Obrázky na stránke
PDF
ePub

Bebriaci in campo spolium adfectare Palatî,
Et pressum in faciem digitis extendere panem ;
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ.
Hic nullus verbis pudor, aut reverentia mensæ. 110
Hic turpis Cybeles et fractâ voce loquendi
Libertas, et crine senex phanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat
jam

115

125

More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat ære.
Signatæ tabulæ: dictum Feliciter! ingens
Cœna sedet: gremio jacuit nova nupta mariti. 120
O proceres, censore opus est an haruspice nobis ?
Scilicet horreres, majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flammea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, 130
Nec quereris patri! Vade ergo, et cede severi
Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quæ causa officii? Quid quæris? nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modo vivere; fient, 135
Fient ista palam, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quod nequeunt parere, et partu retinere maritos.
Sed melius, quòd nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis 140
Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, Lustravitque fugâ mediam gladiator arenam, Et Capitolinis generosior, et Marcellis,

145

Et Catulis, Paullique minoribus, et Fabiis, et Omnibus ad podium spectantibus: his licet ipsum Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

Esse aliquid Manes, et subterranea regna, Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras, 150 Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ, Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur. Sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo Scipiada? quid Fabricius manesque Camilli? Quid Cremeræ legio et Cannis consumta juventus,

155

Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulfura cum tædis, et si foret humida laurus.
Illuc, heu! miseri traducimur. Arma quidem ultra
Litora Juvernæ promovimus, et modo captas 160
Orcadas, ac minimâ contentos nocte Britannos:
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi quos vicimus. Et tamen unus
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
165
Adspice, quid faciant commercia! venerat obses.
Hic fiunt homines: nam si mora longior Urbem
Indulsit pueris, non umquam deerit amator:
Mittentur bracæ, cultelli, frena, flagellum.
Sic prætextatos referunt Artaxata mores.

SATIRA III.

170

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ.
Janua Baiarum est, et gratum litus amœni
Secessus. Ego vel Prochytam præpono Suburæ. 5

[ocr errors]

10

Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, labsus
Tectorum adsiduos, ac mille pericula sævæ
Urbis, et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus rhedâ conponitur unâ,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam;
Hìc, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ.
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Judæis, quorum cophinus fœnumque supellex.
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est 15
Arbor, et ejectis mendicat silva Camenis.
In vallem Egeria descendimus et speluncas
Dissimiles veris. Quanto præstantius esset
Numen aquæ, viridi si margine cluderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum! 20
Hic tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, ho-
nestis

Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem

cras

Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc
Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

25

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patriâ: vivant Artorius istic
Et Catulus: maneant qui nigrum in candida ver-

tunt,

30

Quîs facile est ædem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et præbere caput dominâ venale sub hastâ.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida buccæ, 35
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi
Quem libet occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas: et cur non omnia? quum sint
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

40

Quid Romæ faciam? mentiri nescio: librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere: motus
Astrorum ignoro: funus promittere patris

Nec volo, nec possum: ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter, 45
Quæ mandat, nôrunt alii. Me nemo ministro
Fur erit; atque ideo nulli comes exeo, tamquam
Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Estuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.
Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Adcusare potest. Tanti tibi non sit opaci

50

Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur au

rum,

Ut somno careas, ponendaque præmia sumas
Tristis, et a magno semper timearis amico.

55

Quæ nunc divitibus gens adceptissima nostris, Et quos præcipue fugiam, properabo fateri; Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, 60 Græcam urbem, quamvis quota portio fæcis Achæi? Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes, Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas Obliquas, nec non gentilia tympana secum Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas. Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitrâ. Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, Et ceromatico fert niceteria collo.

65

Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alaban-

dis,

70

Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promtus, et Isæo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes? quem vis hominem, secum adtulit ad

nos:

75

Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, Augur, schoenobates, medicus, magus; omnia novit. Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec Thrax,

80

85

Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit? fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia cœlum
Hausit Aventinum bacâ nutrita Sabinâ?
Quid, quòd adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis?
Miratur vocem angustam, quâ deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito.
Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, quum Thaida sustinet, aut
quum

90

95

Uxorem comœdus agit, vel Dorida nullo
Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
Non persona loqui: vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum, et tenui distantia rimâ.
Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
Natio comoda est. Rides? meliore cachinno 100
Concutitur: flet, lacrumas conspexit amici,
Nec dolet: igniculum brumæ si tempore poscas,
Adcipit endromidem : si dixeris, æstuo, sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum, 105
A facie jactare manus, laudare paratus,

Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
Præterea sanctum nihil est, et ab inguine tutum;
Non matrona laris, non filia virgo, neque ipse 110
Sponsus lèvis adhuc, non filius ante pudicus.

C

« PredošláPokračovať »