Obrázky na stránke
PDF
ePub

551

nes, actus, publica litigia, et quæcunque vel eccle- A utrum in eadem tonsura permaneat,in potestate sit siastica instituta vel supplicantium necessitas poscit. Faciat autem Deus,ut tales sint qui vel a vobis in isto habitu nutriuntur, vel in monasteriis crescunt, ut provecta ætate et probata vita,non ad litigiorum officia, sed ad sacerdotium valeant promoveri.

CAP. 24. Qualis et a quibus debeat abbas eligi.
Pelagius Melleo [Mellito],subdiacono.

(18, q. c. Abbatem.) Abbatem in eodem monasterio [loce]illum volumus ordinari,quem sibi de sua congregatione et monachorum electio, et possessionis Dominus,et (quod magis observandum est) ordo vitæ ac meritum poposcerit ordinari.

B

CAP. 25. Ne duplex monasterium fiat. Ex septima
synodo, cap, 11 (synod. 7 cætu, c. 20).
(18, q. 2, c. Diffinimus.) Ex hoc diffinimus, mi-
nime duplex fieri monasterium,quia scandalum id
est offendiculum,multis efficitur.Si vero aliqui cum
cognatis abrenuntiare et monasticam vitam sectari
voluerint, debent viri quidem virorum adire,cœno-
bium,feminæ vero mulierum ingredi monasterium:
in hoc enim placatur Deus. Quæ autem hactenus
sunt dupla secundum regulam sancti Patris Basilii,
et secundum præceptionem ejus ita formentur. Non
habitent in uno monasterio monachi et monache.
Adulterium enim intercipit cohabitatio, si habeat
aditum monachus ad monacham, vel monacha ad
monachum secreto ad collocutionem.Non cubat mo-
nachus in muliebri monasterio neque cum monacha
singulariter convivetur, et quando necessaria vitæ a
virorum parte ad regulares deferuntur monachas, C
extra portam hæc suscipiat abbatissa monasterii fe-
minarum, cum quadam vetula monacha. Porro, si
contigerit ut aliquam propinquam suam videre vo-
luerit monachus, in præsentia abbatissæ huic con-
fabuletur, per modica et compendiosa verba, et in
brevi ab ea discedat.

[ocr errors]

CAP. 26. De his qui se ante legitimos annos totonderint et velaverint. Ex concilio Maguntino,cui interfuit Carolus imperator et Richolfus archiepiscopus in claustro Sancti Albani, cap. 20.

(De regular. tit. 31, c.Si quis.) Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, et si ipsi parentes infra annum non se reclamaverint ad principem,aut ad proprium episcopum, aut ad missum Dominicum,in ipso clericatu permanet. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et infra annum ad supra memoratas personas minime se reclamaverit, in clericatu permaneat, sicut hi de quo superius dictum est.Si vero præfatæ personæ infra annum reclamationem fecerint,hi qui eos clericos fecerunt ipsis sine parentibus eorum hoc per legem exsolvant, quod contra eos contraxerunt.Ille vero qui ante legitimos annos tonsuratus est, utrum in eadem tonsura permanere debeat necne, in potestate sit parentum. Si vero is qui tonsuratus est, alicujus fuit servus, Domino per legem emendetur, quidquid de ejus servo contra eum contractum est. Ille vero qui tonsuratus est,

D

domini sui.Si vero hi qui liberi sunt,ante legitimos aut post legitimos annos hoc modo, sicut superius taxatum est, tonsurati sunt,et ad gradus ecclesiasticos pervenerint, in eisdem gradibus perseverare cogantur. Si vero servus qui superius taxato modo tonsuratus est,et ad gradus ecclesiasticos pervenerit, domino suo per legem emendetur,et ei redditus in suo gradu permaneat. Hoc et de velandis puellis observandum est.

CAP. 27. De illis quos unus aut ambo parentes sanctæ religioni tradiderunt. Ex concilio Toletano. cap. 6 (Tolet. x).

Quoniam huc usque dissolutæ operationis effectus interdum fecit nutare honestum,constitutionis edictum proponimus, ne resolvi putetur quod indissolubili sanctionis auctoritate tenetur : ideo quidquid obvium ex incerto occurrerit, evidenter abjici debet,ut de cætero nihil supersit,quod in dubium nutet. (20, q. 2,Si in qualibet.) Ideoque si in qualibet juniori ætate vel religione tonsuram, vel religioni debitam vestem in utroque sexu, filiis aut unus aut ambo parentes dederint,certe vel nolentibus aut nescientibus se susceptam,et non mox visam in filiis abdicaverint; sed vel coram se, vel coram ecclesia palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint,ad sæcularem reverti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint,mox ad religionis cultum habitumque revocentur, et sub strenua districtione hujusce observantiæ inservire cogantur. Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius, quam usque ad duodecimum ætatis eorum annum licentia poterit esse. Postea vero an voluntate parentum, an suæ devotionis solitarium sit votum, erit filiis licitum religionis assumere cultum. Quisquis autem vel abolitione tonsuræ, vel sæcularis vestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, excommunicationis censuram accipiat, et religioni semper inhæreat.

---

CAP. 28. De illis qui semel in clero deputati sunt, aul monachorum vitam expetiverunt. Ex concilio Chalcedonensi, cap. (actione 15).

(20, q. 3, c.Eos qui semel.) Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam,neque ad dignitatem aliquam venire mundanam ; et hoc tentantes et non agentes pœnitentiam, quo minus redeant, ad hoc quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari.

CAP. 29. Ut canonici inter monachos conversantes,
aut monachi fiant, aut canonice vivere cogantur.
Ex concilio Maguntiensi, cap. 17 (Magunt. 1 sub
Leone III, cap. 21).

Præcipimus ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abbas canonicos in monasterio suo habeat ; et hoc omnino ambo pariter provideant, ut si monachi fieri voluerint,regulariter vivant; sin autem, canonice vivant om

nino.

CAP. 30. Quod monachum paterna devotio, vel A CAP. 37. Quod non obsit episcopo si pro necessipropria professio facial. Ex concilio Toletano Iv, tate ante 25 ætatis annum virginem velaverit. Ex concilio Milevitano, cap. 26 (Carth 111, c. 4, Africap. 48. canum, c. 93).

(20, q. c. Monachum.) Monachum aut paterna
devotio, aut propria professio facit. Quiquid horum
fuerit alligatum [al. allegatum], tenebit. Proinde his
ad mundum revertendi intercludimus aditum, et
omnes ad sæculum interdicimus regressus.
CAP. 31. De clericis qui se fingunt monachos esse,
Ex eodem concilio capitul.) lib. 1, c. 77).
(De regular.tit. 31, c. Ut clerici.) Ut clerici qui
se fingunt habitu et nomine monachos esse, et non
sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur,
ut vel veri monachi sint, vel veri canonici.
CAP. 32. Ut monacho sine consensu sui abbatis vo-
tum vovere non liceat. Ex dictis Basilii.
(20, q. 4, c. Monacho.) Monacho non licet votum B
vovere sine consensu abbatis sui. Si autem vove-
rit, frangendum erit.

CAP. 33. De virginibus quæ ante annos 12 insciis
mundiburnis [mundiburdis] suis velamen sibi im-
posuerint. Ex concilio Triburiensi, cap. 24.
Virgines quæ ante 12 annos insciis mundiburnis
[patronis, orig.] suis sacrum velamen capiti suo
imposuerint, et illi mundiburni annum et diem hoc
tacendo consenserint, in suo sancto proposito per-
maneant. Et si in prædicto anno et die pro illis se
proclamaverint, petitioni eorum assensus præbea-
tur, nisi forte Dei timore tactæ [tacti], cum eorum
licentia in religionis habitu perseverent.
CAP. 34. Ut clericus in qua ecclesia semel legerit,
deinceps maneat. Ex concilio Africano, cup. 57.
Item placuit ut quicunque in ecclesia vel semel
legerit, ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur.
CAP. 35. De viris ac feminis sacrum propositum
transgaedientibus. Ex concilio Toletano vi, cap. 7.

(20, q, 3, c. Proclivis.) Proclivis cursus est ad voluptatem, et imitatrix natura vitiorum. Quamobrem quisquis virorum vel mulierum habitum semel induerint spontanee religiosum, aut si vir deditus ecclesiæ choro, vel femina fuerit aut fuit delegata puellarum monasterio, in utroque sexu prævaricator ad propositum invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur, et puella monasterium ingrediatur [ad mon. regrediatur, orig.]. Si autem quolibet patrocinio desertores permanere noluerint, sacerdotali sententia ita a Chrstianorum cetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit communis [communionis, orig.), viduas quoque universalis jamdudum statuit synodus professionis vel habitus sui desertrices,ut superiori sententia condemnentur.

CAP. 36. Quo tempore velamen sacris virginibus imponi debeat. Ex decreto Gelasii papæ, cap. 12 (cap. 14 ep 9 ad episc. per Lucan.)

(20, q. 1, c. Devotis Deo virginib.) Devotis quoque Deo virginibus nisi aut in Epiphania, aut in Albis paschalibus, aut in apostolorum natalitiis sacrum minime velamen imponatur (et non ante 25 annc 3 nisi forte sicut baptismate dictum est) gravi langore correptis ne sine hoc munere de sæculo exeant, implorartibus non negentur.

PATROL. CLXI.

Item placuit ut quicunque episcoporum necessi. tate periclitantis pudicitiæ virginalis, cum vel petitor potens, vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquando mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit intra 25 annos ætatis, non ei obsit concilium, quod de isto numero annorum constitutum est.

CAP. 38. De monialibus quæ alias velare præsumunt. Ex decretis Eutychiani papæ, cap. 13 (in fragm, cap. 2.)

Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiæ plenum, et ecclesiasticæ auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullæ abbatissæ, et aliquæ ex sanctimolialibus viduis, et puellis virginibus contra fas velum imponere præsumant, et ideo nonnullæ injuste velatæ putant se liberius suis carnalibus desideriis posse inservire et suas voluntates explere. (20, q. 2, c. Statuimus.) Quapropter statuimus ut,si abbatissa aut quælibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audaciam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare præsumpserit, judicio canonico usque ad satisfactionem subdatur. CAP. 39. De virginibus, qua ætate velari debeant. Ex decretis Pii papæ

(20, q. 1, c. Virgines.) Ut virgines non velentur Cante 25 annos ætatis; nisi forte necessitate periclitantis virginalis pudicitiæ. Et non sunt consecrandæ alio tempore, nisi in Epiphania et Albis paschalibus, et in apostolorum natalitiis, nisi causa mortis urgente.

D

[blocks in formation]

CAP. 41. Ut nullus incognitus cito in monasterium monachorum recipiatur. Ex concilio Toletano, cap 5 (Capitular., lib. v, c. 227).

(17, q. 2, c. Si quis incognitus.) Si quis incognitus monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non præstetur. Et si intra tres annos aut servus, aut libertus, vel colonus quæratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus quæ attulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium non fuerit requisitus, postea quæri non potest nisi sit tam longe quod inveniri non possit; sed tantum ea quæ in monasterio adduxit dominus servi recipiat.

CAP. 42. De virginibus sacris quæ propter stri-
ctiorem vitam ad aliud monasterium transire dis-
posuerunt. Ex conc. Triburiensi, cap. 26.
(12, q. 4, c. Virgines.) Virgines sacræ,
si pro
lucro animæ suæ propter districtiorem vitam ad

18

perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decrevimus, ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus, misericordiam humanitatemque largiri.

aliud monasterium ire disposuerint ibique manere A ptialia jura contrahere. Quod si hoc inventi fuerint decreverint, synodus concedit; si vero fuga discipline alium locum quæsierint, redire cogantur. CAP. 43. Quo vestitu virgines ad consecrationem venire debeant. Ex conc. Carthaginensi Iv, cap. 11. (Dist. 23, c. Sanctimonialis.) Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem episcopo suo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est professioni et sanctimoniæ aptis.

CAP. 44. Ut præter scientiam domini sui servus non efficiatur monachus. Ex concilio Arelatensi, cap 3.

Placuit in monasterio non esse suscipiendum servum ad monachum faciendum, præter domini proprii voluntatem. Qui vero hoc constitutum nostrum excesserit, eum a communione suspendi decrevimus, ne nomen Domini blasphemetur.

CAP. 45. Ne quis causa religionis servum doceat contemnere dominum suum. Ex concilio Bracarensi 11, cap. 47. (Martinus Bracarens. c. 47).

(17. q. 4, c. Si quis ser.) Si quis servum alienum causa religionis docet contemnere dominum suum et recedere ab ejus servitio, durissime in omnibus arguatur, et ad pœnitentiam compellatur.

[blocks in formation]

C.

B

C

CAP. 47. De his qui cum semel tonsi fuerint, laici efficiuntur. Ex conc. Tolet. v, cap. 45 (Tol. iv, 54). Quicunque ex sæcularibus accipientes pœnitentiam se totonderunt, et rursus prævaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo ad pœnitentiam, ex qua recesserunt, revocentur. Quod si aliqui per pœnitentiam irrevocabiles sunt, nec admoriti revertuntur, vere ut apostatæ coram ecclesia anathematis sententia condemnentur; non aliter et hi qui tonsi collaudantibus parentibus fuerunt aut sponte sua amissis parentibus seipsos religioni devoverunt, et postea habitum sæcularem sumpserunt, ut iidem a sacerdote comprehensi, ad cultum religionis, acta prius pœnitentia, revocentur. Quod si reverti nolunt, vere ut apostata anathematis sententiæ subjiciantur. Quæ forma servabitur etiam in viduis, virginibusque sacris, ac pœnitentibus feminis, quæ sanctimonialem habitum induerunt,et D postea aut vestem mutaverunt,aut ad nuptias transierunt.

CAP. 48. Ne servus nescente domino suo in monasterio recipiatur. Ex concilio Chalcedonensi, cap. 4 (actione 15).

(16. q. 1, c. Qui vere.) Nullum vero recipere servum in monasteriis obtentu monachi,præter domini sui conscientiam, licet.

[blocks in formation]
[ocr errors]

CAP. 50. Ut sine spe conjugii maneant, qui sanctimoniales in matrimonium duxerint. Ex epistola Paschalis papæ, cap. 11.

(27, q, 1, c. Hi ergo.) Hi qui scientes sanctimonialibus feminis in matrinonio sunt ad injuriam Christi copulati, juxta censuram Christiani zeli separentur, et nunquam eis concedatur jugali vinculo religari, sed in pænitentiæ se lamentis vehementer dum vivunt, afficiant.

CAP. 51.

De virginibus sacris, quæ prævaricatæ sunt. Ex decreto Gelasii papæ, cap. 20 (epist. 9, ad episc. Lucaniæ, c. 22).

(27, q. 1, c. Virginibus.) Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta fœdera sacrilegaque miscere. Quos protimus æquum est a sacra communione detrudi; et nisi per publicam probatamque pœnitentiam omnino non recipi, sed tamen his viaticum de sæculo transeuntibus, si digne [tamen, orig pænituerint, non negetur.

CAP. 52. - Ut viduæ velum sibi non imponant inconsulto episcopo suo, et ne presbyteri eis imponere præsumant, quod episcopis non licet. Ex concilio Rothomagensi, cap. 119.

Statutum est viduas non debere velari. Simul et hoc statutum est ut si quisquam presbyterorum deinceps hujus constitutionis normæ contumaciter transgressor exstiterit, scilicet ut aliquas viduas velare præsumat, quia hoc et episcopis non licet, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis statutum est ut si quis hoc facere tentaverit, tanquam transgressor canonum damnetur.

CAP 53. Quod viduæ sub nulla sint benedictione velandæ. Ex decretis Gelasii papæ, cap. 21 (cap. 23, ep. 9 ad episc. per Lucan.

Nam de viduis sub nulla benedictione velandis superius latius duximus disserendum. Quæ si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi earum intererit, quali Deum debeant satisfactione placare, quia, juxta Apostolum, primam fidem irritam fecerunt (I Tim. v). Sicut enim si se forsitan continere non poterant, secundum Apostolum, nullatenus nubere vetabantur (1 Cor. vii), sic habita secum deliberatione, promissam Deo pudicitiæ fidem debuerunt custodire. (Ibidem) Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere,sed solas adhortationes præmii sempiterni pœnasque proponere divini judicii, ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum est quippe quod de earum moribus actibusque beatus Paulus testatur apostolus (1 Tim. v), quod plenius exponere præterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur.

CAP. 54. De viduis quæ semel sacrate conversatio- A
tionis velamen susceperunt. Ex concilio Aurelianen-
si, cap. 3.

(27, q. Viduas quæ.) Viduæ quæ spontanea voluntate ab altari sacræ conversationis velamen suscipiunt, decrevit sancta synodus in eodem proposito eas permanere. Non enim fas esse decernimus, ut postquam se Domino semel sub velo consecraverint [Hæc desunt apud Grat.], et inter velatas oblationes fecerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri.

CAP. 55. Ut nullus viduas velare attentet. Ex con-
cilio Magontiensi, cap. 6 (conc. Trib., c. 25).
(27, q. 1, c. Viduas. Gelas. c. 13, ep. 9.) Viduas
autem velare pontificum nullus attentet (I Cor. vii),
prout statutum est in decretis Gelasii papæ c. 13,
quod nec auctoritas divina, nec canonum forma B
præstitit. Quæ si propria fuerit voluntate continen-
tiam professa, ut in ejusdem Gelasii c. 21 legitur,
ejus intentio pro se reddat rationem Deo, quia sicut,
secundum Apostolum, si se continere non poterat,
et nullatus nubere vetabatur, sic secum habita de-
liberatione promissam fidem pudicitiæ Deo debet
custodire. Nos autem auctoritate Patrum suffulti in
hoc sacro conventu sancimus et libere judicamus,
si sponte velamen, quamvis non consecratum sibi
imposuerit, et in Ecclesia inter velatas oblationem
Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniæ habitum ul-
terius habere debet, licet sacramento confirmare
velit eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse,
ut iterum posset deponere.

CAP. 56. De nobilibus velatis quæ postea domi in
deliciis residere delectantur. Ex concilio apud Aqui-
sgranum Ludovico Pio præsente, cap. 6 (in capitul.
adjectis, additione 2, c. 15).

De nobilibus feminis quæ amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra jamdudum ventilatum est et definitum,majori solertique studio admonendas et instruendas ab episcopis statuimus, quatenus suæ saluti consulant, nec sic indiscrete vivendo, et propria noxiaque libertate utendo, et per diversa vagando periculum animarum suarum incurrant semper illud apostolicum ante oculos habentes quo dicitur : Vidua, quæ in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. v).

CAP. 57. De his qui velatas et Deo sacratas in conjugium duxerint. Ex concilio Aurelianensi, cup. 23 (cap. 23, conc. Triburien.).

(27, q. 1, Si quis sacro.) Si quis sacro velamine consecratam in conjugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii papæ c. 20 legitur, protinus æquum est a sacra communione detrudi,et nisi per publicam probatamque pœnitentiam omnino non recipi. Si tamen pœnituerint, transeuntibus de sæculo viaticum non negetur. In Chalcedonensi concilio, cap. 16, hoc perpetrantes excommunicantur confitentibus autem auctoritate episcopi misericordia largiatur. In epistola Syricii papæ cap. 6,

velatæ et Deo consecrata si abjecto proposito sanctitatis clanculum sacrilega se contagione miscuerint et illicitis complexibus publice et libere filios procreaverint, has nuptias detestabiles [impudicas detestabilesque personas, orig. et Grat.] a monasteriorum cœtu et ecclesiarum conventibus eliminandas esse judicatum est, quatenus detrusæ ergastulis tantum facinus continua lamentatione defleant. Unde verbo Domini et canonica auctoritate in hac sansta synodo præcipimus, ut omnimodo separentur, et juramento colligentur, ulterius sub uno non cohabitare tecto, nec familiari frui colloquio, excepto in ecclesia aut in publico, aut rem ullam habere communem, unde suspicio illecebrosi desiderii, aut scandalum libidinosi facti juste possit oriri. Si quæ etiam inter se dividenda sunt dividant, et uterque sua provideat et incestuosus sine spe conjugii maneat.

[blocks in formation]

(27, q. 1. c. Sicut.) Sicut bonum est castitatis præmium, ita et majori observantia et præceptione custodiendum est, ut si quæ viduæ, quamlibet adhuc in minoribus annis positæ, et matura ætate a viro relicta se devoverint Deo et veste laicali abjecta sub testimonio episcopi Ecclesiæ religioso habitu apparuerint; postea vero ad nuptias sæculares transierunt. secundum Apostolum (I Tim. v), damnationem habebunt [habeant], quia fidem castitatis quam Deo voverunt, irritam facere visæ [nisæ, alias ausæ, Corig.] sunt. Tales ergo personæ a Christianorum commnione sequestrentur, neque etiam in convivio cum Christianis communicent. Nam, si adulteræ conjuges reæ sunt, si suis viris obnoxia [reatu sunt viris suis, obn., orig.] fuerint, quanto magis viduæ, quæ Dei religiositatem mutaverunt, crimine adulterii notabuntur, si devotionem quam sponte nec coacte Deo obtulerunt, libidinosa voluntate [voluptate, orig.] corruperint, atque ad secundas nuptias transsitum fecerint? Quæ etsi violentia irruente ab aliquo oppresæ fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in conjugio raptori, vel violento viro consenserint, damnatione superius dicta teneantur obnoxiæ. De talibus ait Apostolus: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerint (I Tim. v).

D

CAP. 59.

De eodem. Ex decretis Zepherini papæ, cap. 4 (conc. Aquisgran., c. 35).

Ut viduæ in deliciis non sint, sed secundum Apostolum sub potestate episcopi vivant : Præcipe, inquit, ut viduæ irreprehensibiles sint. Vidua deligatur non minus sexaginta annorum, in operibus bonis testimonium habens: Si filios educavit (1 Tim. v), et cætera. Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, simul et otiosæ loquentes quæ non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, mutres familias

esse, nullam occasionem dare adversario maledicti A his agenda pœnitentia est, quia sponsio earum a gratia. Jam enim quædam conversæ sunt retro post Satanam (ibid.). CAP. 60.

Ne feminæ, quarum mariti obierunt, cito se velent. Ex concilio Aurelianensi, cap. 5 (Capitul. lib. 1, c. 102).

De feminis quæ viros amittunt, placet ne se (sicut hactenus) indiscrete velent, sed xxx dies post decessum viri sui exspectent, et post tricesimum diem, per consilium episcopi sui vel si episcopus absens fuerit consilio aliorum religiosorum sacerdotum, suorumque amicorum id quod eligere debent, eligant. Et ut rogetur princeps a sacro conventu, ut hi qui publicam egerint pœnitentiam, et feminæ quæ viros amittunt, sua auctoritate donentur, deliberent quid agant, tucantur et specialiter pro his capitula fieri, et legis mundanæ capitulis in- B serenda decrevimus.

[blocks in formation]
[ocr errors]

(27, q. 1, c. Viduitatis.) Viduitatis servandæ professionem coram episcopo in secretario habitam, imposita coram episcopo veste viduali non esse violandam. Ipsam autem talis professionis desertricem, merito damnandam esse decernimus. CAP. 62. Ut nullus vetet viduas nubere, si voluerint. Ex concilio Toletano II, cap. 18. (32, q. 2, c. Hoc sanctum.) Pro consultu castitatis, quod maxime hortamento concilii proficere debeat, annuente glorioso domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum confirmat [affirmat, orig. et Grat.] concilium, ut viduæ, quibus placuerit tenere castita- C tem, nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur. Quod si priusquam profiteantur continentiam, nubere elegerint, illis nubant, quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de virginibus habeatur, nec contra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere. Si quis vero propositum castitatis viduæ vel virginis impedierit, a sancta communione et a liminibus ecclesiæ habeatur extraneus.

CAP. 63.

Ut viduæ a proposito viduitatis discedentes excommunicentur. Ex epistola sancti Gregorii papæ missa ad Bonifacium (capitul. addit. 4, c. 65 jusius).

(27, q. 1, c. Viduas.) Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua frater charissime, credo te nosse a san- D cto Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas, quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium, atque a liminibus ecclesiæ arcendas fore censemus, usquequo obediant suis episcopis, et ad bonum quod cœperunt, invitæ aut voluntariæ revertantur. De virginibus autem non velatis si deviaverint, a sanctæ memoriæ prædecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus: Hæ vero quæ necdum sacro velamine tectæ tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatæ non fuerint, si nupserint, aliquanto tempore

Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonæ fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigit solvi sine vindicta non poterit, etc. Nam, si virgines nondum velatæ taliter poenitentia publica puniuntur, et a cætu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduæ,quæ perfectioris ætatis et maturioris sapientiæ atque consilii existunt, virorumque consortio multoties usæ sunt, et habitum religionis assumpserunt, et demum apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversæ (11 Petr. 11), a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiæ et a coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandæ, et carceribus tradendæ, qualiter juxta B. apostolum Paulum tradentes hujusmodi hominem Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (1 Cor. v). De talibus enim et Dominus per Moysen loquitur (Deut. xIII), dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per Prophetam ait : Lætabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII). De talibus namque et eorum similibus, atque eisdem consentientibus dicitur: Quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facienti bus, rei judicandi sunt (Rom. 1).

CAP. 64. Ut viduæ velatæ ad nuptias non transeant. Ex decretis Gelasii papæ, ad Silicienses episcopos, cap. 9.

(27, q. 1, c. Neque viduas.) Neque viduas ad nuptias transire patimur, quæ in religioso proposito diuturna observatione permanse runt. Similiter et virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasterio ætatem peregisse contigerit. CAP. 65. — De vidua quæ sub obtentu religionis velum sibi ad tempus imposuerit. Ex epistola Nicolai papæ, cap. 5 (inter rescripta Nic. 1, tit. 13, c. 1).

(Dist. 27, c. Quod interrogasti.) Nicolaus episcopus servus servorum Dei reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Adalwino sanctæ Viennensis [Vinanensis] Ecclesiæ archiepiscopo. Quod interrogasti de femina, quæ post obitum mariti sui velamen sacrum super caput suum imposuit,et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem esse, postea vero ad nuptias rediit, bonum mihi videtur, quia per hypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare voluit, et non legitime in voto suo permansit, ut pœnitentiam agat de illusione nefanda, et revertatur ad id quod spopondit, et in sacro ministerio inchoavit. Nam, si consenserimus quod omnia sacramenta ecclesiastica, quisque prout vult fingat,et non vere faciat, omnis ordo ecclesiasticus conturbabitur, nec catholicæ fidei jura consistent, nec canones sacri rite observabuntur. Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate permansurum se finxisse,cum per Apostolum fraude ejus detecta, quid sibi futurum esset prænuntiatum est! Ait enim Pecunia tua tecum sit in perditionem, cor enim tuum non est rectum co

« PredošláPokračovať »