Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

HORATII

CARMINA ET EPODI.

AD CODICES SAECVLI NONI DECIMIQVE EXACTA

COMMENTARIO CRITICO ET EXEGETICO

ILLVSTRATA

EDIDIT

FRANCISCVS RITTER.

MDCCCLVI.

LIPSIAE: W. ENGELMANN.

PROLEGOMENA.

I.

DE VITA HORATII A SVETONIO NARRATA.

Vitam Horatii qui est traditurus egregium operis adiumentum habet libellum a Suetonio conscriptum. Nam Suetonius cum in libro quem de uiris in litteris illustribus edidit, etiam Horatium cura sua dignum existimasset, huius laboris bona pars in nonnullis Horatii codicibus ad nostram memoriam perlata est. Quam uitam a Suetonio scriptam esse quamuis non proditum sit ab illo qui negotium excerpendi suscepit, tamen de uero fonte nulla dubitatio iusta relinquitur. Primum enim ingenium eius opusculi plane conuenit illi, quod in uitis imperatorum, grammaticorum, rhetorum, quorum facta moresque Suetonius posteris tradidit, magni facere solemus, quo pertinet quod fidis fontibus et saepe reconditis diligenter utitur, quod in magna breuitate de praecipuis rebus plane refert, sano iudicio uera segregat a falsis, leuia a solidis, uirtutem merita laude celebrat, quod uitia seuerius notare, interdum supra modum accumulare solet. Haec scribendi uirtus in uita Horatiana cum agnoscitur, tum manum Suetonii indicauit testis non leuis, ad cuius uerba ante tria saecula animum primus aduertit PETRVS NANNIVS (Miscellan. III 2 extr.) ac ueram rei rationem prompte perspexit. Nam Porphyrion scholiasta Horatii ad epistulam Augusto Caesari

« PredošláPokračovať »