Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tribuno militum, interemit. Silanum item socerum ad necem, secandasque novacula fauces, compulit: causatus in utroque, quod hic ingressum se turbatius mare non esset secutus, ac spe occupandi Urbem, si quid sibi per tempestates accideret7, remansisset; ille antidotum oboluisset, quasi ad præcavenda venena sua sumtum: quum et Silanus impatientiam nauseæ vitasset et molestiam navigandi, et Tiberius propter assiduam et ingravescentem tussim medicamento usus esset. Nam Claudium patruum non nisi in ludibrium reservavit. ·

XXIV. Cum omnibus sororibus suis' stupri consuetudinem fecit: plenoque convivio singulas infra se vicissim collocabat, uxore supra cubante. Ex his Drusillam vitiasse virginem, prætextatus adhuc, creditur, atque etiam in concubitu ejus quondam deprehensus ab Antonia avia, apud quam simul educabantur. Mox Lucio Cassio Longino consulari collocatam abduxit, et in modum justæ

2

[ocr errors]

quum irritæ ejus preces essent vulgo cognovit, quod fuere, qui orasse, ut se docerent, qua cor- contra omnem temporum rationem poris parte ferrum immitteret, ut de stupro intelligerent). quam citissime moreretur : ita edoctum ab iis se occidisse.

6. Silanum item socerum, etc.. Cf. Dio, cap. cit. ubi plurimæ contumelia in Silanum collatæ nar

rantur.

7. Si quid sibi.... accideret. De hoc imperfecto vide not. ad cap. 3. 8. Nam Claudium, etc. De hoc vide Claud. 8.

XXIV. 1. Cum omnibus sororibus suis, etc. Tres ei fuere sorores, ut prodidit auctor, c. 7; Agrippina, Drusilla, Livilla. Cf. Dio, LIX, 3, 11, 22. Eutrop. VII, 7, «Stupra sororibus intulit; ex una etiam natam filiam agnovit,» (ubi male

2. L. Cassio Longino.... collocatam. Tacit. Ann. VI, 15: « Servio Galba, L. Sulla Coss. (ann. 785), diu quæsito, quos neptibus suis maritos destinaret Cæsar (Tiberius), postquam instabat virginum ætas, L. Cassium, M. Vinicium legit... Cassius plebeii Romæ generis, verum antiqui honoratique, et severa patris disciplina eductus, facilitate sæpius, quam industria commendabatur. Huic Drusillam, Vinicio Juliam, Germanico genitas, conjungit.» Idem, VI, 45, progeneros Cæsaris Cn. Domitium, Cassium Longinum, M. Vinicium, Rubellium Blandum nominat. Hie

uxoris propalam habuit. Heredem quoque bonorum atque imperii æger instituit. Eadem defuncta3, justitium indixit: in quo risisse, lavisse, cœnasse cum parentibus, aut conjuge liberisve, capital fuit4. Ac mororis impatiens 5 , quum repente noctuque profugisset ab Urbe, transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petiit; rursusque inde propere rediit, barba capilloque promisso. Nec unquam postea quantiscunque de rebus, ne pro concione quidem populi, aut apud milites, nisi « per numen Drusillæ dejeravit. Reliquas sorores nec cupiditate

[ocr errors]

L. Cassius postea Asiæ præfectus, jussu Caii in vinculis Romam deductus, mortem evasit: Dio, LIX, 29, ubi scriptoris vel scribæ vitio Caius dicitur. Vide Reimar. ad hunc locum post Glandorp. Onom. pag. 205, et Lipsium ad Tacit. Annal. VI, 15, disputantem contra Pomponium, qui cum C. Cassio, celebri jurisconsulto, nostrum confudit. Cf. BAYLE, Dictionn. Histor. et Crit. sub Cassius Longinus.

3. Eadem defuncta, etc. Ann. 791. Vide Dion. LIX, 11, decretos mortuæ a fratre honores fuse enarrantem.

4. Capital fuit. Hanc Memmiani et optimorum Codd. lectionem comprobarunt Græv. Oudendorp. Wolfius. Al. capitale. De utraque forma, cf. præter Oudend. ad hunc locum, Tzschuck. ad Melam, I, 9, 7. Ceterum, eleganter Dio conditionem illorum temporum paucis explicat: alios enim fuisse accusatos, quod eam non lugerent, ὡς ἄνθρωπον, quum esset homo; alios, quod lugerent, s tov, quum esset dea. Deinde exemplum subjicit; impietatis arcessitum fuisse, et periisse, qui calidam vendidisset.

5. Ac maeroris impatiens, etc. Senec. Consol. ad Polyb. cap. 36: « C. Cæsar, amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequiisque sororis suæ non interfuit, justa sorori non præstitit, sed in Albano suo tesseris ac foro, et provocatis hujusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris levabat mala... Idem ille Caius furiosa inconstantia, modo barbam capillumque submittens, modo Italiæ ac Siciliæ oras errabundus permetiens, et nunquam satis certus, utrum lugeri vellet, an coli sororem. Eodem enim tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos, qui parum mæsti fuerant, crudelissima afficiebat animadversione. "

6. Nisi per numen Drusillæ dejeravit. Vulg. nomen, sed illud rectius. Nam præterquam quod divinis eam ubique honoribus coli Caius jussit, ac Veneri exæquavit, Pantheam vocatam fuisse scribit Dio, imperatumque mulieribus, ut eam, tanquam Junonem scilicet, in posterum jurarent.

tanta, nec dignatione dilexit, ut quas sæpe exoletis suis prostraverit. Quo facilius eas in causa Æmilii Lepidi condemnavit, quasi adulteras, et insidiarum adversus se conscias. Nec solum chirographa omnium, requisita fraude ac stupro, divulgavit, sed et tres gladios, in necem suam præparatos, Marti Ultori, addito elogio, consecravit.

XXV. Matrimonia contraxerit turpius, an dimiserit, an tenuerit, non est facile discernere'. Liviam Orestillam2, C. Pisoni nubentem, quum ad officium et ipse venisset, ad se deduci imperavit, intraque paucos dies repudiatam biennio post relegavit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio videbatur. Alii tradunt, adhibitum cœnæ nuptiali, mandasse ad Pisonem3, contra

7. In causa Æmilii Lepidi, qui antea Drusillæ maritus, convictus postea conjurationis in Caium (Dio, LIX, 11 et 22), itemque stupri in Agrippinam et Livillam. Ex Æmilio Paulo et Julia, Augusti nepte, natum illum opinatur Lipsius ad Tacit. Annal. XIV, 2. At Julia, inquit, soror Agrippinæ, quæ mater Caii et sororum. Hinc clarum, cur Caius successorem illum imperii destinaverit, et quinquennio maturius, quam per leges, magistratum capere voluerit (Dio, cap. 22). Erat enim sanguinis gentisque Augustæ, pari cum Caligula gradu.

8. Requisita fraude ac stupro ; id est, quæ sibi fraude comparaverat, ne stupro quidem ad requirenda ea et elicienda iis, qui habebant, omisso. Postea addito elogio est addita tabula, inscriptione, titulo, quo consecrationis causa notata erat. De consecratis gladiis vide Lips. ad Tacit. Annal. XV, 74.

XXV. 1. Discernere. Servavimus hoc verbum, quamvis jubentibus

Gronov. Observ. III, 13, et Periz. ad Sanct. pag. 784, legi decernere, et probante Wolfio. Ut enim multis in locis diligere et deligere æque valere possunt, quum illud sit e pluribus legere, hoc de numero aliquo legere, quod eodem redit, ita discernere hoc est « e pluribus, quæ narrantur vel judicantur, quid verum, quid probandum sit, cernere, atque ita definire, decernere, » cur ferendum non sit, haud video. Recte in sententiam nostram disputare videtur etiam Bremius, et prorsus eam confirmant, quæ Walther. dicit, Observ. pag. 21, discernere denotare antecedens, decernere consequens. Idem Liv. VII, 9, discerni legendum, recte ex meo sensu judicat.

2. Liviam Orestillam. Corneliam Orestinam eam appellat Dio, LIX, 8, quem sequuntur Xiphilinus et Zonaras. Quum ad officium et ipse venisset; ad pompam nuptialem; quum interesset nuptiis.

[ocr errors]

3. Mandasse ad Pisonem;

i. e.

accumbentem, « Noli uxorem meam premere: » statimque e convivio abduxisse eam, ac proximo die edixisse, MATRIMONIUM SIBI REPERTUM EXEMPLO ROMULI ET AUGUSTI 4. Lolliam Paulinam5, C. Memmio consulari, exercitus regenti, nuptam, facta mentione aviæ ejus, ut quondam pulcherrima, subito ex provincia evocavit, ac perductam a marito conjunxit sibi, brevique missam fecit, interdicto cujusquam in perpetuum coitu. Cæsoniam, neque facie insigni, neque ætate integra, matremque jam ex alio viro trium filiarum, sed luxuriæ ac lasciviæ perditæ, et ardentius et constantius amavit: ut sæpe chlamyde peltaque et galea ornatam, ac juxta adequitantem, militibus ostenderit; amicis vero etiam nudam. Quam enixam uxorio nomine dignatus est,

misisse, qui diceret Pisoni. Ita Græεἰ ἐπιστέλλειν dicunt et πέμπειν, involuta jubendi notione. Vide Sturzii Lex. Xenoph. in iμew, N°. 1, lit. . De usu Latini verbi mandare hoc sensu cf. Freinshem. ind. Flori, et Duker. ad Flor. III, 3, 6.

4. Exemplo Romuli et Augusti. Romulus enim Hersiliam (vide Plutarch. Romul. 14), Augustus Liviam, nuptas jam, abduxerant.

5. Lolliam Paulinam, etc. Ann. 792. Cf. Dio, LIX, 12. Hæc Lollia Tacit. Annal. XII, 1, filia dicitur M. Lollii consularis, et neptis erat M. Lollii, de quo dictum ad Tiber. 12. Vide Plin. Hist. Nat. IX, 35 (58). Claudii Imperatoris nuptias postea ambiit, mortua Messalina, (cf. Tacit. Ann. I. c. Nostr. Claud. 26) ad mortem adacta odio Agrippinæ ann. 803; Tacit. Annal. XII,

[blocks in formation]

8

LVIII, 9), præfectus postea Mace doniæ et Achaia (vide Pigh. Annal. ad ann. 781), unde transportandi Romam Jovis Olympii negotium a Caligula datum ei dicit Joseph. XIX, 1: cf. supra ad cap. 22. Defuncti ann. 815 laudes celebrat Tacit. Annal. XIV, 46.

6. Ac perductam a marito; id est, turpiter traditam. Eusebius, in Chronico, Caius Memmii Reguli uxorem duxit, impellens eum, ut uxoris suæ patrem esse se scriberet, ubi vide Scaliger. Consulto autem Suetonium usum turpi verbo perductam (cf. Tiber. 45), quum deduci proprie sponsæ dicerentur, iecte monuisse videtur Ernest. De verbo perducere sensu utroque, turpi et honesto, vide Walch. ad Lactant. VI, 17, ubi perductores sunt lenones scortorum.

7. Cæsoniam, etc. Dio, LIX, 12. 8. Ornatam, instructam. Al. armatam e glossa.

uno atque eodem die professus, et maritum se ejus, et patrem infantis ex ea natæ. Infantem autem, Juliam Drusillam appellatam, per omnium Dearum templa circumferens, Minervæ gremio imposuit, alendamque et instituendam commendavit 9. Nec ullo firmiore indicio sui seminis esse credebat, quam feritatis: quæ illi quoque tanta jam tunc erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.

XXVI. Leve ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractaverit, Ptolemæum', regis Jubæ filium, consobrinum suum (erat enim et is M. Antonii ex Selene filia nepos), et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam, adjutores imperii: quibus omnibus pro necessitudinis jure, proque meritorum gratia, cruenta mors persoluta est. Nihilo reverentior leniorve erga Senatum : quosdam summis honoribus functos, ad essedum sibi currere3 togatos per aliquot passuum millia, et cœ

9. Infantem autem..... commendavit. Cf. Dio (locum ex Excerpt. Peiresc. reposuit Reimarus LIX, 28), qui cum Joseph. XIX, 1, Jovis Capitolini genibus impositam Drusillam prodit.

-

XXVI. 1. Ptolemæum ; ann. 793. Cf. Dio, LIX, 25; infra, cap. 35. Ex Selene filia. Inepte al. ex Helena vel Helene, et ex Helenæ filia. Cleopatra, e regina Cleopatra filiæ (vide Dion. LI, 15; Plutarch. Anton. 87; et ad August. 17, fin.), Antonius Selenæ nomen indiderat, ut filio Alexandro Solis, unde Solem et Lunam, Cleopatræ liberos, ante currum triumphalem Augusti ductos, narrat Eusebius in Chronico. De Juba cf. ad August. 1. c. Consobrini autem Ptolemæus et Caligula erant impari gradu. Ille

enim Antonii nepos, hic pronepos ex avia Antonia.

2. Ipsum Macronem, ipsam Enniam. Cf. Dio, LIX, 10. De Macrone et Ennia, supra cap. 12. Postea jus necessitudinis Ptolemæum, meritorum gratia Macronem spe

ctat.

3. Currere. Ita edidimus cum Oudendorp. et Ernest. ex optimis libris pro occurrere, quod huic loco non convenit. Casaubon. suadebat accurrere, id est, apaisy (ut Plutarch. Lucull. 21, qui locus nostrum egregie illustrat), vel παρατροχά

(quo utitur Appian. Syriac. 64, et Civil. III, 70). Currere confirmatur locis Nostri, Galb. 6, etiam ad essedum Imperatoris per viginti passuum millia cucurrit, et Eutrop. IX, 15, « Galerius pulsus, et ad

« PredošláPokračovať »