Obrázky na stránke
PDF
ePub

Lectoribus cruditis, præsertim iis, qui in ludis lite

rariis operam navant.

NOLUMUS sanè cum Fabio Horatium in quibusdam interpretari, ideòque locos omnes parùni castos honestâ (uti superamus) fraude ad verecundiam quodammodo revocavimus. Tantum enim abest ut juvenes ab asteriscis (quibus editiones in usum Delphini scatent) quo minùs quædam legant, impediantur, ut potiùs exindè dirigatur, imò invitetur eorum curva in pravum curiositas.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBRI.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER I.

CARMEN I.

AD CILNIUM MECENATEM.

Alios aliis studiis duci: se lyrici vatis gloriam ambire, unius Macenatis judicio obtinendam.

MECENAS, atavis edite regibus,
O et præsidium et dulce decus meum !
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis

Evitata rotis, palmaque nobilis

Terrarum dominos evehit * ad Deos.
Hunc, si mobilium † turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo
Quicquid de Libycis verritur areis ;

* Evehere. Bentl.

.

† Hume, si nobilium.

5

10

THE

FIRST BOOK

OF THE

ODES OF HORACE.

ODE I.

TO MECENAS.

All men have different attachments: Horace's taste is for Lyric Poetry, for the success of which he depends upon the patronage of Macenas.

MECENAS, descended from royal ancestors, O both my protection and my darling honour! There are some whose delight it is to have collected Olympic dust in the chariot race; and whom the goal nicely avoided by glowing wheels, and the noble palm, exalts to the Gods, the governors of

the world.

This man, if an assembly of the capricious Roman commonalty be bent to raise him to the highest dignities; another, if he hath * stored up in his own granary whatsoever is swept from the

* Hath imported vast quantities of corn from Africa,

Gaudentem patrios findere sarculo
Agros; Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypriâ
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est, qui nec veteris pocula Massici,
Néc partem solido demere de die
Spernit; nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ.
Multos castra juvant, et lituo tubæ
Permistus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, teneræ conjugis immemor :
Seu visa est catulis červa fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me* doctarum ederæ præmia frontium
Dîs miscent superis: me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo: si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quòd si me lyricis vatibus inseres †,
Sublimi feriam sidera vertice.

* Te. Hare.

Inseris longe suavius. Baxt.

15

20

25

30

35

« PredošláPokračovať »