Obrázky na stránke
PDF
ePub

BIBLIOTHECA ECCLESIASTICA

QUAM

MODERANTE

D. AUGUSTO NEANDRO

ADORNAVIT

HERM. THEOD. BRUNS.

VOLUMEN PRIMUM.

CANONES APOSTOLORUM ET CONCILIORUM SAEC. IV – VII. ◄

BEROLINI

TYPIS ET SUMPTIBUS G. Reimeri

MDCCCXXXIX.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Jam habes, lector benevole, alteram collectorum a nobis canonum ecclesiae antiquae partem, in qua conciliorum Hispaniae, Galliae, Italiae, Angliae, Hiberniae decreta exhibitum iri promisimus. Quae quidem foras edentes rogatos velimus, quicunque in hoc rerum ecclesiasticarum genere tractando versantur, viros doctos, ut nobis intiment cum quid omnino de hac nostra collectione censeant, tum si quae corrigenda putent vel mutanda vel addenda, maxime autem numquid e re videatur iis esse ut vel conciliorum, quae inde ab initio seculi octavi usque ad Tridentinum sunt celebrata, canones collectos ceteris jamjam editis adjiciamus.

De auxiliis quibus in adornanda collectione nostra usi sumus haecce praemonenda videntur. Primum að concilia ecclesiae Hispanae edenda duas istas collectiones, quas in prioris partis praefatione uberius recensuimus, Matritensem (Gonzalezü) et Mansianam adhibuimus. Deinde inter Gallicanorum conciliorum collectiones primum tenet locum editio Benedictina quae inscribitur :

Conciliorum Galliae, tam editorum quam ineditorum, collectio, temporum ordine digesta, ab anno Christi 177 ad ann. 1563, cum epistolis pontificum, principum constitutionibus et aliis ecclesiasticae rei gallicanae monimentis. Opera et studio Monachorum congregationis sancti Mauri. Tomus primus ab anno 177 ad annum 591. Parisiis, sumptibus Petri Didot, filii primogeniti, MDCCLXXXIX. fol. (Coll. 1384 cum indice pag. 1385-1434.)

in qua quidem textum ex recensione Sirmondi receperunt editores, adjecerunt tamen lectionum variantium suppellectilem satis amplam e codicibus haustam, quorum en habes indicem, appositis literis quibus singulos in notis designavimus:

I. Ex Bibliotheca Parisiensi Regia.

A 14511). Membranaceus X. seculi ut videtur; fuit olim monasterii sancti Petri Fossatensis, deinde Nicolai Fabri, tum Colbertinus 1868, denique regius 3887. 9. 9.

B 1452. Membranaceus X seculi, olim Aniciensis capituli, deinde Colbertinus 449, tum reg. 3887; praeter Dionysianam collectionem Symmachi et Gregorii II decretis auctam antiqua Galliae concilia multa continet ab Arelatensi I ad Matisconense I.

C 1454. Membran. X sec., olim Guilelmi Sacherii, deinde Mazarinaeus, tum regius 4241.

D 1455. Membran. X sec., olim Jacobi Tavelli Senonensis, deinde Colbertinus 3368, tum regius 3887; post alia multa continet antiquae Galliae concilia ab Arel. I ad Matiscon. I; in omnibus fere consentit cum eo quem Sirmondus in notis suis Bellovacensem vocat.

E 1458. Membranaceus, olim Colbertinus 2576, deinde regius 3887; liber pluribus aliis compactus, qui plurium seculorum characteres referunt; continet quoque maximam partem statutorum synodi Nemausensis a. 1260.

F 1460. Membranaceus, olim Colbertinus 540, deinde regius 3665, Hispanicam collectionem exhibens, in qua XVIII concilia Galliae continentur ab Arelat. I ad Arvern. II; liber eleganti manu exaratus et picturis ornatus, sed posterioris aevi, quippe qui sec. XIV characteres exhibeat.

K 1536. Membranaceus X seculi, olim Colbertinus 1588, deinde regius 3887, continet Aquisgranensis concilii a. 816 librum 1, tum post collectionem Dionysii concilium Agathense circa finem corrosum et mutilum.

R 1563. Membranaceus XV seculi, olim Colbertinus 1567, deinde regius 3887, collectionem conciliorum Hispanicam continens, in qua concilia Galliae ab Arelat. I ad Arel. IV.

S 1564. Membranaceus IX seculi, olim Colbertinus 1863, deinde regius 3887, idem ipse ut videtur

1) Hisce numeris codices illi in vulgato bibliothecae regiae catalogo signantur.

« PredošláPokračovať »