Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quam caule aliquando libri apocryphi legendi sint. Hieronymus ad Lætam, de institutione filiæ.

canis intulit mensis, in quibus discumbebat apo- A CAP. 155.
stolus. Item cap. 4 (68). Quod beata Maria patrem
habuerit ex tribu Levi, sacerdotem quemdam no-
mine Joachim, canonicum non est.

[ocr errors]

Caveat omnia apocrypha: et si quando ea, non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse quorum titulis prænotantur, multaque in his admista vitiosa,et grandis esse prudentiæ aurum in luto quærere. CAP 156. Ne aliquis in alterius famam scripturam vel verba confingat, nisi probare velit. Adrianus ad Ingelrannum, cap. 49.

Qui in alterius famam in publico scripturam, aut verba contumeliosa confinxerit, et repertus, scripta non probaverit, flagelletur: et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris causam incurrere. CAP. 157. Item de eodem. Capitulorum libro vii, B сар. 200.

CAP. 152. - De libro qui est de transitu beatæ Mariæ apocrypho. Hieronymus ad Paulam et Eustochium. Si forte venerit illud apocryphum in manibus vestris de transitu beatæ Mariæ, dubia pro certis non recipiatis, quod multi Latinorum pietatis amore, studio legendi charius amplectuntur, præsertim ex his cum nihil aliud experiri potest pro certo, nisi quod hodie beata Virgo migravit a corpore. Item. Multi nostrorum dubitant utrum assumpta fuerit simul cum corpore, an obierit relicto corpore. Qualiter autem migraverit a corpore, aut a quibus personis sanctissimum corpus ejus ablatum fuerit, vel ubi transpositum, utrumve resurrexerit, nescitur. quamvis nonnulli astruere velint eam jam resuscitatam et beata jam cum Christo immortalitate vestiri. Quod et de beato Joanne evangelista ejus ministro (cui virgini a Christo virgo commissa est) plurimi asseverant, quia in sepulcro ejus (ut fertur) nonnisi manna invenitur, quod et scaturire cernitur, Verumtamen quid horum verius censeatur, ambiguum est. Melius tamen Deo totum, cui nihil impossibile est, committimus, quam aliud temere diffinire velimus auctoritate nostra, quod non probamus sicut et de his quos cum Domino, teste Evangelio, resurrexisse credimus (Matth. xxvII). Sed utrum redierint in terræ pulverem, certum non habemus. nisi quod legimus, quia multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et venerunt in sanctam C civitatem Hierusalem, et apparuerunt multis. De quibus profecto nonnulli doctorum senserunt etiam, et in suis reliquerunt scriptis, quod jam in illis perpetua sit completa resurrectio. Fatentur enim quod veri Christi testes non essent, nisi et vera esset eorum resurrectio.

CAP. 153. Quod episcopi prohibere debent, ne libri apocryphi vel in publico vel in privato legantur. Leo Turibio episcopo.

Curandum est et sacerdotali diligentia providendum, ut falsatos codices, et a vera et sincera veritate discordes in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphæ autem scripturæ, quæ sub nominibus apostolorum, multarum habent seminarium falsitatum, non solum interdicendæ sunt, sed etiam peni. tus auferendæ, et ignibus concremandæ. Item, Si D quis episcoporum apocrypha haberi perdomos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices in ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione corrupti, hæreticum se noverit judicandum, quoniam qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. CAP 154. Quod excommunicandi sunt qui libros famosos legunt. Ex epistola Adriani papæ tradita Ingelranno, cap. 62 (conc. Eliber. cap. 52).

(5, q. 1, cap. Si qui inventi.) Si qui inventi fuerint libros famosos legere, excommunicentur.

[ocr errors]

Hi qui in alterius blasphemiam cantica composuerint, vel qui cantaverint ea, extra ordinem judicentur. Nam lex exsulari jubet eos qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia quicunque, dum appellat judicem, convitium dixerit. Non tantum is qui maledictum aut convitium, dixerit, famosus efficitur, sed et is cujus consilio factum esse patuerit.

CAP. 158. De anathematizandis eis qui libros catholicos falsaverunt. Actio 13 sextæ synodı. Præcipimus illos qui falsaverunt libros catholicos anathemati subjici et cum hæreticis anathematizari: et sermonem qui dicitur in me ad Vigilium, et libellos qui dicuntur Vigilii ad Justinianum et Theodoram, ut hereticorum adinventiones abjicimus. CAP. 159. De damnando concilio quod factum est adversus sacras imagines. Actio 2 septimæ synodi. Adrianus papa Tharasio patriarchæ.

Sanctitas vestra piis et triumphatoribus imperatoribus suggerat, quatenus falsum concilium illud quod factum est sine apostolica sede inordinabiliter, contra constitutionem venerabilium Patrum, adversus sacras imagines, anathematizetur coram apocrisiariis nostris.

[blocks in formation]

CAP. 161.

Item, de eodem. Gregorius, lib. 1x registri, epist. 48, ad Desiderium episcopum Galliæ. (Dist. 86, C. cum multa.) Pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere.

Quam rem ita modeste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quæ prius dicta fuerant, in gemitum et tristitiam verteremus, quia se in uno ore cum Jovis laudibus laudes Christi non capiunt. Et quam grave nefandumque sit episcopum canere quod nec laico religioso conveniat, ipse considera. CAP. 162. Quod auctores pueris, non presbyteris

(68) Id habetur c. 23 lib. contra Faustum Manichæum.

-

303

sunt legendi. Hieronymus Damaso. De prodigo filio. A saria, utilis, manifesta quoque ne aliquid per obscutomo III, epist. 146.

(Dist. 3, cap. Sacerdotes.) Sacerdotes Dei, omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium in manibus, et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluptatis. CAP. 163. Item de eodem. Hieronymus ad Eustochium De virginitate.

Quis consensus Christi cum Belial? Quid facit cum psalterio Horatius? Cum Evangelio Maro ? Cum Apostolo Cicero ?

[blocks in formation]

De eodem. Rabanus De pressuris eccle-
siasticis, parte secunda.

(Dist. 37, cap. Legimus.) Legimus de beato Hieronymo, quoniam cum. librum legeret Ciceronis, ab angelo est correptus, eo quod Christianus vir paga norum intenderet figmentis.

CAP. 165.- De eodem. In Vita Gregorii, lib. 1, cap.34. Omnes omnino pontifices a lectione librorum gentilium Gregorius inhibebat.

CAP. 166. Item de Eodem. Hier. Super epistolam ad Ephesios, lib. III, in cap. VI.

B

(Dist. 37, c. Legant episc.) Educate, ait Apostolus, filios in disciplina et correctione Domini (Ephes. VI.) Legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos sæcularibus litteris erudiunt et faciunt comœdias legere, et mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis forte sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato virgo vel vidua, vel quilibet pauper totam substantiam suam effundens obtulerat, hoc in Kalendarum strenam, et Saturnalium sportulam et C Minervale munus grammaticus et orator, aut in sumptus domesticos, aut in templi stipes, aut in sordida scorta convertit.

CAP. 167. Quare Christiani figmenta poetarum prohibeantur legere. Isidorus, Sententiarum libro III, cap. 13.

(Dist. 37, c. Ideo prohibetur.) Ideo prohibetur Christianus legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum mentem incitant ad incentiva libidinum. Non enim solum thura offerendo dæmonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius audiendo. Ilem. Cavendi sunt libri gentilium, et propter amorem sacrarum Scripturarum vitandi. Simplicioribus litteris non est præponendus succus gremmaticæ artis. Meliores enim sunt communes litteræ, et simpliciores ad solam utilitatem legentium pertinentes. Illæ vero nequiores sunt, quæ ingerunt hominibus perniciosam mentis elationem. Meliores sunt grammatici quam hæretici. Hæretici enim haustum lethiferi succi hominibus persuadendo propinant. (Dist. 37, c. Si quis artem.) Grammaticorum autem doctrina potest etiam proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumpta. CAP. 168. Quid sit lex honesta. Isidorus, Etymologiarum lib. v, cap. 20.

(Dist. 4, c. Erit autem lex.) Erit lex honesta, justa, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriæ, loco temporique conveniens, neces

D

ritatem in cautione contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

CAP. 169.

Quod leges temporales postquam_institutæ sunt, servandæ sint. August. De vera religione,

cap. 31.

(Dist. 4, c. In istis.) In istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutæ et firmatæ, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. CAP. 170. De libro constitutionum Theodosii. Isidorus, Elymologiarum libro v, cap. 1.

(Dist. 7,c. Fuerunt autem hi.) Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Hermogeniani, codicem factum institutionum, a Constantini temporibus sub proprio cujusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum vocavit.

CAP. 171.
De libro quem appellant codicem Ju-
stiniani, et de libro Pandectarum, et de eoquem ap-
pellant codicem Novellarum. Ex historia Longo-
bardorum, libro, v, cap. 25.

Justinianus Augustus leges Romanorum, quarum
prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia, mira-
bili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones
principum, quæ utique multis in voluminibus habe-
bantur, intra duodecim libros coarctavit, idemque
volumen codicem Justiniani appellari præcepit. Rur-
sus singulorum magistratuum sive judicum leges,
quæ usque ad duo millia pene libros erant extensæ,
intra quinquaginta librorum numerum redegit,eum-
que codicem Digestorum sive Pandectarum voca-
bulo nuncupavit. Quatuor etiam Institutionum li-
bros in quibus breviter universarum legum textus
comprehenditur noviter composuit. Novas quoque
leges quas ipse statuerat in unum volumen redactas,
codicem Novellarum appellari sancivit.
CAP. 172. Item de libro Justiniani, quem vocant
Novellas constitutiones. Ex historia Anastasii bi-
bliothecarii Romanæ Ecclesiæ.

Removit Justinianus Augustus contrarias leges, faciens singularem codicem, et vocans eum Novellas constitutiones, iu quibus non permittit principem, in quibus præest, tenere possessionem, aut ædificare domum, aut hæreditari extraneam personam, nisi quis sibi cognitus cognatus existat. CAP. 173. Quod constel esse legem quidquid imperator per epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edicto præcepit. Instit. libro1, titulo 2. Quodcunque imperator per epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edicto præcepit legem esse constat. Hæc sunt quæ constitutiones appellantur. Plane ex his sunt quædam personales, quæ non ad exemplum trahuntur, quod non hoc princeps vult; nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui pœnam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non transgreditur.

[ocr errors][merged small]

ipsum quisquam, nec ipse unquam jusserat, et si
non est contra societatem civitatis ejus, obtempera-
turei, imo contra societatem fit, si ei non obtempe-
raretur (generale quippe pactum est societatis hu-
manæ obtemperare regibus suis), quanto magis Deo
regnatori universæ creaturæ suæ, ad ea quæ jusserit
sine dubitatione serviendum est ? Sicut enim in po-
testatibus societatis humanæ major potestas minori
ab obediendum præponitur, ita Deus omnibus.
CAP. 179. Quod leges principum, et regulas vel
admonitiones Patrum nulli liceat contemnere. Ge-
lasius Ruffino et Aprilli episcopis.

Caroli atque Ludovici imperatorum continent ca- A vitate, cui regnat, jubere aliquid quod neque ante pitula. Item. Illa quæ postmodum a fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ et Pippini et Caroli atque Ludovici didicimus,injam dictis libellis minime inserta esse, pro Dei omnipotentis amore, et Sanctæ Dei Ecclesiæ ac servorum ejus, atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in tribus subsequentibus libellis distincte cum suis coadunare, ac Ludovico, Lothario, atque Carolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Ludovici imperatoris piissimi, habenda, et omnibus Christianorum fidelibus tradenda, scribere non distulimus. Item. His itaque peractis, est in fronte primi libelli posita Zachariæ papæ epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus, et cunctis ducibus atque comitibus,omnibus Deum timentibus per Gallias et Francorum pro

vincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam sequuntur synodales conventus quos sanctæ Romanæ Ecclesiæ et apostolicae sedis legatus Bonifacius Moguntiensis archiepiscopus, vice supradicti Zachariæ papæ, una cum Carolo magno Francorum dace, canonice tenuit, ut agnoscant omnes hæc prædictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata.

CAP. 175. · De lege Anglorum ab Edelberto rege
edita Beda in Historia Anglorum, libro 11, cap. 5.
Inter cætera bona quæ genti suæ consulendo con-
ferebat rex Edelbertus, etiam decreta illi judicio-
rum, juxta exempla Romanorum, cum consilio sa-
pientium constituit, quæ conscripta Anglorum ser-
mone hactenus habentur, et observantur ab ea.
CAP. 176. De capitulis a Lothario Augusto legibus
additis. Leo papa IV, Lothario Augusto.
(Dist. 10, c. De capitulis.) De capitulis vel præcep
tis imperialibus vestris, nostrorumque etiam pon-
tificum prædecessorum, irrefragabiliter custodien-
dis et conservandis quanto valuimus et valemus
propitio Christo, et nunc et in ævum conservatu-
ros, modis omnibus profitemur. Et si fortasse qui-
libet vobis aliter dixerit vel dicturus fuerit, sciatis
eum pro certo mendacem.

CAP. 177.- Leges Christianorum regum ab Ecclesiis
recipiendas. Hincmarus Remensis episcopus in
causa Lotharii regis et uxoris suæ.

[ocr errors]

Sunt diversæ ut gentes, ita et earum leges, quas si Christiani sunt, in suis ordinibus quæ justa sunt decernentes, Ecclesia sua non rejicit. CAP. 178. Quod faciendum est quidquid Deus jubet, etsi sit contra morem aut pactum quorumlibet. Augustinus, Confessionum lib. 11, cap. 8. (Disl. 8, cap. Quæ contra.) Quæ contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate sunt vitanda, ut pactum inter se, gentis aut civitatis consuetudine, vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur. Turpis enim omnis pars est universo suo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, et si nunquam ibi factum est, tamen faciendum est; et si omissum, instaurandum est; et si statutum non erat,instituendum est. Si enim regi licet in ci

B

Hist. 10. c. Quis autem.) Quis aut leges principum, aut Patrum regulas aut admonitiones mosibi tantum æstimet transire commissum? dernas dicat debere contemni, nisi qui impunitum CAP. 180. Kem de eodem, Theodorico regi.

Certum est, magnificentiam vestram leges Romanorum principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse præcepit, multo magis circa reverentiam beati Petri apostoli pro suæ felicitatis augmento velle servari. CAP. 181.

Quod imperiali censura castigandi sint qui leges contemnunt. Leo quartus Lothario Augusto.

Habetis de hoc apud Deum retributionem non modicam, si antiquæ legis dogmata minime observantes, vestra imperiali censura pro viribus castigatis, atque corrigitis. Item. Hist. 14, cap. Vestram.) Vestram flagitamus clementiam, ut sicut hactenus Romana lex viguit, absque universis procellis, et C pro nullius persona hominis reminiscitur esse corrupta, ita nunc suum robur propriumque vigorem obtineat.

D

CAP. 182. Item de eodem, Widoni comiti.

Valde indignum est, futuris gentibus etiam con. trarium tam gloriosam legem, quam multi retro custodierunt imperatores, nunc suam vim perdere, ac injuste damnari.

CAP. 183. Licere ecclesiasticis viris pro defensione sua leges terrenas assumere. August., cap. 58 lib. II contra litleras Petiliani.

(Hist. 10, c. Si in adjutor.) Si in adjutorium vestrum, et terreni imperii leges assumendas putatis, non reprehendimus. Fecit hoc Paulus, cum adversus njuriosos Romanum civem se esse testatur (Act. XXII).

CAP. 18. Legibus imperatorum obediendum esse.
August. Bonifacio (epist. 50).

Quicunque autem legibus imperatorum, quæ pro
Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, acqui-
rit grande supplicium. (Dist. 9, c. Imperatores.)
Quicunque ergo legibus imperatorum quæ contra
veritatem Dei feruntur obtemperare non vult, ac-
quirit grande præmium.
CAP. 185. · Quod communione privari possunt qui
legibus contradicunt. Gelasius Majorico (Joanni),
Sereno et Bertuso.

[ocr errors]

(12, q. 2, c. Qui et divinis.) Qui et humanis legibus ia civili damnatione conculcatis, et reverentia reli

307

gionis abjecta, vel ecclesiastica privilegia calcare A plinæ,cognoscentes imperium tibi superna disposi

contendunt, vel ubilibet in pauperum prosilire dispendium, nec hujusmodi saltem commoniti convictique nequitiam sopire consentiunt, atque illata sacris rebus detrimenta sarcire, merito divini muneris sunt participatione privandi, ut hujus perceptione careant, quod sacrilegis ausibus habuere despectui.

CAP. 186.

Item de servandis legibus. Leo quartus
Colorodo archiepiscopo et Bertuso.

(25, q. 1, cap. Ideo permittente.) Ideo permittente
Deo pastores hominum sumus effecti, ut quod Pa-
tres nostri sive in sanctis canonibus, sive in mun-
danis legibus affixere, excedere minime debeamus.
Contra eorum quippe saluberrima agimus institu-
ta, si quæ ipsi divino statuerunt consilio, intacta
B

non servamus.
CAP. 1-7. Quod ecclesiastica jura legibus imperia-
libus non possunt dissolvi.Nicolaus papa episcopis in
concilio apud Convicinum congregatis (ep. 32).
(Dist. 10, c. Lege imper.] Imperiali judicio non
possunt ecclesiastica jura dissolvi. Non quod impe-
ratorum leges, quibus sæpe Ecclesia contra (circa)
hæreticos utitur, sæpe contra tyrannos, atque contra
pravos quosque defenditur,dicamus penitus renuen-
das; sed eas quidem evangelicis, apostolicis atque
canonicis decretis, quibus postponendæ sunt, nul-
lum posse inferre præjudicium asseramus.
CAP. 188. - Quod Christiani imperatores pro æterna
vila pontificibus indigent; pontifices vero pro cursu
temporalium rerum legibus imperatorum utuntur.
Cyprianus Juliano. (Nicolaus papa II id habet in
ep. ad Michaelem imperat.)

(Hist. 10, cap. Quoniam.) Quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis, officia potestatis utriusque discrevit propria volens medicinali humilitate hominum corda sursum efferri, non humana superbia rursus in inferno demergi, ut etiam Christiani imperatores pro æterna vita pontificibus indigerent, et pontifices, pro cursu temporalium tantummodo rerum, imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritualis actio carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se sæcularibus negotiis implicaret, ac vicissim ne ille rebus divinis præsidere videretur, qui esset sæcularibus negotiis implicatus.

CAP. 189. Quod nulla persona privilegio utatur, ad fugiendos præsentis legis laqueos. Novellarum constitutionum lib. 1x, cap. 5.

Nulla persona privilegio aliquo utatur ad fugiendos præsentis legis laqueos, quamvis ecclesia sit vel xenion, vel oratorium, vel quivis alius locus qui pietatis causa colitur: id est, ejusdem juris est, sive fiscus, sive patrimonium, sive aliquis quivis divinus titulus pulsetur; et multo magis si potentis hominis persona in judicium fuerit evocata, quamvis privilegium ex sacro oraculo prætendat. CAP. 190. Quod convenit regem legibus divinis subjacere. Gelasius ad imperatorem Anastasium. Si quantum ad ordinem publicæ pertinet disci

C

D

tione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus humanis exclusæ videantur obviare sententiæ, quo ore te decel, et convenit eis obedire affectu, qui prorogandis venerabilibus sunt attributa mysteriis?

CAP. 191. Quod illa in legibus prævalent, quæ concordant cum ratione juris et legum. Pelagius Joanni comiti.

Dicenti sacras jussiones se habere præ manibus, respondimus, scire illum oportere quod ipse clementissimus princeps generalibus legibus constituerit,illa sacra uniuscujusque desiderio concessa prævalere, et effectui mancipari, quæ cum juris et legum ratione concordant. Ea vero quæ subreptione, vel falsis precibus forsitan impetrantur, nullum supplicantibus ferre remedium.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Ex non scripto jus venit quod usus probavit, Nam diuturni mores consensu utentium approbati legem imitantur. Item. Ea quæ sibi quæque civitas constituit sæpe mutari solent, vel tacito consensu principis [populi], vel alia postea lege data. CAP. 195. Quod ea quæ universa custodit Ecclesia, et si non inveniantur scripta, vel ab apostolis vel ab apostolicis viris credantur tradita. Augustinus, De baptismo contra Donatistas, lib. 11 (cap. 7).

Multa non inveniuntur in litteris apostolorum, neque in conciliis posterorum, et tamen quia per universam custodiuntur Ecclesiam, non nisi ab ipsis tradita et commendata credimus.

CAP. 196. Nova non esse præsumenda, nisi aliqua auctoritas faveat. Leo IV judici Sardinæ.

Nec mos, nec noviter introducta consuetudo nostræ Ecclesiæ, prædecessoribus nostris fuit, contra sanctorum canonum nova vel inusitata præsumere. Quamobrem nos devotius volentes vestras petitiones suscipere, si in his nos sanctorum Patrum censura juvaret. Sed ideo quia synodica paginæ, in hoc favore non videntur, non tantam novitatem præsumere non possumus et ab illo rectissimo tramite deviare.

CAP. 197. Quod canonice tradita nulla novitate A immotam permanere concedimus, sive de primatisunt commutanda. Ex libro Pontificum qui dicitur bus constituendis (custodiendis) cæterisque capituDiurnus. lis,exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt, quos provehi ad primatus dignitatem, etiam cum ordo eos ad locum eumdem deferat, modis omnibus prohibemus.Sufficiat autem illis commissæ sibi plebis curam gerere, non autem etiam illos antistites, quos catholica fides in Ecclesiæ sinu et docuit et genuit, ad obtinendi culmen primatus anteire.

Nihil de traditione quam a probatissimis prædecessoribus meis traditam et servatam reperi, diminuere vel mutare, aut aliquam novitatem admittere, sed ferventer ut eorum vere discipulus et sequipeda toto mentis meæ conanime quæ tradita canonice comperio, observare ac venerari profiteor. CAP. 198.

De eodem. Actio 7 contra falsam
synodum.

Omnes traditiones ecclesiasticas sive in scripto, sive sine scripto inviolabiliter custodimus. Item. Si quis omnem traditionem ecclesiasticam vel scriptam vel non scriptam violat, anathema sit.

CAP. 199. Ut ea quæ usus antiquitatis statuit, in- B temerata serventur. Gregorius Maurentio mugistro militum, lib. VII registri, epist. 70.

Omnino contristamur cur in Theodori defensionem veritas non permovit, ut et libere quid esset ratio discretis, et reservari quod longa sibi consuetudo jure vindicat, faceretis, quia grave nimis est contra veterem usum sacerdotes sibi quidpiam arripere. Item. Omnia quæ usus antiquitatis statuit,in omnibus intemerata serventur. CAP. 200. De eodem. Isidorus. Etymologiarum lib. v, cap. 3.

[ocr errors]
[blocks in formation]

CAP. 206. Omnia quæ nec consiliis episcoporum statula sunt, nec consuetudine universæ Ecclesiæ roborata, sed diversorum locorum diversis moribus irrationabiliter suni variata, resecanda esse. Augustinus ad inquisitiones Januarii, epist. 109, cap. 19 (lib. 1, c. 19).

(Dis. 12, cap. Omnia talia.) Omnia talia quæ neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur,nec de conciliis episcoporum statuta inveniuntur,nec consuetudine universæ Ecclesiæ roborata sunt, sed diversorum locorum, diversis moribus innumerabiliter variantur,ita ut vix aut omnino nunquam inveniri possint causæ, quas in eis insti

(Dist. 1, c. Mos est.) Mos est vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta, Item. (Ibid., c. consuetudo autem.)Consuetude autem est jus quoddam moribus institutum,quod pro lege suscipitur, cum deficit lex, nec differt utrum scriptura an ra- C tuendis homines secuti sunt, ubi facultas tritione consistat.

[blocks in formation]

(Dist. 12, c. Consuetudo.) Consuetudo præcedens, et ratio quæ consuetudinem suasit, tenenda est, et quidquid contra longam consuetudinem fiet; ad sollicitudinem suam revocabit præses provinciæ. CAP. 202. Quod consuetudo non adeo, valet, ut rationem vincat, vel legem. Titulo secundo. (Dist. 11, c. Consuetudinis.) Consuetudinis ususque longævi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat, aut legem.

CAP. 203. Malas consuetudines citissime esse evellendas. Nicolaus papa Igmaro Remensi archiepisсоро.

(Dist. 8, c. Mala consuet.) Mala consuetudo, quæ non minus quam perniciosa corruptela vitanda est, quæ nisi citius radicitus evellatur,in privilegiorum jus ab impiis assumitur, et incipiunt prævaricationes, et variæ præsumptiones celerrime non pressæ, pro legibus venerari et privilegiorum more perpetuo celebrari. CAP. 204.

com

Bonam consuetudinem, et si videatur obviare rationi non facile mutandam. Greg., epist. 75, lib. 1 registri, universis episcopis Numidiæ.

(Dist. 12, cap. Nos.) Nos consuetudinem, quæ contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur,

D

buitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamvis enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse voluit liberam, quam servilibus oneribus promunt, ut tolerabilior sit conditio Judæorum, qui etiam si tempus libertatis non cognoverunt, legalibus tamen sacramentis non humanis præsumptionibus subjiciuntur. CAP. 207.

Quod usus auctoritati cedere debet. Isidorus, in Synonymis, lib. 11. (Dist. 11. cap. Usus.) Usus auctoritati cedat, vum usum lex et ratio vincat. CAP. 208.

[ocr errors]

pra

De eodem. Augustinus, cap. 6 lib. 111 De baptismo contra Donatistas. (Dist, 8, Veritate.) Veritate manifestata, cedat consuetudo veritati. Plane respondeo (inquit August). Quis dubitet veritati manifestatæ consuetudinem cedere. Ilem. (Ibid.).,c.8). Nemo consuetudinem ratoni et veritati præponat, quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit. CAP. 209. Quod multa ab apostolis creduntur tradita, quæ non sunt scripta Item lib. v. Consuetudo illa quæ opponebatur Cypriano, ab apostolorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quæ universa tenet Ecclesia, et ob hoc ab apostolis præcepta bene creduntur, quanquam scripta non reperiantur.

« PredošláPokračovať »