Si cynico barbam petulans nonaria vellat. His mane Edictum, post prandia Calliroen do.
HUNC, Macrine, diem numera meliore lapillo, Qui tibi labentes apponit candidus annos; Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci Quae nisi seductis nequeas committere divis. At bona pars procerum tacita libavit acerra: Haud cuivis promptum est murmurque humilesque su-
Tollere de templis et aperto vivere voto.
'Mens bona, fama, fides,' haec clare et ut audiat hospes: Illa sibi introrsum et sub lingua immurmurat: 'O si Ebulliat patruus, praeclarum funus!' et, ‘O si Sub rastro crepet argenti mihi seria dextro Hercule, pupillumve utinam quem proximus heres Impello expungam, namque est scabiosus et acri Bile tumet.' Nerio jam tertia conditur uxor.' Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis 15 Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas. Heus age, responde; minimum est quod scire laboro: De Jove quid sentis? estne ut praeponere cures Hunc cuiquam? "Cuinam vis?" Staio. An scilicet haeres?
Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis? Hoc igitur quo tu Jovis aurem impellere tentas Dic agedum Staio: 'proh Jupiter! o bone (clamet) Jupiter!' At sese non clamat Jupiter ipse? Ignovisse putas, quia cum tonat ocius ilex Sulfure discutitur sacro quam tuque domusque. An quia non, fibris ovium Ergennaque jubente, Triste jaces lucis evitandumque bidental, Idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Jupiter at quidnam est, qua tu mercede Deorum Emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis? Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis
Exemit puerum, frontemque atque uda labella Infami digito et lustralibus ante salivis Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto 35 Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedes. 'Hunc optent generum rex et regina; puellae Hunc rapiant; quicquid calcaverit hic rosa fiat!' Ast ego nutrici non mando vota; negato, Jupiter, haec illi, quamvis te albata rogarit.
Poscis opem nervis corpusque fidele senectae. Esto age: sed grandes patinae tucetaque crassa Annuere his superos vetuere Jovemque morantur. Rem struere exoptas caeso bove, Mercuriumque Arcessis fibra: 'da fortunare Penates, Da pecus et gregibus fetum!' Quo, pessime, pacto, Tot tibi cum in flammas junicum omenta liquescant? Et tamen hic extis et opimo vincere ferto Intendit: Jam crescit ager, jam crescit ovile, Jam dabitur, jam, jam,' donec deceptus et exspes 50 Nequicquam fundo suspiret nummus in imo. Si tibi crateras argenti incusaque pingui Auro dona feram, sudes et pectore laevo Excutiat guttas laetari praetrepidum cor. Hinc illud subiit auro sacras quod ovato Perducis facies: nam fratres inter ahenos Somnia pituita qui purgatissima mittunt Praecipui sunto, sitque illis aurea barba.
Aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera, Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
O curvae in terras animae et caelestium inanes! Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores, Et bona Dis ex hac scelerata ducere pulpa? Haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, Haec Calabrum coxit vitiato murice vellus, Haec baccam conchae rasisse, et stringere venas Ferventis massae crudo de pulvere jussit. Peccat et haec, peccat; vitio tamen utitur. At vos Dicite, Pontifices, in sacro quid facit aurum? Nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae. 70 Quin damus id superis de magna quod dare lance
Non possit magni Messalae lippa propago; Compositum jus fasque animo, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto? Haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
NEMPE haec assidue: jam clarum mane fenestras Intrat et angustas extendit lumine rimas: Stertimus indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra. "En quid agis? siccas insana Canicula messes Jam dudum coquit, et patula pecus omne sub ulmo est: Unus ait comitum. "Verumne? itane? ocius adsit Huc aliquis: nemon'?" Turgescit vitrea bilis, Finditur, Arcadiae pecuaria rudere dicas. Jam liber et bicolor positis membrana capillis, Inque manus chartae nodosaque venit arundo. Tunc queritur crassus calamo quod pendeat humor, Nigra quod infusa vanescat sepia lympha; Dilutas queritur geminet quod fistula guttas. O miser, inque dies ultra miser, huccine rerum Venimus? at cur non potius, teneroque columbo Et similis regum pueris, pappare minutum Poscis, et iratus mammae lallare recusas? "An tali studeam calamo?" Cui verba? quid istas Succinis ambages? tibi luditur; effluis amens; Contemnere: sonat vitium percussa, maligne Respondet viridi non cocta fidelia limo.
Udum et molle lutum es, nunc, nunc properandus et acri Fingendus sine fine rota. Sed rure paterno
Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum, 25 (Quid metuas?) cultrixque foci secura patella : Hoc satis. An deceat pulmonem rumpere ventis, Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis, Censorem fatuum vel quod trabeate salutas? Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi. Non pudet ad morem discincti vivere Nattae.
Sed stupet hic vitio, fibris increvit opimum Pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto Demersus summa rursus non bullit in unda. Magne pater divum, saevos punire tyrannos Haud alia ratione velis, cum dira libido Moverit ingenium ferventi tincta veneno: Virtutem videant intabescantque relicta. Anne magis Siculi gemuerunt aera juvenci, Et magis auratis pendens laquearibus ensis Purpureas subter cervices terruit, "Imus, Imus praecipites," quam si sibi dicat, et intus Palleat infelix quod proxima nesciat uxor? Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, Grandia si nollem morituri verba Catonis Dicere, non sano multum laudanda magistro, Quae pater adductis sudans audiret amicis. Jure etenim id summum, quid dexter senio ferret Scire, erat in voto; damnosa canicula quantum Raderet; angustae collo non fallier orcae; Neu quis callidior buxum torquere flagello. Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores, Quaeque docet sapiens braccatis illita Medis Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta; Et tibi quae Samios diduxit littera ramo Surgentem dextro monstravit limite callem: Stertis adhuc, laxumque caput compage soluta Oscitat hesternum, dissutis undique malis. Est aliquid quo tendis et in quod dirigis arcum ? An passim sequeris corvos testaque lutoque Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis? Helleborum frustra cum jam cutis aegra tumebit Poscentes videas: venienti occurrite morbo: Et quid opus Cratero magnos promittere montes? Discite, io miseri, et causas cognoscite rerum, Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur; ordo Quis datus, et metae qua mollis flexus et unde; Quis modus argento, quid fas optare, quid asper Utile nummus habet; patriae carisque propinquis 70 Quantum elargiri deceat; quem te Deus esse
Jussit, et humana qua parte locatus es in re. Disce, neque invideas quod multa fidelia putet In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris, Et piper et pernae, Marsi monumenta clientis ; Maenaque quod prima nondum defecerit orca.
Hic aliquis de gente hircosa Centurionum Dicat: "Quod sapio satis est mihi; non ego curo Esse quod Arcesilas aerumnosique Solones, Obstipo capite et figentes lumine terram, Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt, Atque exporrecto trutinantur verba labello, Aegroti veteris meditantes somnia, gigni De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti. Hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est ?" 85 His populus ridet, multumque torosa juventus Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
"Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus, et aegris Faucibus exsuperat gravis halitus; inspice sodes," Qui dicit medico, jussus requiescere, postquam Tertia compositas vidit nox currere venas, De majore domo modicum sitiente lagena Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
'Heus, bone, tu palles!" "Nihil est." "Videas tamen istud
Quicquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis." 95 "At tu deterius palles; ne sis mihi tutor;
Jam pridem hunc sepeli: tu restas." "Perge, tacebo.” Turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, Gutture sulfureas lentum exhalante mephites. Sed tremor inter vina subit calidumque triental Excutit e manibus, dentes crepuere retecti, Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris. Hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto Compositus lecto crassisque lutatus amomis In portam rigidos calces extendit: at illum Hesterni capite induto subiere Quirites.
Tange, miser, venas et pone in pectore dextram ; "Nil calet hic;" summosque pedes attinge manusque; "Non frigent." Visa est si forte pecunia, sive Candida vicini subrisit molle puella,
« PredošláPokračovať » |