Obrázky na stránke
PDF
ePub

maxime et proprie ejus est, a quo jus habet baculum ferendi. Et si rerum primordia relegimus, inauguratio episcoporum in Ecclesia successit illi, qua apud Hebræos ad magisterium promovebantur initiationi. Hæc enim gradibus quibusdam fiebat, et yeposeola tandem ac verbis conceptis peragebatur, qua nihil postea sublimius habuere. Quamobrem est unde Galliæ gratulemur, quod divino prorsus inspirata genio fecit, ut academicarum principes essent præsules Ecclesiarum. Redeunt pristina tempora, æmulamur veterum mores, et grande posteris relinquimus exemplum quod aut imitentur, aut mirentur. Thales Pythagoram sibi operam dantem, προετρέψατο εἰς Αἴγυπτον διαπλεῦσαι,καὶ τοῖς ἐν Μέμφει, καὶ Διὸς μάλιστα συμβαλεῖν ἱερεῦσι (15),quod vetustissimum sacerdotum decus est. Fortunatior Gallia quæ non ad exteros ablegat quos sacris vult imbui, sed habet hierarchas tanta eruditione refertos,ul eorum domus didaoxhɛia esie possint. Verum enim vero superat omnes hac laude, ultraque Memphim ipsum est Carnutum civitas, seu và máλat, seu seriora tempora consideremus. Illic sedes quondam lepoleoλóyov; illic floruere præsules, pietate, et doctrina longe maximi. Testes hujus rei Fulbertus, Gauffridus, et Joannes Saresberiensis, aliique quibus, vel Opera edita, vel obita munia, vel auctores celeberrimi fidem faciunt. Testis es, ipse,Præsul sapientissime, postremus omnium, et tamen æqualis omnes ut majores tuos reveritus, nec illis minor; multum ante episcopatu dignus quam episcopus. Litterarum omnia decora habens, et ipsarum decus; sacræ ac venerandæ theologiæ alumnus, et parens. Te mullæ optarunt Ecclesiæ, sed ea vicit quæ vincere debuit; et cum unum ac eumdem plures habere non possint, quod possunt, optant similem. Felices academiæ quæ Ecclesiis principes conferunt! Felices Ecclesiæ quæ ab academiis Patres accipiunt ! An tantis Carnutum pontificibus a me accenseri, iisque comparari, ægre tibi est? Modestiæ tuæ morem geram; venio ad alterum : vereor tamen ne adhuc de te loqui videar. Testis est, sed omni exceptione major, Ivo quem hic exhibemus : cujus doctrina nihil solidius, cujus pietate nihil sincerius, cujus animo nihil majus ac fortius esse potuit. Quærat forte aliquis quid noverit ? Omnia quæ pontificem scire oportuit. Ita Patrum, conciliorum, canonum, consuetudinum peritus, ut his unis pugnet, hæc sola fere loquatur et scribat. Quærat cujus virtutis? Antiquæ prorsus et canonicæ, quam cum maximo candore coluit, et candidatis ejus efficacissime persuasit. Quærat cujus fortitudinis, quæ crimina debellaret, etiam regia; quæ homines ad meliora cogeret,etiam principes ; quæ imbelles ac meticulosos animaret, eliam pontifices. Hunc virum, a suis tandem et tuis simul redivivum effectum, cuinam dicatum oportuit quum illi qui auctoritatem ejus et mores per sese reviviscere facit ? Munus hoc, opinor, non despicies, quia continet, et quo aliis præcellis, summam eruditionem : et quod plurimum diligis, canonum observationem; et quod serio amplecteris, Ecclesiarum curam et sollicitudinem: et quod omnibus qua verbo, qua opere suades, pietatem, et amplissimæ virtutis usum. Medium te inter Deum et homines constitutum agnoscimus, illorum óμóqwvov, et idcirco per te xapioτhpia nostra Deo offerimus, Ivonis nempe sudores, vigilias, labores, pridem Deo deditos, et quos nunc a nobis suo jure reposcit. Habes quod invitet nos et alliciat, ut hanc a te operam exoptemus. Solemne fuit sacerdotibus antiquis deorum suorum insignia sibi vindicare, arcus, viltas, sceptra,frameas,radios, et si quæ alia, quibus venerationem populorum sibi conciliarent. Dei magni nascentis ex Virgine sacerdos factus, quodnam ab ipso habebis insigne? Non illic fulmina, non frameæ, non spicula, quæ tibi assumas. Lac tantum est quod ab filio sugitur, a matre sufficitur.Symboli illius partem in nobis confirmavit Ivo, nempe candorem. Confirmasti et tu ipse etiam canonicorum regularium abbas; observatio enim canonica Catalaunensi omnium sanctorum monasterio restituta, tibi et sollicitationi tuæ omnia debet, ne vel hac in re te Ivoni absimilem dicere possimus. Dulcedinem vero lactis sibi reservarunt episcopi. Hac una nixis, Præsul illustrissime, ausus sum tua limina accedere, et canonicorum regularium qui tua in ditione sunt, nomine, nomini tuo hoc operis consecrare. Illustrissimæ dominationis tuæ,

[blocks in formation]

B

canone suo canonici, commodum adfuit Guido Bel- A electo manus imponere voluit, ob id quod in depolovacensis. Hic quondam Augustæ Veromanduorum in ecclesia. S. Quintini decanus, Cæsaromagi Bellovacorum factus episcopus, in memoriam sancti Quintini monasterium construxit, concessisque prædiis canonicos illic constituit an 1078. His præfectus Ivo monasterium paternis possessionibus auxit, et quo illud omni ope juvaret secum,legibus ad id conditis vitam regularem intulit, vir canonum peritissimus, et eorum observationis studio flagrantissimus. Erant quidem jam olim canonici regulares passim in Gallia, atque in aliis provinciis. Diu est cum Chrodegandus (18) peculiarem Metensibus suis canonicis regulam conscripsit. In concilio autem Aquisgranensi omnibus regulam Ludovicus pius edendam curavit, opera Amalarii diaconi, misitque in singulas provincias observandam (19). In qua, maximam partem, Chrodegangi regula continetur. Verum lapsu temporis cum relaxata esset disciplina, ei denuo instaurandæ multi laborarunt, in quibus Ivonis opera præ cunctis excelluit. In monasterio prædicto præfuit annos plus minus xiv, modo prælatus ejus,ut in privilegio Philippi regis; modo præpositus, ut in bulla Gregorii VII; modo abbas, ut sæpius dictus hic procul dubio dum sancto otio fruitur collectionem canonum fecit,quam postea in conpendium Hugo Catalaunensis (20) contulit, et Pannomiam sive Pannormiam vocavit. Præterea theologiam docuit : moris enim fuit tunc ut sacræ theologiæ studia in monasteriis maxime vigerent: neque id oneris abbates ipsis monasteriorum defugerunt, ut ante vidimus in Lanfranco, hic in Ivone nostro. Hoc autem muneris quod defunctus est Ivo in causa fuit cur in antiquissimis monumentis magister et doctor appelletur. Tanta fuit autem monasterii illius et Ivonis ipsius pietatis ac canonicæ observationis fama (21), ut multa monasteria accitis inde canonicis aut ædificata, aut instaurata fuerint, et ex iis celebres aliqui ad episcopatum pervenerunt. Interea rerum sedebat id temporis Aictrici (22) Carnutum Gaufridus, quem cum pridem Gregorius VII Romam simoniæ accersivisset, quod deessent testes ad tantam rem comprobandam, remissum sedem obtinere permisit. Verum Urbanus II, hunc iterum sibi delatum, tandem multis criminibus convictum, sede sua movit, et apud clerum populumque Car. nutum, ut sibi Ivonem nostrum doctrina et pietate D insignem deligerent,suis, ut ait ipsemet, monitis effecit. Votis ipsorum non illico cessit Ivo, quietis amans, nec inhians dignitatibus; sed jubente Philippo rege, parere coactus est (23). Verum Richerius Senonensi achiepiscopus, assentientibus ei e suffraganeis nonnullis, nec electioni subscribere, nec

(18) Fuit Pepini regis ex sorore nepos. SIGEB. (19) Hæc scribuntur ab Ademaro monacho. (20) Auctoris hujus compendii nomen inveni in Historia monas. Herivallensis ad an. 1091.

(21) Vide S. Anselmum, 1. 11, epist. 106. (22) Sic scribit Josephus Scaliger bis. Alii tamen scribunt Auctricum.

C

sitione Gauffridi contra jus suum actum diceret,quo ad se pertinuit tanquam ad proximum judicem,cau. sam ejus dignoscere et judicare (24). Egit diu precibus et sollicitationibus apud ipsum clerus populusque Carnutum, sed frustra se esse videns, facit ut Ivo Urbanum conveniat : et ille in Italiam profectus animo se ab illis dificulatibus liberandi, volens nolens ab eo yεpoßeslav Capuæ finiente anno 1092 recepitinde graves discordiæ ipsum inter et prædictos episcopos, qui factam majestati regis injuriam, et jura Galliæ ab Ivone violata contendentes Stampis collecti Ivonem rejicere et Gauflridum sedi restituere aggrediantur,zelo procul dubio in insontem Ivonem exerto, minime tamen novo et multis tum ante, tum post exemplis confirmato (25). Contra autem Ivo sedem apostolicam appellare, spretam temeratamque ejus auctoritatem alte conqueri, vir cæteroqui minime gervilis, nec potestatum adulator etiam summarum. Verum cum ei quod summum est, et ipsum nomen religionis accedit, cedant omnia necesse est; quare Richerius ipse usu pallii inderdictus, Gauffridus iterum pulsus, et sedi suæ Ivo constitutus est. Hic quidnam egerit narrant ejus epistolæ ad summos pontifices, ad reges, ad cardinales, legatos, primates, episcopos, virosque primarios; narrant quotquot ab illo usque exaratæ fuerunt historia. Dum vero inde auctoritatem tuetur, inde virtutem colit sese non modo Galliæ,sed Ecclesiæ toti conspicuum reddidit, et sane utraque hac opus habuit cum primis, tum ad obsistendum vitiis, nusquam non grassantibus; tum ad perferendum mala, quæ ipsemet zelo suo vehementi,et publicorum erratorum(si gravia sunt) minime toleranti in caput suum accersivit. Philippus tunc Galliæ rex, Bertrade amore captus, eam fulconi Andium comiti ejus marito abstulit, vel sane illam a Fulcone tacite se subducentem sibi matrimonio conjunxit; aliis ex episcopis Galliæ conniventibus,silentibus aliis; adeo proclive est majestati obsequi quocunque inclinet; aliis denique episcopatu cedentibus, quod nollent vel amicum vel iratum habere regem contra fas agentem (26). Mandatur Ivoni ut Parisios se recipiat celebritati nuptiarum adfuturus; sed ire detrectat, et qua voce qua litteris regi ipsi, summo pontifici ac præsulibus Galliæ scriptis, illicitum hoc conjugium constanter occlamat:quæ sibi Philippi et Bertrade infensissimum odium pepererunt. Sed hujus odium insuper habuit, a qua nec amari vellet adversus illum autem ita fervorem animi temperavit, et licet illius libididem acriter coercuerit, majestati tamen regiæ cætera obsequibilem se præstiterit,et rerum illius, atque adeo totius regni amantissimum. Fugit diu regis con

(23) Vide epist. 1, 2, 8 et 40.

(24) Vide Sirmundum in epist. Gaufridi Vindo. cinensis.

(25) Vide Glabrum Rodulphum, l. 11, c. 4, et abbatem Stadensem in Chronico. imo ipsum Ivonem passim in epistolis.

(26) Vide Paulum Æmilium in Philippo I.

spectum, et in aulam adventare, etiam vocatus, re- A auctores avyxpóvous, viros magnos, rerum testes

nuit, ne si adsit et taceat, facere; sin vero obliqua-
tur, regem offendere videretur haud quidem impune
tulit magna illa ejus appola. Non defuere etiam
inter præsules qui abruptæ contumacia eum accu-
sarent, dum ipsi sese deformi obsequio dedunt. Mi-
nistris vero regis per fas et nefas ei addicti, bona
Ivonis diripere. Ecclesiæ redditus intercipere, eum
modis omnibus,et omnibus exemplis affligere, ut ne
panis quidem ei esset quo vesceretur. Sed inter alios
hac in re primas tulit Hugo Puteacensis dominus,
Carnutum vicecomes, qui dum regi morigeratur, et
adulteris vel etiam incestis abblanditur,Ivonem no-
strum carceri impingit, ac in quodam castello diu
detinet, quo frangat animum ni saxo fortior esset.
Perstat enim ubique invictus.Cumque ad aures ejus
pervenisset primates urbis Carnutum ac cives armis
eum liberare velle, prohibuit (27), noluitque liber-
tate potiri sanguine et detrimento suorum redempta:
patienta prorsus omni laude digna, et antiquorum
defensorum Ecclesiæ ac sanctissimorum virorum
nulla in re absimili Et quidni illis parem fecerim
cum eum Guillelmus Fiscanensis abbas óμλJoan-
ni et Eliæ comparaverit ? Non omni prorsus caruis-
set ope, si alter in Gallia fuisset Ivo, qui erga se
ageret adversus Hugonem vicecomitem, quod ipse-
met aliquanto post egit Ivo pro Hildeberto Cenoma-
nensi contra Rotrocum comitem(28), qui hunc etiam
carcere incluserat. Post enim quam frustra preces
adhibuit,dicto anathemate, diris eum devovit. Hæc
agens vir magnus peyzλovoxov inimicam, et per-
pectuo illas insectantem ty dia vitare non po-
tuit. Atque in primis non desit forte aliquis qui eum
iræ et suspicioni nimio plus indulgentem fuisse exi-
stimet,qui contra regem indignationem summi pon-
tificis et fulmen provocaverit. Verum licet mihi de
regibus bene mereri videantur qui maculas eorum
nomini temere impressas vel minuere, vel eluere
conantur, tamen nec Philippum undequaque in-
noxium quisquam affirmare audeat: nec satis ratio-
num habere possit,ut ostendat Ivonem parum illi aut
regno ejus fuisse faventem.Quod ad Philippum atti-
net, factum ejus præcessere exempla secutaque sunt,
multa quidem,non tamen similia omnino,et quæ pec-
catum ejus magis obruunt quam excusant. Nam ut,
concedatur quod a Berta divortium nulli reprehen-
sioni sit obnoxium, quod tamen constare debuit et D
Ivoni et aliis, ut illud in dubium non revocarent, at
certe initum cum Bertrada matrimonium, quæ
nullo Ecclesiæ judicio se a Fulcone subtraxerat,
quæque eodem consanguinitatis nexu, quem cum
Fulcone prætexere potuisset, a Philippo absterreri
debuit, nullo modo excusari potest. Et ut omittam

[blocks in formation]

oculatos, qui Ivonem mirum in modum celebrant ac laudant (29), ut nemo quisquam sit contra illum hac de re oblocutus, licet inimicis non caruerit et criminatoribus, ipsis Philippus et Bertrada, quando absolutionem excommunicationis a Lamberto Atrebatensi episcopo Romani pontificis vices agente receperunt, reos se esse fassi sunt, et nunquam deinceps conventuros coram præsentibus episcopis promiserunt, sicut legi ego ipse in epistola manuscripta (30) ejusdem Lamberti ad Paschalem II summum pontificem. Non defuere inter principes et præsules qui regi assenterentur,nempe de genere eorum, quibus omnia principum, honesta acque inhonesla, laudare mos est. Nam si quid rationis in eis, quidni reclamant, dum ista et tot alia fiunt in B testificationem nuptiarum illicitarum? Cur non aut manu aut voce regis innocentiam tutantur? Invitant omnia, rex, vexata innocentia, exempla, Ivonis fervor immodicus, ejus criminandi licentia. Et tamen silent, neque quidquam contra Ivonem pronuntiant: tot vero et toties collecti episcopi, cardinales, legati, principes, nihil ne vident, qui una voce regis peccatum condemnant; excusant autem nunquam aut minuunt aut tegunt? Cum autem Ivo dicat (31)Philippum Richardo Albanensi S. pontificis legato promisisse a Bertrada se discessurum, usque ad dispensationem Romani pontificis,quod contigit an. Dom. 1102, et ipse roget summum pontificem ut cum rege temperet et dispenset, et aliunde certum sit nullam dispensationem intercessisse ex laudata Lamberti epistola, signum est in nuptias illas inquisitum fuisse iterum, neque dispensationi locum ullum inventum esse. Addo neque Ivonem habuisse unde regi Philippo minus bene vellet,cum multis beneficiis sese ei obstrictum sciret, nec vero diffitetur. Episcopi dignitatem ei fert acceptam non semel, propter quam, si quid humani pateretur, et vulgo similem gereret animum, regi præ cæteris ejusque libidini assentiri debuit. Sed et antequam ad episcopatum perveniret, regi maxima debebat. Constructo S. Quintini monasterio, atque inibi collocatis religiosis canonicis, rex privilegio concesso et institutionem et largitiones ei factas regia auctoritate communivit. Deinde, rogatus ab Ivone, canonicis S. Quintini apud Veromanduos misit epistolam qua petit ut cognomini Ecclesiæ Bellovacensi præbendam concedant. Utrumque monumentum regium, quia ineditum est, ne desideretur, hic apponendum censui. Prioris igitur hæc verba sunt (32): Instituta regia et rebus Ecclesiasticis aut sæcularibus publica vel privata sine ulla juris controversia priorum regum jussu et auctoritate firmata

C

[blocks in formation]

non violare, sed inconcusca segvare, nostra quoque A infirmum semper excusationis genus visum est,

nulla juris parte reclamante præsentibus ac posteris servando mandare, regii culminis est opus implere. Unde notum volumus esse cunctis orthodoxis Ecclesiæ filiis, etc. Vide supra in Philippo I, ad. an. 1106. Posterius sic habet (33):

Philippos Dei gratia Francorum rex, 0. decano et cæteris canonicis nostris Ecclesiæ Sancti Quintini, salutem et gratiam nostram. Notum facimus vobis quod Ivo abbas Belvacensis Ecclesiæ B. Quintini nostra mansuetudinis aures adierit, supplicans nobis lam per se quam per fideles nostros, ut Ecclesiæ sibi commissæ præbendam unam in vestra Ecclesia pro remedio animæ patris mei et matris meæ perpetuo habendam concederemus. Cujus petitioni ideo libenter assensum præbuimus,quia vos id in capitulo vestro jam collaudasse per quosdam ex vobis audivimus. Quapropter mandamus vobis ut sicut inter vos determinatum est, investituram quæ ad vos pertinet, prædictæ Ecclesiæ per prædictum abbatem faciatis. Valete.

crimen regerere. Neque Ivo id fecit, sed quid canonici responderent ingenue retulit. Agnoscunt plerique omnes solum prope Ivonem ea tempestate contra exundantium vitiorum torrentem se obtulisse. Ipse est qui ne malæ fama homo Joannes archidiaconus, Aurelianorum fieret episcopus, apud Hugonem Lugdunensem, pontificis Romani legatum, pro virili laborat (36). Ipse est qui Stephano Galardensi, ne in sedem Bellovacensem evchatur cbstistit (37). Et ne Gallia virtuti ejus satis ampla sit, ipse est qui apud Paschalem II et Robertum comitem Mellentinum conqueritur (38), quod Ranulfus Dunclmensis episcopus Lexoviensem Ecclesiam novo genere invasionis occupat, ei filios præponens adhuc pueros more Judaico alteB rum alteri successurum. Ipse est qui Henrico, regi Angliæ,semel ac iterum scripsit (39), tum ob multa alia, tum etiam ne incestis nuptiis filiam suam alligaret. Ipse est qui cum pontificibus summis, modeste tamen, legatorum qui dicuntur a lalere avaritiam, importunasque ad sedem apostolicam appellationes eorum qui propriorum pastorum sententia constringuntur, expostulavit. Nempe sedis illius observantissimus ægre ferebat passim ipsi detrahi (40): unde abscissas voluit detractionum ansas quoad fieri posset. Florebat tunc temporis Goffridus abbas Vindocinensis, vir sane simplex et bonus, quem inter et Ivonem amicitia nexa est. Scribit tamen hic Paschali II (41) se multa pati ab episcopo Carnutum, Ivone nempe nostro et ex utriusque cpistolis simultatem quandam inter illos natam videre est ob exemptum Vindocinense шonasterium ab episcoporum potestate. Hæc enim est radix similium discordiarum ab antiquo feracissima, etiam inter quoscunque sanctitate et doctrina claros. Et sicut illi nulla virorum etiam piissimorum auctoritas hactenus finem facere potuit, ita nec illa integritati ac sanctitati utriusque partis disceptantis quidquam officere visa est (42).

Ex his nemo non videt Ivonem Philippum præ cunctis observare debuisse,nisi ab eo quod humano sensu et regia dignitate altius est, revocaretur. Multos exinde sibi fecit inimicos, qui nomini suo tum apud regem, tum apud summos pontifices detractum ivere. Apud Urbanum, πνευματικόν αὐτοῦ Hárépa, calumniis appetitus, non aliis argumentis iis obviam ire voluit quam abdicato episcopatu; sed prohibuit summus pontifex:quippe Ivone èxоTÀ, non Ivo τicèлoxоone indiguit. At cum Urbanus diem suum ultimum obi sset, resque semper in pejus fuerent (34), Roman Ivo se conferre statuit, animo C se omni onere exuendi; sed insidias inter Alpes sibi structas intelligens pedem retraxit. Paschalis autem summus pontifex, sciens quid illi esset animi, in præsidio manere jussit. Haud tamen evitare potuit quin etiam ejus indignationem incurreret,quia cum probe sciret quid discrepent observantia et adulatio, dum illam exhibet, istam amandat, non semper placet. Delatos Richardo Albanensi episcopo S. R. E. legato simoniæ nomine canonicos suos, ita crimen illud repulit, ut ostenderit simul taxandos eodem crimine summi pontificis ministros, qui ab episcopis, abbatibus, et aliis pretia exigunt sane immensa, specic chartulas et alias id genus minutias repensandi (35). Fatendum sane tunc temporis, et paulo ante, adeo crimen D simoniæ in clericis inolevisse, tantumque ei exstirpando summos pontifices insudasse, ut quidquid vel umbram illius præseferebat in suspicionem veniret. Verum nemo telum contorquet qui contra se idem contorqueri libenter patiatur ; atque

(33) Rescriptum Philippi regis ad capitulum. ecclesiæ S. Quintini Veromanduorum pro præbenda quam Quintiniani Belvacenses in dicta ecclesia, concessione ejusdem Philippi possident. Datum,ut creditur, an. 1089.

(34) Vide epistolas Goffridi Vindocinensis lib. II. (35) Epistola 133.

(36) Epistola 66.

Dum autem undequaque Ivo in vitia omnium in · vehitur, quid mirum si aliis oneri, aliis odio sit? Quis obstrepentem perpetuo tubam illam æquo anime audire possit? Et si quosdam fecit gradus atque ovata superiores, quis non irascatur, aut toties lancinatam non vindicet dignitatem ?Profecto qui ad mores hominum illius ævi animum adverterit, mirabitur, non quod clamaverit Ivo, sed quod solus exclamaverit, et tot alii silere potuerint, cum opus fuisset clamore valido ad veternum hominum excitandum. Ne mihi tamen fingas Ivonem virum austerum, ac ferreum qui contumacia ac inani jacta

[blocks in formation]
[ocr errors]

quas illi Hugo Trecensis comes suadebat, et destinatam sponsam sine mora sibi copularet ut successoris spes impendentes regni scissuras retineret (46) Certe magni a rege æstimatus est, ita ut præ cunctis illi esset a consiliis. Hominem anathemate percussum, et mensæ regis participem effectum, ab episcopo recipiendum censuit, et recepit ipse (47); tanti fecit regi acceptum esse. Cum mandasset Paschalis II Radulpho, sedi Rhemensium designato, ne se regi ullo sacramento obligaret, scripsit minime obtemperatum fuisse (48), quod hoc mandatum et contra consuetudinem episcoporum Galliæ, et contra jus regis esset; neque aliunde profectum, quam ab eo quod in hominibus capxxóv, et quod quærit tá capxós, non quæ Dei sunt. Eidem summo pontifici scribens (49) rogat ut nunquam ab amicitia regis Galliæ temere discedat, ne Galliæ alioqui religiosissimæ, et rom. pontif. amantissimæ, dissidii ac schismatis, quo tunc Germania misere lacerabatur, causam det. Quare sensit res humanas incolumes et tutas esse non posse, nisi consenserint inter se regnum et sacerdotium: cui rei alterum alteri de suo nonnunquam cedat necesse est.

tione libertatis famam fatumque provocaret (43). A vicus parum honestis se nuptiis commacularet (45), Qui legerit ejus epistolas, moderatum agnoscet. Sæpe namque canonum rigorem temperavit aut alios temperare monuit.Sæpe pontifices aut legatos eorum, aliosque præsules a pronuntiando anathemate dehortatus est. Denique multo plura toleravit quam increpavit, ut de ipso dicere possimus quod olim de pontifice, sed profano, dictum,nullius servilis sententiæ sponte auctor, et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans. Dictum ab Urbano II anathema contra Philippum, diu celatum detineri voluit, benevolentia ac propensione quadam erga principem, ne quid in regno tumultus fieret. Bellovacensi clero, sciscitanti utrum reum quemdam canonicum tribunali ecclesiastico, ut fert canonica lex, an civili vel regio, ut rex ipse imperabat, sisteret, illud quidem melius et ex jure, istud tamen faciendum censuit, ob ea quæ imminebant mala, nisi patientiam ad omnia duratam paratam. que haberent. Similia fere scribit Turgedo ingenæ Abrincantorum episcopo, dubio sententiæ, num legato summi pontificis aut regi obtemperaret. Illi quidem morem gestum oportere dicit: at si non satis ei sit animi, neque iratum regem habere velit, mittat ad summum pontificem qui factum contra ejus voluntatem excusent. Apud Cononem autem Prænestinum episcopum, sanctæ sedis apo. stolicæ legatum, orat ut episcopus Bajocensis censura ecclesiastica non inuratur, quippe qui sub alieno jure,cui serviat necesse est, destinetur. Sed inter moderationis et erga suos superiores propen. sionis argumenta,non omittendum quod ait Ordericus de illo,verba ejus offeram.« An 1103 Paschalis papa in Gallias venit...>> Tunc venerabilis Ivo Car. notenæ urbis episcopus inter præcipuos Franciæ doctores eruditione litterarum tam divinarum quam sæcularium floruit. A quo invitatus papa solemnitatem Paschæ apud Carnotum celebravit. Porro autem dum iis sedulus vacat,inde disciplinæ ecclesiasticæ assertor, inde ejusdem cum id exigit locus, temperator maximus, non prætermittit ea quæ et regi et patriæ debet ; et licet sacrorum sedis aposto. licæ jurium defensor fuerit acerrimus, nihil tamen contra Gallicanæ Ecclesiæ jura commisit unquam aut committi passus est, in utrisque servandis ac propugnandis mirum quantum prudens et circumspectus. Id sensit Ludovicus VI statim ab eo quo D regnare cœpit. Post enim aliquot dies quam fato Philippus functus est, suboluit Ivoni, multos sacræ regis unctioni moram nectere velle novandarum rerum studio (44). Quamobrem institit ut quam primum ea Genabi Aurelianorum perageretur, reclamantibus nequidquam Remorum clericis:qua in re haud dubium, et regi et regno consultum ivit. Quid referam curam ejus, qua egit ne rex Ludo

[blocks in formation]

Sed nulla res est in qua ingenium ac sapientia Ivonis magis emicuerit quam in quæstione de investiluris, ut appellant. Ea hoc temporis agitata est cum tanto calore inter imperatores, reges, pontifices, ut qua parte steterit victoria neque nunc, neque tunc dicere possis. Ivo de his pronuntians licet C modo Baronio placeat, modo displiceat, ita tamen disseruit, ut nec pontifici Romano, nec regibus ac imperatoribus notam ullam hæreseos, aut erroris, aut schismatis, aut ignaviæ inuri passus sit: cum nec hæreseon errorumque ea sit materia, et cætera si nulla sit divisio, pro loco, tempore ac aliis circumstantiis minui, augeri, tolli, apponi possint,quæ varias deinde acceptiones et appellationes subire queant. Itaque censuit factas a principibus non continuo damnandas; eisdem a pontificibus summis permissas minime rejiciendas; ex natura rei, si id fert bonum pacis,ab solo summo pontifice accipiendas,ante hac autem sæpe non sine regibus datas acceptasve. Hoc, inquam, censuit et magno conatu affirmavit, atque si tempora nostra consulis non pœnitendo. Noluit libertatem ecclesiasticam sæcularibus potestatibus subjici, uti nec se ita attollere, ut has despiceret, aut offenderet. Diceres ex his alium esse Ivonem ab eo quem ante descripsi increpantem ac detonantem. Tamen is ipse est, æqualis erga omnes, si æquales erga se habuisset; moderatus sane, si eo tempore luxuriæ, ambitioni, avaritiæ modus ullus fuisset. Ludovicum regem ejusque aulicos a direptione bonorum Ecclesiæ

(47) Epist. 239.
(48) Epist. 190.
(49) Epist. 6.

« PredošláPokračovať »