Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ingerit utque suos ridens producit alumnos.

615

Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit 610
Philtra, quibus valeant mentem vexare mariti
Et solea pulsare nates. Quod desipis inde est;
Inde animi caligo et magna oblivio rerum
Quas modo gessisti. Tamen hoc tolerabile, si non
Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis,
Cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
Infudit. Quae non faciet quod Principis uxor?
Ardebant cuncta et fracta compage ruebant,
Non aliter quam si fecisset Juno maritum
Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippinae
Boletus: siquidem unius praecordia pressit
Ille senis tremulumque caput descendere jussit
In caelum et longa manantia labra saliva.
Haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
Haec lacerat mixtos Equitum cum sanguine Patres.
Tanti partus equae, tanti una venefica constat !

Oderunt natos de pellice; nemo repugnet,
Nemo vetet, jam jam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas et nulli credite mensae:
Livida materno fervent adipata veneno.
Mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
Quae peperit; timidus praegustet pocula pappas.
Fingimus haec, altum satira sumente cothurnum,
Scilicet, et finem egressi legemque priorum
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis caeloque Latino!
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, "Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,

620

626

630

635

Quae deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi." 640
Tune duos una, saevissima vipera, coena?

Tune duos? "Septem, si septem forte fuissent."
Credamus tragicis quidquid de Colchide saeva
Dicitur et Procne: nil contra conor: et illae

Grandia monstra suis audebant temporibus; sed 645
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum: rabie jecur incendente feruntur

Praecipites, ut saxa jugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur clivoque latus pendente recedit.

650

655

Illam ego non tulerim, quae computat et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
Morte viri cupiant animam servare catellae.
Occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
Mane; Clytaemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat:
At nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
Sed tamen et ferro, si praegustabit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.

660

SATIRA VII.

Er spes et ratio studiorum in Caesare tantum :
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit, quum jam celebres notique poetae
Balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
Tentarent, nec foedum alii nec turpe putarent
Praecones fieri; quum desertis Aganippes
Vallibus esuriens migraret in Atria Clio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machaerae,
Et vendas potius commissa quod auctio vendit
Stantibus, oenophorum, tripodes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius quam si dicas sub judice, "Vidi,"
Quod non vidisti, faciant equites Asiani

5

10

Quanquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni, 15
Altera quos nudo traducit Gallia talo.

Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicunque canoris
Eloquium vocale modis laurumque momordit.
Hoc agite, o juvenes: circumspicit et stimulat vos
Materiamque sibi Ducis indulgentia quaerit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum

20

Praesidia, atque ideo croceae membrana tabellae
Impletur, lignorum aliquid posce ocius, et quae
Componis dona Veneris, Telesine, marito,
Aut clude et positos tinea pertunde libellos.
Frange miser calamos vigilataque proelia dele,
Qui facis in parva sublimia carmina cella
Ut dignus venias hederis et imagine macra.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit aetas
Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
Taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste
Quem colis, et Musarum et Apollinis aede relicta.
Ipse facit versus atque uni cedit Homero
Propter mille annos, et si dulcedine famae
Succensus recites maculosas commodat aedes.
Haec longe ferrata domus servire jubetur,
In qua sollicitas imitatur janua portas.
Scit dare libertos extrema in parte sedentes
Ordinis et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum quanti subsellia constent,
Et quae conducto pendent anabathra tigillo,
Quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos
Ducimus et litus sterili versamus aratro.
Nam si discedas laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali; tenet insanabile multos
Scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
Sed vatem egregium cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale moneta,
Hunc qualem nequeo monstrare et sentio tantum
Anxietate carens animus facit, omnis acerl i
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumve potest contingere moesta
Paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget satur est quum dicit Horatius, Euoe!

:

25

30

35

40

45

50

55

60

Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
Pectora vestra, duas non admittentia curas?
Magnae mentis opus nec de lodice paranda
Attonitae, currus et equos faciesque deorum
Aspicere et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et laenam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor quod mittat amico;
Quintillae quod donet habet; nec defuit illi
Unde emeret inulta pascendum carne leonem
Jam domitum: constat leviori bellua sumtu
Nimirum, et capiunt plus intestina poetae.
Contentus fama jaceat Lucanus in hortis
Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
Curritur ad vocem jucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam fecit quum Statius Urbem
Promisitque diem. Tanta dulcedine captos
Afficit ille animos tantaque libidine vulgi
Auditur: sed quum fregit subsellia versu
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ille et militiae multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro.

65

70

75

80

85

Quod non dant proceres dabit histrio: tu Camerinos 90
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?
Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.
Quis tibi Maecenas? quis nunc erit aut Proculeius
Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter? 95
Tunc par ingenio pretium; tunc utile multis
Pallere et vinum toto nescire Decembri.

Vester porro labor fecundior, historiarum

Scriptores? petit hic plus temporis atque olei plus:
Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus et multa crescit damnosa papyro.
Sic ingens rerum numerus jubet, atque operum lex.

100

Quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
"Sed genus ignavum quod lecto gaudet et umbra." 105
Dic igitur quid causidicis civilia praestent
Officia et magno comites in fasce libelli?
Ipsi magna sonant, sed tunc quum creditor audit
Praecipue, vel si tetigit latus acrior illo

Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles
Conspuiturque sinus. Veram deprendere messem
Si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
Parte alia solum russati pone Lacernae.
Consedere Duces: surgis tu pallidus Ajax
Dicturus dubia pro libertate bubulco

Judice. Rumpe miser tensum jecur, ut tibi lasso
Figantur virides scalarum gloria palmae.

110

115

125

130

Quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
Pelamydum, aut veteres Afrorum epimenia bulbi, 120
Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenae,
Si quater egisti. Si contigit aureus unus,
Inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur quantum libet, et melius nos
Egimus: hujus enim stat currus aeneus, alti
Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci
Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus et statua meditatur proelia lusca.
Sic Pedo conturbat, Matho deficit; exitus hic est
Tongilli, magno cum rhinocerote lavari
Qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
Perque forum juvenes longo premit assere Medos,
Emturus pueros, argentum, murrina, villas;
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
Causidicum, vendunt amethystina: convenit illis
Et strepitu et facie majoris vivere census.
Sed finem impensae non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
Nunc dederit nummos nisi fulserit annulus ingens. 140
Respicit haec primum qui litigat, an tibi servi

Octo, decem comites, an post te sella, togati

135

« PredošláPokračovať »