Obrázky na stránke
PDF
ePub

DE JUVENALE ET PERSIO.

M. VALERIUS MARTIALIS Epigr. VII, 24.

Cum Juvenale meo quæ me committere tentas,
Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
Te fingente nefas, Pyladen odisset Orestes:
Thesea Pirithoi destituisset amor.

Tu Siculos fratres, et majus nomen Atridas,
Et Ledæ poteras dissociare genus.

Hoc tibi pro meritis, et talibus imprecor ausis,
Ut facias illud, quod, puto, lingua facis.

IDEM, Epigr. VII, 91.

De nostro, facunde, tibi, Juvenalis, agello
Saturnalitias mittimus ecce nuces.
Cætera lascivis donavit poma puellis
Mentula custodis luxuriosa Dei.

IDEM, Epigr. XII, 18.

Dum tu forsitan inquietus erras
Clamosa, Juvenalis, in Suburra,
Aut collem dominæ teris Dianæ;
Dum per limina te potentiorum
Sudatrix toga ventilat, vagumque
Major Cœlius et minor fatigant;
Me multos repetita post Decembres
Accepit mea, rusticumque fecit,
Auro Bilbilis et superba ferro.

CLAUDIUS RUTILIUS ITINERAR.
Lib. I, 603-606.

Hujus vulnificis Satira ludente Camœnis
Nec Turnus potior, nec Juvenalis erit.
Restituit veterem censoria lima pudorem ;
Dumque malos carpit, præcipit esse bonos.

C. SOLLIUS APOLLINARIS SIDONIUS
Carm. IX, 266 sq. ad Magnum Felicem Cos.

Non qui tempore Cæsaris secundi

Eterno incoluit Tomos reatu:

Nec qui consimili deinde casu,

Ad vulgi tenuem strepentis auram,
Irati fuit histrionis exul.

TESTIMONIA DE JUVENALE ET PERSIO. 677

AMMIANUS MARCELLINUS

Historiar. Lib. XXVIII.

Quidam detestantes, ut venena, doctrinas, Juvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina, præter hæc, in profundo otio contrectantes.

PORPHYRIO

seu, quisquis est, vetus Grammaticus in Comment. ad Horat. Sat.

Satyra Horatii inter Lucilii Satiram et Juvenalis est media : nam et asperitatem habet, qualem Lucilius, et suavitatem, qualem Juvenalis.

SUIDAS IN LEXICO.

ΙΟΥΒΕΝΑΛΙΟΣ ποιητὴς Ρωμαῖος· οὗτος ἦν ἐπὶ Δομετιανοῦ βασιλέος Ρωμαίων. ὁ δὲ Δομετιανὸς ἐφίλει τὸν ὀρχηστὴν πρασίνου μέρους τὸν λεγόμενον Πάριν, περὶ οὗ καὶ ἐλοιδορεῖτο ὑπὸ τῆς συγκλήτου, καὶ Ἰουβεναλίου τοῦ ποιητοῦ· ὅστις βασιλεὺς ἐξώρισε τὸν Ιουβενάλιον ἐν Πενταπόλει ἐπὶ τὴν Λιβύην, τὸν δὲ ὀρχηστὴν πλουτίσας ἔπεμψεν εἰς Αντιόχειαν· ὃς κτίσας οἶκον καὶ λουτρὸν ἔξω τῆς πόλεως ἐκεῖ τελευτᾷ.

Multi inter recentiores de Juvenale judicia tulerunt, quos recensere supersedeo, quosdam tantum e Nostratibus indicare contentus. BOILEAU, Art Poétique, chant II; LA HARPE, Cours de Littérature, I partie, ch. 9; DUSAULX, in egregia versionis suæ præfatione; SCHOELL, Histoire abrégée de la Litt. Rom. t. II, p. 329 sqq. Dussault, Annales littéraires, t. III, p. 430 sqq.

M. FABIUS QUINTILIANUS, lib. X, cap. 1, Institut. Orator.

Satira quidem tota nostra est, in quæ .primus insignem laudem adeptus est Lucilius, qui quosdam ita deditos sibi adhuc habet ut eum non ejusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis præferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui « Lucilium fluere lutulentum, et esse aliquid, quod tollere possis,» putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas et abunde salis. Multo est tersior, ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores præcipuus. Multum et veræ gloriæ, quamvis uno libro, Persius meruit. Sunt clari hodieque, et qui olin nominabuntur.

M. VALER. MARTIALIS, lib. IV, 29.

Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis :
Lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara juvant : primis sic major gratia pomis;
Hybernæ pretium sic meruere rosæ :
Sie spoliatricem commendat fastus amicam,
Janua nec juvenem semper aperta tenet.

678 TESTIMONIA DE JUVENALE ET PERSIO.

Sæpius in libro memoratur Persius uno,

Quam levis in tota Marsus Amazonide.

Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
Esse puta solum : sic tibi pluris erit.

HIERONYMUS, in Chron.

Anno imperii Tiberii trigesimo secundo, olympiade ducentesima, Persius Flaccus poeta Volaterris nascitur, et olympiade ducentesima decima moritur: cujus præceptor Cornutus philosophus postea in exsilium pulsus est.

CASSIODORUS, in Fastis.

Gallo et Noniano consulibus, Persius Flaccus, satiricus poeta, Volaterris nascitur.

DIOMEDES, ex lib. III Grammat.

Satira dicitur carmen apud Romanos, nunc quidem maledicum, et ad carpenda hominum vitia archææ comœdiæ charactere compositum, quales scripserunt Lucilius, Horatius et Persius sed olim carmen, quod ex variis poematibus constabat, satira vocabatur, quales scripserunt Pacuvius et Ennius.

:

CASP. BARTH. lib. VIII Epiderpid. Epig. 52, p. 127.

TARRÆUS HEBIUS (qui idem cum BARTHIO) lib. X, Amphitheatr. Sapient. Epig. 37, p. 160.

Ut a liquore potus Hippocrenæo

Dat erudita, Persius, sed obscura.

IDEM TARR. HEBIUS, lib. XXIV Amphitheatr. Serior. Joc. Epig. 53, p. 393.

Ut vitia expurges, scrutabere mentem animi ipsam,

Ut Flaccum capias, omnia docta tene.

Dum discis vatem, vitii natura patescit,

Hic vere scripsit legitimam satiram.

IDEM, ibid. Epig. 59, p. 54.

Sint saturæ satiræ doctrina et moribus altis,
Ebrius est istis Persius, ergo duplex.

Inter recentiores de Persio judicarunt, præter interpretes, BOILEAU, Art Poétique, chant II; LA HARPE, Cours de Littérature, première partie, ch. 9, § 2; SCHOELL, Hist. abrégée de la Litt. Rom. t. II, p. 313.

[blocks in formation]

Ac, I, 2, 66; V, 114, bis; VI, 45. | Adsigna, V, 81.

[blocks in formation]

Acre, IV, 34; V, 127.

Acri, II, 13; III, 23; V, 14.

Actus, V, 99.

Adunca, IV, 40.

Advehe, V, 134.

Adverso, I, 44.

Ædes, II, 36.

Edilis, I, 130.
Egæum, V, 142.
Ægris, III, 88.

Ægro, V, 129.
Egroti, III, 83.
Æquali, V, 47.

Era, II, 59; III, 39.

Erumnis, I, 78.

Ærumnosique, III, 79.

Affero, Prolog. 7.

Ad, IV, 28, V, 123, 126, 131, Afferre, I, 69.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Aliquid, I, 125; III, 60; V, 137; Anticyras, IV, 16.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »