Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cambridge Greek and Latin Terts.

Cantabrigiae :

TYPIS ACADEMICIS.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][ocr errors]

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC: LONDINI, WHITTAKER ET SOC: G. BELL ET FIILI

MD.CCC. XC.

W.How

wait 111.41 ado

D. JUNII JUVENALIS

SATIRARUM

2-4.41 JA

LIBER I.

5

10

15

I.
SEMPER ego auditor tantum ? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseide Codri ?
Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos ? impune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plena jam margine libri
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes ?
Nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus
Martis, et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant Venti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum
Pelliculae, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
Semper et assiduo ruptae lectore columnae.
Expectes eadem a summo minimoque poeta.
Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullae privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, periturae parcere chartae.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado; Maevia Tuscum
Figat aprum ct nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemmae:
Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae ?

25

« PredošláPokračovať »