Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRÆFATIUNCULA.

POEMATA satirica avidè perleguntur, non solùm quia mores et studia temporum exhibent, sed quoniam acres ineptiarum ac vitiorum insectationes iis qui: se sapientes et bonos esse credunt valdè placent, et malitiæ quæ multorum pectoribus inhæret magnopere gratificantur. Inter Romanos satirarum scriptores, præcipui sunt Horatius et Juvenalis. Dum ille stultitiam, deliramenta, et peccata minora, leviter perstringit, hic in magna vitia et immania scelera asperè invehitur: plus nervi habet quàm poëta Venusinus, et nonnunquam in sublimitatem se erigit. Ejus carmina iterum in publicum prodire, non fortasse aliquem pigebit. In iis edendis, textum quem doctus Rupertius ex optimis produxit codicibus plerumque secutus sum;

iv

PRÆFATIUNCULA.

notas verò omisi, quia manuale, potiùs quàm magnæ molis opus, emittere in animo habebam.

Juvenali, ut solent editores, Persium adjeci. Hujus satiræ, multis in locis, obscuræ sunt et inelegantes : sed, quum præcepta ad mores formandos et vitam dirigendam utilia comprehendant, et vim poëticam aliquando spirent, nequaquam sunt contemnendæ vel negligendæ. Secundùm editionem Kænigianam jam concinnantur.

C. C.

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseide Codri?
Inpune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos ? inpune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plenâ jam margine libri 5
Scriptus, et in tergo, nec dum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras Æacus, unde alius furtivæ devehat aurum 10 Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos, Frontonis platani, convulsaque marmora clamant Semper, et adsiduo ruptæ lectore columnæ. Exspectes eadem a summo minimoque poetâ.

Et nos ergo manum ferulæ subduximus, et nos 15 Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus obcurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Perquem magnus equos Auruncæ flexit alumnus, 20

B

Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum
Figat aprum, et nudâ teneat venabula mammâ;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis juveni miri barba sonabat; 25
Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,
Nec subferre queat majoris pondera gemmæ;
Difficile est Satiram non scribere. Nam quis
iniquæ

30 Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova quum veniat lectica Mathonis Plena ipso ? post hunc magni delator amici, Et cito rapturus de nobilitate comesâ Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat

35 Caras, et a trepido Thymele submissa Latino? Quum te submoveant, qui testamenta merentur Noctibus, in cælum quos evehit, optima summi Nunc via processus, vetulæ vesica beatæ ? Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem: 40 Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres Adcipiat, sane mercedem sanguinis, et sic Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem, Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat ira, 45 Quum populum gregibus comitum premit bic

spoliator Pupilli prostantis? et hic damnatus inani Judicio (quid enim salvis infamia numis?) Exsul ab octavå Marius bibit, et fruitur Dís Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras ? 50

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ ? Hæc ego non agitem? sed quid magis Heracleas, Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi, Et mare percussum puero, fabrumque volantem?

um leno adcipiat mechi bona, si capiendi 55

Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso ;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervolat axe citato 60
Flaminiam; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ quum se jactaret amicæ)
Nonne libet medio ceras inplere capaces
Quadrivio? quum jam sextà cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pæne cathedrâ, 65
Et multum referens de Mæcenate supino
Signator, falso qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ ?
Obcurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam; 70
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, Si vis esse aliquis: probitas laudatur, et alget. Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,

75 Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum. Quem patitur dormire nurus conruptor avaræ, Quem sponsæ turpes et prætextatus adulter? Si natura negat, facit indignatio versum, Qualemcumque potest, quales ego, vel Cluvienus. 80

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor, „Navigio montem adscendit sortesque poposcit, Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa, Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas ; Quidquid agunt hoinines, votum, timor, ira, voluptas,

85 Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli. Et quando uberior vitiorum copia? quando Major avaritiæ patuit sinus? alea quando Hos animos ? Neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulæ, posità sed luditur arcâ. 90 Prælia quanta illic dispensatore videbis Armigero! Simplexne furor sestertia centum

« PredošláPokračovať »