Obrázky na stránke
PDF
ePub

Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Scire volunt secreta domus, atque inde timeri.
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi
Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ. 115
Stoicus occidit Baream, delator amicum,
Discipulumque senex, ripâ nutritus in illà,
Ad quam Gorgonei delabsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hìc, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Hermarcus,120
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,
Limine submoveor: perierunt tempora longi
Servitii: nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum prætor lictorem inpellat, et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam conlega salutet? 130
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum
Filius: alter enim, quantum in legione tribuni
Adcipiunt, donat Calvinæ, vel Catienæ,

125

135

140

Ut semel atque iterum super illam palpitet: at tu,
Quum tibi vestiti facies scorti placet, hæres,
Et dubitas altâ Chionen deducere sellâ.
Da testem Romæ tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam:
Protenus ad censum; de moribus ultima fiet
Quæstio. Quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quam multâ magnâque paropside cœnat?
Quantum quisque suâ numorum servat in arcâ,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper 145
Creditur atque Deos, Dîs ignoscentibus ipsis.
Quid, quòd materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si foda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et ruptâ calceus alter

150

155

Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix?
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quòd ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cujus res legi non subficit; et sedeant hìc
Lenonum pueri quocumque in fornice nati.
Hic plaudat nitidi præconis filius inter
Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanistæ.
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
Quis gener hìc placuit censu minor, atque puellæ 160
Sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?
Quando in consilio est ædilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrâsse Quirites.
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi; sed Romæ durior illis
Conatus: magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi cœnula magno.
Fictilibus cœnare pudet, quod turpe negavit
Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam;
Contentusque illic veneto, duroque cucullo.
170
Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in quâ
Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro
Majestas, tandemque redit ad pulpita notum
Exodium, quum personæ pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans;
Equales habitus illic, similesque videbis
Orchestram et populum: clari velamen honoris,
Subficiunt tunicæ summis ædilibus albæ.

165

175

Hic ultra vires habitus nitor : hìc aliquid plus, 180
Quam satis est, interdum alienâ sumitur arcâ.
Conmune id vitium est. Hìc vivimus ambitiosâ
Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Romæ
Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes?
Ut te respiciat clauso Veiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati.
Plena domus libis venalibus. Adcipe, et istud

185

Fermentum tibi habe: præstare tributa clientes
Cogimur, et cultis augere peculia servis.

Quis timet, aut timuit gelidâ Præneste ruinam, 190
Aut positis uemorosa inter juga Volsiniis, aut
Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magnâ parte sui; nam sic labentibus obstat
Villicus, et veteris rimæ contexit hiatum,
Securos pendente jubet dormire ruinâ.
Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
Nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola

transfert

Ucalegon tabulata tibi jam tertia fumant:

195

Tu nescis. Nam si gradibus trepidatur ab imis, 200
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur

A pluvià, molles ubi reddunt ova columbæ.
Lectus erat Codro Proculâ minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci; nec non et parvulus infra.
Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chi-

ron;

Jamque vetus Græcos servabat cista libellos,

Et divina opici rodebant carmina mures.

205

Nil habuit Codrus: quis enim negat? et tamen illud Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem

Ærumnæ cumulus, quod nudum, et frusta rogan

tem,

[ocr errors]

210

Nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.
Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia prætor.
Tunc gemimus casus Urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et jam adcurrit, qui marmora do-

net,

215

Conferat inpensas. Hic nuda et candida signa,
Hic aliquid præclarum Euphranoris, et Polycleti;
Hæc Asianorum vetera ornamenta Deorum;
Hic libros dabit et forulos, mediamque Minervam;
Hic modium argenti. Meliora ac plura reponit 220
Persicus orborum lautissimus, et meritò jam

T

Suspectus, tamquam ipse suas incenderit ædes.
Si potes avelli Circensibus, optima Soræ,
Aut Fabrateriæ domus, aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum. 225
Hortulus hic, puteusque brevis, nec reste movendus,
In tenues plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans, et culti villicus horti;
Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
Est aliquid, quocumque loco, quocumque re-

cessu,

Unius sese dominum fecisse lacertæ.

230

240

Plurimus hic æger moritur vigilando: sed illum Languorem peperit cibus inperfectus, et hærens Ardenti stomacho. Nam quæ meritoria somnum Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe : 235 Inde caput morbi. Rhedarum transitus arcto Vicorum inflexu, et stantis convicia mandræ, Eripient somnum Druso, vitulisque marinis. Si vocat officium, turbâ cedente vehetur Dives, et ingenti curret super ora Liburno, Atque obiter leget, aut scribet, vel dormiet intus; Namque facit somnum clausâ lectica fenestrâ. Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat Unda prior: magno populus premit agmine lumbos, Qui sequitur: ferit hic cubito, ferit assere duro 245 Alter; at hic tignum capiti incutit, ille metretam. Pinguia crura luto; plantâ mox undique magnâ Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo? Centum convivæ : sequitur sua quemque culina. 250 Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res Inpositas capiti, quas recto vertice portat Servulus infelix, et cursu ventilat ignem. Scinduntur tunicæ sarta: modo longa coruscat Sarraco veniente abies, atque altera pinum Plaustra vehunt; nutant altæ, populoque minantur. Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat Axis, et eversum fudit super agmina montem,

255

260

Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
Invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
More animæ. Domus interea secura patellas
Jam lavat, et buccâ foculum excitat, et sonat unctis
Striglibus, et pleno conponit lintea gutto.

[ocr errors]

Hæc inter pueros varie properantur: at ille
Jam sedet in ripâ, tetrumque novicius horret 265
Porthmea, nec sperat cœnosi gurgitis alnum
Infelix, nec habet, quem porrigat, ore trientem.
Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris 270
Vasa cadunt; quanto percussum pondere signent
Et lædant silicem. Possis ignavus haberi,
Et subiti casus inprovidus, ad cœnam si
Intestatus eas: adeo tot fata, quot illâ
Nocte patent vigiles, te prætereunte, fenestræ. 275
Ergo optes, votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentæ patulas defundere pelves.
Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat pœnas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidæ, cubat in faciem, mox deinde supinus. 280
Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam
Somnuin rixa facit: sed quamvis inprobus annis
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina læna
Vitari jubet, et comitum longissimus ordo;
Multum præterea flammarum, et ænea lampas. 285
Me, quem luna solet deducere, vel breve lumen
Candelæ, cujus dispenso et tempero filum,
Contemnit. Misera cognosce proœmia rixæ,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra, starique jubet; parere necesse est. 290
Nam quid agas, quum te furiosus cogat, et idem
Fortior? Unde venis? exclamat: cujus aceto,
Cujus conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor, et elixi vervecis labra comedit?

Nil mihi respondes? aut dic, aut adcipe calcem.295
Ede, ubi consistas, in quâ te quæro proseuchâ?

« PredošláPokračovať »