Obrázky na stránke
PDF
ePub

cipui libri, quorum erat usus, ex Regia, cujus ille custos dignissimus, Bibliotheca praesto fuerunt: quibus inspectis nihil ultra laboris supererat, nisi ut verbis aliquot iisque quam potui paucissimis, quod ad orationis cohaerentiam deerat, supplerem. Erant praeterea, fateor, interdum quaedam, quae legenti se offerrent, nec intempestiva alioquin nec ingrata fortasse Lectori futura : sed religio fuit, quicquam Lectori obtrudere, quod non genuinum ejus esset, cujus nomen Commentarii praeferebant.

Ad Graecorum versionein quod attinet, quam id impense multi desiderarent in scriptis too paxapltov, non ignorabam : sed et ipsum ab eo consilio, multorum persuasionibus inductum, non aversum fuisse, testis ejus ad Lectorem Admonitio, quae Exercitationibus in Baronium post Praefationis ultima praefixa est. At neque hoc, cum aggrederer ,, inexpectata plane difficultate caruit. Aliter enim saepe de locis authorum statuas, si seorsim exponantur, aliter, si apud Authores ipsos antecedentium et sequentium ratione habita expendantur; Authores autem bene multi, nec omnes ad manuin: sed nec loci apud illos inventu faciles, nisi toties integer aliquis, Plutarchi puta vel Platonis liber, esset evolvendus: quod nec otii nostri erat nec patientiae. Quare si quando longius ab authoris mente abire contigerit, candidi Lectoris erit studio nostro aliis commodandi id condonare. Quod tamen ne saepius accideret, authores ipsos, quoties licuit quantumque mediocri diligentia consequi potuimus, inspeximus; aliorum quoque versiones (nisi si ab authore longius ipsae recedere visae sunt), quas exhibebant libri, libere ac libenter adhibuimus. In locis aliquot haesisse me et adhuc haerere fateor: in quibus vel lectio vel probata doctis interpretatio mihi suspecta est : de quibus quid ego sentiam, paulo post paucis indicabo. Caeterum meminerit Lector, nos Graecorum, tanium ubi opus erat, versionem promisisse. Magnam enim non parenti tanlum, sed cordatiori cuivis Lectori injuriam fecissemus, si singulis Graecis totidem Latina, qui multorum mos est, subjecissemus, cuin id solenne parenti in plerisque, quae ab eo sunt edita, fuerit, ut sensum locorum liberiore quasi versione praemitteret, praesertim si vel prolixior vel illustrior locus. Si quis igitur, quid nobis propositum fuerit, curiosior intelligere satagat, adeat illam parentis, quam diximus, Admonitionem suadeo: quae nobis in hoc opere versantibus pro Cynosura fuit, ne quid, quoad ejus posset, non ex illius mente admitteretur; additam tamen loco uno aut allero, ubi non opus erat, interpretationem, sero animadvertimus; sed et omissam fortasse pluribus, ubi Lector non unus optasset.

Hactenus quac Lectoris intererant ab ipso non ignorari: nec ultra teneremus, nisi aliquid dle Authore addi importuna quorundam maledicentia cogeret. Si vel modestia quenquain, qui ad aliquam nominis celebritatein scribendo pervenerit, ab invidia,

vel moderatio, qui causae, se religionis immiscuerit, ab odio liberare potuit: eum se in utroque praestitit Isaacus Casaubonus, ut neutrum vereri debuerit. Sed admodum et humanorum ingeniorum et saeculi sui ignarus fuerit, qui tale quid vel sperare possit ipse vel alii cuiquam promittere. Tum praecipue, cum vivere desiit, exorii plures, qui velut agmine facto in famam ipsius et nomen irruerent. Nos quoque tum, quod dictabat officium, pro aetate illis opposuimus. Ab eo tempore, quamquam non adeo densi, non defuere tamen qui subinde genuinum infigerent, immo etiam qui amicos professi foedissima praevaricatione atrocissime impeterent. Quid nos hoc toto tempore continuerit, alias fortasse dicemus : quanquam hoc interim bona fide profitemur, pleraque, quae in hoc genere visa nobis sunt, talia judicasse, ut sine ulla Patris injuria silentibus nobis esse liceret; nec aliud magis optaremus quam ut Lector, quae ipsi objiciebantur, cum ipsius verbis et scriptis contenderet. Ex multis unum nunc nominabo; Leonem Allatium, qui in nupero scripto (nescio an et aliis) recens milii viso tanta petulentia pari iniquitate juncta hoc agit, ut post furorem Schoppianum et stuporem Lansselianum vix quicquam simile in eo genere viderim. Ex uno criinine de caeteris judicet Lector.

Griphi olim et aenigmata in quanta apud sapientes aestimatione fuerint, tum alia multa fidem faciant, tum Clearchi apud Athenaeum verba. [X, p. 457. C.] Ab ea solertia celebris olim Cleobulus Philosophus, cujus vitam scripsit Diogenes Laertius: ubi [1, c. 6, s. 91) et hunc ipsius de anno griphum memorat:

Είς ο πατήρ, παίδες δε δυώδεκα των δε [9] εκάστο
Παίδες τριήκοντα, διάνδιχα είδος έχουσαι:
At μην λευκαι έασιν ιδείν αι δ' αύτε μέλαιναι:

'Αθάνατοι δέ τ' εούσαι αποφθινύθουσιν άπασαι. Unus, inquit, pater, filii duodecim: eorum cuique triginta filiae; quae gemina facie (possis etiam vertere: quae diversa facie). Hae quidem aspectu sunt candido; illae vero nigro; et cum sint immortales omnes, omnes tamen moriuntur.

In his verbis, ipsa quidem verba-si specternus, dubium est, utrum id velit Cleobulus, filias has triginta gemino quasque vultu esse; quod to Stávoiza suadere videtur: an id potius, triginta has unius patris filias vultibus et formis inter se fuisse diversis *): quarum pars (quindecim scilicet) albae, par's (reliquae quindecim) nigrae fuerint: quod articulus aí, relativi vim hic habens, postulare videtur. Durum enim et sine exemplo videtur, ut hae et illae ánias et simpliciter (nam ad tò aldos respici, diversum

*) Vulgatas Diogenis interpres in hanc sententiam vertit, llae niveis totae, fuscis sed vultibus illae.

33.

.39می

[graphic]
[graphic]
« PredošláPokračovať »