Obrázky na stránke
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM,
QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD ÆTATEM INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS
ET AD BESSARIONIS TEMPORA (ANNO 863) PROGRÆCIS FLORUERUNT :

RECUSIO CHRONOLOGICA
OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA

ECCLESIÆ SÆCULA ET AMPLIUS,
JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM
DILIGENTER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA ;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS AUCTA; INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS
MOMENTI SUBSEQUENTIBUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET
TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATE-
RIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO

AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS; AUCTORUN SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS,
STATISTICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE,
LITURGICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE; SED PRÆ-
SERTIM DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO,
QUIDQUID NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM
OMISSO, IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM
SUORUN LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO

GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT.
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUM
NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM
IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE

PERTINENTIBUS COADUNATORUM.

SERIES LATINA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES, SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ

A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecæ Cleri universe,

SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE

PATROLOGIÆ LATINÆ TOMUS CLXI.

S. IVO CARNOTENSIS EPISCOPUS.

1: PARISJIS
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ÉT-J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA: AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127.

1889

BR 60 MY

to 161

SANCTI IVONIS

CARNOTENSIS EPISCOPI

OPERA OMNIA

ACCEDUNT

POST JOANNIS FRONTONIS CURAS, SUPPLETIS QUÆ IN EJUS EDITIONE DESIDERABANTUR, PANORMIA
VIDELICET ET EPISTOLIS NONNULLIS, PRELIS DENUO MANDANTUR NUMERIS OMNIBUS ABSOLUTA

ACCURANTE J.-P. MIGNE

Bibliothecæ Cleri universe

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE

TOMUS PRIMUS

FARISIIS
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127

1889

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CXLI CONTINENTUR

D. IVO CARNOTENSIS EPISCOPUS.

Col.

Prolegomena.
Decretum.
Panormia.

1

9 1037

i

NOTITIA HISTORICA.

(Gallia Christiana nova, tom. VIII, col. 1126, in episcopis Carnot.)

Gaufrido et suo et summi pontificis judicio e A sensum præbere,donec certus fierem et de Gaufridi

sede Carnotena dejecto, factaque clero Carnotensi alterius subrogandi ab Urbano potestate, Ivo omnium calculis electus est. Natus is in agro Bellovacensi ex genere minime nobili, ut ipse testatur epistolis 3, 12, 22, patrem habuit Hugonem de Altoylo, si Frontoni fides, matrem vero Hilemburgim, cujus nemen inseribitur necrologio Sancti Quinlini Bellovacensis iv Idus Februarii. Post humaniorum litterarum et philusophiæ studia Parisiis confecta, theologiæ operam dedit in monasterio Beccensi sub beato Lanfranco. Primum fuit canonicus Nigellensis ex Sammarthano nostro in collectaneis. Postea vocatus a Guidone Belvacensi episcopo, præficitur prælatus, seu præpositus, aut abbas canonicis regularibus Sancti Quintini,quam extra muros urbis suæ condiderat abbatiam hic episcopus. Ivo non solum huic loco quædaum patrimonii sui praedia contulit, sed pro inore horumce temporum in monasteriis usurpato theologiam ibi docuit, canonumque jam peritissimus quasdam constitutiones sodalibus suis dedit, unde pro canonicorum regularium institutore non immerito habetur. Collectionem quoque canonum, seu ex canonibus sanctorum compendiosum decretum tunc temporis concinnavit, quo ante Gratiani tempora utebantur juristæ : in eo Burchardum Vormatiæ episcopum ita accurate secutus, ut etiam ejus menda in suum opus transcripserit, non secus ac ipse Burchardus Reginonis.Jam multos annos in regimine transegerat Ivo, cum dejecti in locum Gaufridi, tale nihil suspicans, canonice, juxta monita summi pontificis Urbani, a clero et populo electus est,regique renitens præse,,tatus, a quo virgam quid em pastoralem accepit, sed non pariter consecrationem ab episcopo : nusquam enim enim Richerius Senonensis archipræsul, qui Gaufrido deposito favebat, diem Ivoni ad consecrationem, petentibus licet et pulsantibus clericis, præfigere voluit, de quo Ivo epist. 8 conqueritnr, ubi Richerium Senonensem archiepiscopum sic alloquitur : c Aliunde me expetisse benedictionem calumniamini,veritate teste verum dicam,quia nec episcopatum, nec benedictionem episcopalem a vobis petii, nec a quoquam. Sed cum clericorum primo ingenio, postea violentia regi fuissem præsentatus, et inde cum virga pastorali a rege mihi intrusa ad ecclesiam Carnotensem adductus, cumque clericis petentibus et pulsantibus nullum diem consecrationis meæ velletis præfigere, interea consilium mihi fuit electioni eorum non omnimode as

[merged small][ocr errors]

depositione et summi pontificis voluntate. Ad quem cum pervenissem, ad petitionem ecclesiæ Carnotensis apostolica auctoritate sum constrictus et ita in episcopum consecratus. » De hac consecrafione facta forte die ipsa 23 Novembris 1090 Urbanus papa litteras ad clerum populumque Carnotensem dedit Capuæ viii Kalendas Decemb., ut Ivonem episcopum in Gaufridi exauctorati locum reciperent, et crastina die ad Ricberium Senonensem archiepiscopum, cui significat Ivonem canonice electuin a se consecratum fuisse, quia ipse ei manum imponere recusaverat, rogatque ut eum benigne complectatur, eique ad Ecclesiæ suæ regimen auxilium suum largiatur. Neque tamen sic quievit Richerius. Audiamus iterum Ivonem epistola 12 : « Senonensis archiepiscopus consilio Parisiensis episcopi infatuatus, adhibito sibi eodem Parisiensi episcopo, et duobus aliis non dissimilis vecordiae, Meldensi et Trecassimo, hoc anno Stampis de ordinatione, quam a vobis acceperam, me satis inordinate accusavit, dicens me in majestatem regiam offendisse, qui a sede apostolica consecrationem præsumpseram accepisse. Cum itaque conarentur Gaufridum depositum contra decretum vestrum in statum pristinum reformare, et in me depositionis sententiam proferre, sedem apostolicam appellavi, et decretis apostolicis quamvis ea non nisi in futurum timerent, a sua præsumptione revocavi, appellationein tamen nec prosequi taxaverunt, nec plenam pacem mecum habere voluerunt. » IHanc autem epistolam scriptam sicut et concilium Stampis habitum anno H091 putamus, quo Ivo memoratur episcopus in veteri charta apud Sammarthanos : « Actum anno 1091, indict. xiv, regnante Philippo, in Ecclesia B. Quintini Ivone existente abbate, tunc Carnotensium præsule. » Occurrit et in charta monasterii Vindocinensis anno 1091 indictione xiv, feria sexta hebdomadæ Paschalis xiv Kalend. Maii, eo anno ordinatus, quo juxta caput ecclesiæ Vindocinensis recepit conventionem vice abbatis ir.ter Garnaldum de Charismot et monachos. Unde jure concluditur epistolas Urbani tam ad populum clerumque Carnotensem Capuæ viii Kal. Decemb. quam ad Richerium metropolitam vit Kal. ejusdem, anno 1090 ascribendas esse. Carnotensem episcopatum adeptus Ivo ; non propterea curam cœnobii Sancti Quintini Belvacensis deposuit, renitentibus hujus ecclesiæ canonicis, ad quos scribit epistolam 17, ut alium sibi præficiant

[ocr errors]
[graphic]
« PredošláPokračovať »