Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic]

AULI PERSII FLACCI
SATIRA RUM

L I B E
CUM EJUS VITA, VETERE SCHOLIASTE,

R,

[blocks in formation]

NOTIS, QUI EUM RECENSUIT ET COMMENTARIO LIBRO

ILLUSTRAVIT, UNA CUM EJUSDEM

PERSIANA HORATII IMITATIONE.

EDITIO NOVISSIMA, AUCTIOR ET EMENDATIOR EX

IPSIUS AUCTORIS CODICE:

CURA ET OPERA

MERICI CA SA U BONI IS. F.

TYPIS REPETENDUM CURAVIT ET RECENTIORUM
INTERPRETUM OBSERVATIONIBUS SELECTIS

AUXIT

FRIDERICUS DUEBNER, PH. DR.

SAXO - GOTHANI'S.

LIPSIAE, MDCCCXXXIII
SUMTIBUS AUG. LEHNHOLD I.

PARISIIS APUD J. ALB. MERCKLEIN.

LONDINI APUD BLACK, YOUNG & YOUNG.

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Cum superiorum saeculorum opera philologica certatim hodie apud nostrates typis repetantur, profecto mirandum est unum ex praestantissimis, Is. Casauboni commentarium in Persii satiras, tam diu neglectum jacuisse. Et jam ante hos viginti tres annos celeb. Passovius significaverat, qua ratione poetae inter Romanos ad intelligendum difficillimi interpretes repeti oporteat: Casaubonum edendum esse integrum; reliquos, satis quidem multos, excerpendos esse omnes; omittendum vero nullum: quemque enim aliquid certe bonae frugis in medium attulisse. Dum igitur invenietur qui tale opus ex intelligentissimi viri sententia concinnet, impellente honeştissimo redemptore Casauboni commentarium excudendum curavi solum (i. e, ed, plenissimam a. 1695), jis tamen

[ocr errors]

additamentis auctum, quae a lectoribus desideratum iri credebam. Nam praeter locorum ibi citatorum, si voluminosa fere Patrum et Chronographorum scripta excipias, accuratius indicandorum aerumnam editiones recentiores Passovii, Achaintrii, Orellii, Weberi, Plumii, dissertationes Meisteri, Schindleri, aliaque de Persio scripta summa cura excussi Casaubonique commentariis ea inserui, quae ab aliis vel post eum sive Codicum collatione sive doctis quaestionibus inventa essent meliora ne léctor praeter hanc editionem alia quoque subsidia circumspicere cogeretur. Indicavi etiam, si qua Casaubono brevius tractata ab illis interpretibus uberius exponuntur. Denique aliqua quoque mea dedi, plura in scholiorum collectione, quae e Codicibus praestantissimis jam paratur, daturus Pseudo-Cornutum enim injuria sprevit Casaubonus, neque in hac editione recipi voluit redemptor, majus volumen ne difficilius vendatur verilus: quare factum est, ut veterem vitam Persii et scholia Pithoeana sine ulla mea cura repetantur: omittere autem nolui, ne ob plagularum aliquo compendium emptor Casauboniani operis aliquid desideraret. Sed certior faciendus es, haec qualiacunque dedi superiore anno scripta esse et impressa, cum Gothae Saxonum commorarer: nam

in hac urbe critica multa meliora dandi insignis mihi esset opportunitas, nisi magna illa glossaria Latina, ,quorum justam exspectationem excitavit Ruhnkeniųs in praefatione ad, Apulejum, e plus viginti Codicibus concinnanda me tenerent occupatissimum. Eadem de causa in plagulis a redemptore ad me missis nihil fere retractavi; Huetii tamen, Guyeti et Scaligeri notis quibusdam manuscriptis, quae in bibliotheca Regia servantur, aliquid operae et pauxillum in hac editione loci concedere malui quam oblivione eas obrui sinerem: non ob pretium insolitum, sed quia negligi aliquid, quod cogitandi ansam praebere posset, in hoc poeta religioni ducebam. Guyeti quidein notae jam legebantur in Mich, Marollii versione Francogallica (Paris., 1658): sed is quasi consulto pauca meliora omisit, parum utilia descripsit. Porro in Praefatione corrigere volebam aliquot Casauboni errores, qui'in prolegomenis habentur; defendere Persium ab injusta censura viri inter paucos insignis, Bernhardii (in Hist. litt. Rom.), quaedam additurus de dissertatione Cherbuliesii *), qui de satirae apud Romanos historia, de Horatio et Ju

Ge

*) Essai sur la salire. Latine, par André Cherbuliez.

1829.

neve,

« PredošláPokračovať »