. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;

43. hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non cooperuistis me; infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

44. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine! quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?

45. Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

46. Et ibunt hi in supplicium aeternum; justi autem in vitam aeternam.

[blocks in formation]

Cap. XXV. 40. de his. 41.

[ocr errors]

populo.

6. Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

7. accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

8. Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec?

9. Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

10. Sciens autem Jesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata

est in me.

betis vobiscum; me autem non 11. Nam semper pauperes hasemper habetis.

12. Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13. Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.

14. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes Sacerdotum,

15. etait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?

V. 6-13. Marc. 14, 3-9. Joh. 12, 1-8. n v. 14-16. Marc. 14, 10. sqq. Luc. 22, 3-6.

praeparatus.

43. collexistis; ibid. operuistis. 44. respondebunt et ipsi; ibid. quando vidimus; ibid. vel in carcere. XXVI. 3. Caiaphas. 6. cum autem esset Jesus. 10. mulieri;

ibid. opus bonum. 12. ungentum. 14. Iscariot.

At illi constituerunt ei triginta | lis suis, et ait: Accipite et come

argenteos.

16. Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.

17. Prima autem die azymorump accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?

18. At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

19. Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20. 7 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21. Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

22. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine?

23. At ipse respondens ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

24. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

25. Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti!

26. Coenantibus" autem eis accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipu

• v. 17-29. Marc. 14, 12-25. Luc. 22, 7-23. P Exod. 12. Deut. 16. 9 v.20-26. Joh. 13, 21-30. 1 Cor. 11, 23. sqq.

Cap. XXVI.

rapside.

bibam.

dite; hoc est corpus meum.

27. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes!

28. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

29. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum il

lud bibam vobiscum novum in regno" Patris mei.

30. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

31. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte; scriptum est enim:,,Percutiam pastorem, et ,,dispergentur oves gregis"."

32. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

33. Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te; ego numquam scandalizabor.

34. Ait illi Jesus: Amen dico tibi: Quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

35. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

36. Tunc venit Jesus cum il

lis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic! donec vadam illuc, et orem.

37. Et assumpto Petro et duo$ Exod. 24. 8. + c. 20, 28. u Luc. 14, 15. v v. 30-35. Marc. 14, 26-31. Luc. 22, 39. zu Zach. 13, 7. c. 28, 7. 75. Luc. 22, 31-34. z v. 36-46. Marc. 14, 32-42. Luc. 22, 40-46

y v.

17. prima autem azymorum. 20. discipulis. 23. pa26. cenantibus. 28. effunditur. 29. usque in diem, cum illum 31. dispargentur 36. Gesemani.

« PredošláPokračovať »