Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quæras, et dubites, an
Prima voluptatem gula senserit: ultimus autem, 90
Qui stetit absumto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas: sed res diversa, sed illic
Fortunæ invidia est, bellorumque ultima, casus 95
Extremi, longe dira obsidionis egestas.

Hujus enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
100
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati
Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve
Deorum

Viribus abnuerit dira atque inmania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes, 105
Quorum corporibus vescebantur? Meliùs nos
Zenonis præcepta monent: nec enim omnia, quædam
Pro vitâ facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui præsertim ætate Metelli?
Nunc totus Graias nostrasque habet, orbis Athe-

nas.

110

115

Gallia causidicos docuit facunda Britannos:
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus, quem diximus ; et par
Virtute atque fide, sed major clade Saguntus,
Tale quid excusat. Mæotide sævior arâ
Ægyptus; quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam, quæ carmina tradunt,
Digna fide credas) tantum inmolat; ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Qui modo casus
Inpulit hos? quæ tanta fames, infestaque vallo 120
Arma coegerunt, tam detestabile monstrum
Audere? anne aliam, terrâ Memphitide siccâ,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

Quâ nec terribiles Cimbri, nec Britones umquam,
Sauromatæve truces, aut inmanes Agathyrsi, 125
Hac sævit rabie inbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis,
Et brevibus pictæ remis incumbere testæ.

Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares

sunt

Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se Natura fatetur,

130

Quæ lacrumas dedit: hæc nostri pars optima sensûs. Plorare ergo jubet causam dicentis amici Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem 135 Circumscriptorem, cujus manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturæ imperio gemimus, quum funus adultæ
Virginis obcurrit, vel terrâ clauditur infans,

Et minor igne rogi: quis enim bonus et face dig.

nus

140

Arcanâ, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum; atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a cœlesti demissum traximus arce,
Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit conmunis conditor illis

145

Tantùm animas, nobis animum quoque, mutuus ut

nos

Adfectus petere auxilium et præstare juberet, 150
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore, et proavis habitatas linquere silvas;
Edificare domos, laribus conjungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut conlata daret fiducia; protegere armis
Labsum, aut ingenti nutantem vulnere civem,
Conmuni dare signa tubâ, defendier îsdem,
Turribus, atque unâ portarum clave teneri.

155

160

Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabidâ cum tigride pacem
Perpetuam: sævis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale incude nefandâ
Produxisse parum est; quum rastra et sarcula tan-

tùm

165

Adsueti coquere, et marris ac vomere lassi Nescierint primi gladios extundere fabri. Adspicimus populos, quorum non subficit iræ Occidisse aliquem: sed pectora, brachia, vultum,170 Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo, Vel quò non fugeret, si nunc hæc monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?

SATIRA XVI.

Quis numerare queat felicis præmia, Galle,
Militia? Nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere: plus etenim fati valet hora benigni,
Quàm si nos Veneris conmendet epistola Marti, 5
Et Samiâ genitrix quæ delectatur arenâ.

10

Conmoda tractemus primum conmunia, quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat; immo, etsi pulsetur, dissimilet, nec Audeat excussos prætori ostendere dentes, Et nigram in facie tumidis livoribus offam, Atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus judex datur hæc punire volenti Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ, Legibus antiquis castrorum, et more Camilli Servato, miles ne vallum litiget extra,

15

Et procul a signis. Justissima centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querela.

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli 20 Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

Vindicta et gravior, quam injuria. dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,

Quum duo crura habeas, obfendere tot caligas, tot
Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe? 25
Præterea quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrumæ siccentur protenus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, judex quum dixerit: audeat ille,
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi;
Et credam dignum barbâ, dignumque capillis
Majorum. Citiùs falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.
Præmia nunc alia, atque alia emolumenta note-

mus

30

35

Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Inprobus, aut campum mihi si vicinus ademit,
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum vetulo coluit puls annua libo;
Debitor aut sumtos pergit non reddere numos, 40
Vana supervacui dicens chirographa ligni;
Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus
Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille moræ ; toties subsellia tantùm
e;
Sternuntur ; jam facundo ponente lacernas
Cædicio, et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur, lentâque fori pugnamus arenâ.
Ast illis, quos arma tegunt, et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi;
Nec res adteritur longo subflamine litis.

Solis præterea testandi militibus jus
Vivo patre datur: nam, quæ sunt parta labore
Militia, placuit non esse in corpore censûs,

45

50

Omne tenet cujus regimen pater: ergo Coranum Signorum comitem, castrorumque æra merentem,55 Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc labor

æquus

Provehit, et pulcro reddit sua dona labori. 1psius certè ducis hoc referre videtur,

Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem;

Ut læti phaleris omnes, et torquibus omnes. 60

FINIS.

« PredošláPokračovať »