Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic][merged small][graphic][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

C. SUETONII TRANQUILLI

A. VITELLIUS.

I. VITELLIORUM originem alii aliam, et quidem diversis

simam, tradunt: partim veterem et nobilem, partim vero novam et obscuram, atque etiam sordidam : quod ego per adulatores obtrectatoresque Imperatoris Vitellii evenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiæ conditione variatum esset. Exstat Q. Eulogii' ad Q. Vitellium, Divi Augusti Quæstorem, libellus, quo continetur, Vitellios Fauno2, Aboriginum rege, et Vitellia, quæ multis locis pro numine coleretur, ortos, toto Latio imperasse : horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam, atque inter patricios allectam3: indicia stirpis mansisse diu, viam Vitelliam ab Janiculo ad mare usque ; item coloniam ejusdem nominis, quam gentili copia adversus Æquiculos

I. 1. Q. Eulogii. Hæc Casauboni est conjectura, plerisque probata, ut Q. Vitellius Eulogius vel Eclogius libertus fuerit Q. Vitellii. Vulg. Exstatque elogii, vel elogi... libellus, quod vix cum Latinitate conciliaris. Alii alia suasere, ut Lips. ad Tacit. Annal. III, 57, Q. Longini, Muret. Var. Lect. II, 13, Q. Clodii.

2. Fauno; qui tertio loco post Saturnum regnavit, si fides Justino, XLIII, 1. De Vitellia nihil

compertum. Mox al. imperitasse.

3. Transisse... allectam. Idem legimus de Claudia gente Tiber. c. 1.

4. Item coloniam ejusdem nominis. Liv. V, 29, « Vitellium coloniam Romanam in suo agro Equi expugnant. » Vide Sigon. de Ant. Jur. Ital. II, 5, et Cellar. Geogr. Ant. II, 9, pag. 785. Eumdem de Equis, qui iidem Equiculi, Equicolæ, Æquiculani, vide pag. 782; de Nuceria seu Luceria, Apuliæ urbe, pag. 882.

tutandam olim depoposcissent: tempore deinde Samnitici belli, præsidio in Apuliam misso, quosdam ex Vitelliis subsedisse Nuceriæ; eorumque progeniem longo post intervallo repetisse Urbem atque ordinem senatorium.

II. Contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt. Cassius Severus', nec minus alii, eundem et sutorem veteramentarium cujus filius, sectionibus et cognituris2 uberius compendium nactus, ex muliere vulgari3, Antiochi cujusdam furnariam exercentis 4 filia, Equitem Romanum genuerit. Sed quod discrepat, sit in medio. Ceterum P. Vitellius, domo Nuceria, sive ille stirpis antiquæ, sive pudendis parentibus atque avis, Eques certe Romanus, et rerum Augusti 5 procurator, quatuor filios amplissimæ dignitatis cognomines, ac tantum prænominibus distinctos, reliquit, Aulum, Quintum, Publium, Lucium. AULUS in consulatu obiit, quem cum Domitio, Neronis Cæsaris patre, inierat: prælautus alio

II. 1. Cassius Severus. Vide ad Calig. 16 de hoc oratore notata.

2. Cognituris. Ita optimi libri. Al. consuturis et suturis, inepte. Cognitores sunt delatores, cognituræ præmia delationum. Vide Gronov. de Pecun. Vet. IV, 3. Sectiones autem esse emtionem bonorum hastæ subjectorum, satis notum. Cf. Ernest. Clav. Cicer. sub hanc voc.

3. Ex muliere vulgari. Intelligo, quæ vulgo corpus prostituebat, cum Torrentio, Ernestio, aliisque. Citavit ille Ovid. Fast. IV, 865, Numina, vulgares, Veneris celebrate, puellæ.

Ita Domit. 22, cum Codd. legendum vulgarissimas meretrices, non vulgatissimas. Ita denique vulgaris liberalitas Cicer. Offic. I, 16, 9, est, quæ ad omnes pertinet. Alii

unam ex vulgo, ex kumili plebe, interpretantur, quibuscum faciunt Oudend. et Wolfius. At otiosum hoc esse additamentum, quum obscurum patris nomen sordidusque quæstus proxime commemoretur, negari non potest, quamvis obloquatur Wolfius.

4. Furnariam exercentis ; non pistoris, sed ex furnis vulgo locandis quæstum facientis, quomodo recte interpretatur Wolfius.

5. Et rerum Augusti procurator; χρημάτων διοικητής. Violentior est crisis Ernestii, ut spurium damnantis vocabulum rerum.

6. In consulatu... quem cum Domitio... inierat; h. e. quem eodem anno inierat, quo Domitius et Camillus Consules fuerunt, U. C. 785. Cf. Othon. 2. Vitellium suffectum

« PredošláPokračovať »