Obrázky na stránke
PDF
ePub

Amphion clamat; sed Pæan contrahit arcum. Extulit ergo greges natorum ipsumque paren

tem,

Dum sibi nobilior Latona gente videtur,
Atque eadem scrofa Niobe fecundior albâ.

175

Quæ tanti gravitas, quæ forma, ut se tibi semper Inputet? Hujus enim rari summique voluptas Nulla boni, quoties animo conrupta superbo 180 Plus aloes quam mellis habet. Quis deditus autem Usque adeo est, ut non illam, quam laudibus effert, Horreat, inque diem septenis oderit horis ?

Quædam parva quidem; sed non toleranda maritis. Nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla

185

Formosam, nisi quæ de Tusca Græcula facta est,
De Sulmonensi mera Cecropis? Omnia Græce,
*Quum sit turpe magis nostris nescire Latine.
Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas,
Hoc cuncta effundunt animi secreta. Quid ultra?190
Concumbunt Græce. Dones tamen ista puellis :
Tune etiam, quam sextus et octogesimus annus
Pulsat, adhuc Græce? non est hic sermo pudicus
In vetulâ, quoties lascivum intervenit illud,
ΖΩΗ ΚΑΙ ΨΥΧΗ ; modo sub lodice relictis
Uteris in turbâ. Quod enim non excitet inguen
Vox blanda et nequam? digitos habet. Ut tamen

omnes

195

Subsidant pennæ ; dicas hæc mollius Hæmo Quamquam et Carpophoro; facies tua conputat

annos,

Si tibi legitimis pactam junctamque tabellis 200 Non es amaturus, ducendi nulla videtur

Causa: nec est, quare cœnam et mustacea perdas,
Labente officio, crudis donanda; nec illud,
Quod primâ pro nocte datur, quum lance beatâ
Dacicus, et scripto radiat Germanicus auro.
Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
Est animus; submitte caput cervice paratâ

205

210

Ferre jugum nullam invenies, quæ parcat amanti.
Ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
Et spoliis. Igitur longe minùs utilis illi
Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
Nil umquam invitâ donabis conjuge: vendes
Hac obstante nihil: nihil, hæc si nolet, emetur.
Hæc dabit adfectus; ille excludetur amicus
Jam senior, cujus barbam tua janua vidit.
Testandi quum sit lenonibus atque lanistis
Libertas, et juris idem contingat arenæ,
Non unus tibi rivalis dictabitur heres.

215

Pone crucem servo. Meruit quo crimine servus Supplicium? quis testis adest? quis detulit? Audi: 220 Nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est. O demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto: Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Inperat ergo viro: sed mox hæc regna relinquit, Permutatque domos, et flammea conterit : inde 225 Advolat, et spreti repetit vestigia lecti. Ornatas paulo ante fores, pendentia linquit Vela domus, et adhuc virides in limine ramos. Sic crescit numerus; sic fiunt octo mariti, Quinque per auctumnos; titulo res digna sepul

cri.

230

Desperanda tibi salvâ concordia socru: Illa docet spoliis nedi gaudere mariti; Illa docet, missis a conruptore tabellis, Nil rude, nec simplex rescribere: decipit illa Custodes, aut ære domat: tunc corpore sano 235 Advocat Archigenen, onerosaque pallia jactat. Abditus interea latet et securus adulter, Inpatiensque moræ pavet, et præputia ducit. Scilicet exspectas, ut tradat mater honestos Atque alios mores, quam quos habet? utile porro 240 Filiolam turpi vetulæ producere turpem.

Nulla fere causa est, in quâ non femina litem Moverit: adcusat Manilia, si rea non est. Conponunt ipsæ per se formantque libellos,

250

255

260

Principium atque locos Celso dictare paratæ. 245
Endromidas Tyrias et femineum ceroma
Quis nescit? vel quis non vidit vulnera pali?
Quem cavat adsiduis sudibus, scutoque lacessit,
Atque omnes inplet numeros, dignissima prorsus
Florali matrona tubâ; nisi si quid in illo
Pectore plus agitat, veræque paratur arenæ.
Quem præstare potest mulier galeata pudorem,
Quæ fugit a sexu? vires amat. Hæc tamen ipsa
Vir nollet fieri; nam quantula nostra voluptas!
Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat,
Balteus, et manicæ, et cristæ, crurisque sinistri
Dimidium tegimen; vel, si diversa movebit
Prælia, tu felix, ocreas vendente puellâ !
Hæ sunt, quæ tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit.
Adspice, quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quanto galeæ curvetur pondere, quanta
Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro;
Et ride, scaphium positis quum sumitur armis.
Dicite vos, neptes Lepidi, cæcive Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quæ ludia sumserit umquam
Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?
Semper habet lites alternaque jurgia lectus,
In quo nubta jacet: minimum dormitur in illo.
Tunc gravis illa viro, tunc orbâ tigride pejor. 270
Quum similat gemitus occulti conscia facti,
Aut odit pueros, aut fictâ pellice plorat,
Uberibus semper lacrumis semperque paratis
In statione suâ, atque exspectantibus illam,
Quo jubeat manare modo: tu credis amorem, 275
Tu tibi tunc curruca places, fletumque labellis
Exsorbes; quæ scripta, et quot lecture tabellas,
Si tibi zelotypæ retegantur scrinia mecha!
Sed jacet in servi conplexibus, aut equitis. Dic,
Dic aliquem, sodes, hìc Quintiliane colorem: 280
Hæremus: dic ipsa. Olim convenerat, inquit,
Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem

265

1

290

Indulgere mihi: clames licet, et mare cœlo
Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis
Deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.285
Unde hæc monstra tamen, vel quo de fonte requiris?
Præstabat castas humilis fortuna Latinas
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
Tecta labor, somnique breves, et vellere Tusco
Vexatæ duræque manus, ac proximus Urbi
Hannibal, et stantes Collinâ turre mariti.
Nunc patimur longæ pacis mala: sævior armis
Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perît: hinc fluxit ad istos 295
Et Sybaris colles, hinc et Rhodos, et Miletos,
Atque coronatum et pétulans madidumque Taren-

tum.

Prima peregrinos obscœna Pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt sæcula luxu

Divitiæ molles. Quid enim Venus ebria curat? 300
Inguinis et capitis quæ sint discrimina, nescit,
Grandia quæ mediis jam noctibus ostrea mordet,
Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
Quum bibitur conchâ, quum jam vertigine tectum
Ambulat, et geminis exsurgit mensa lucernis. 305
I nunc et dubita, quâ sorbeat aera sannâ,
Tullia quid dicat notæ conlactea Mauræ,
Maura Pudicitiæ veterem quum præterit aram.
Noctibus hîc ponunt lecticas, micturiunt hîc,
Effigiemque Deæ longis siphonibus inplent, 310
Inque vices equitant, ac lunâ tește moventur :
Inde domos abeunt: tu calcas luce reversâ
Conjugis urinam, magnos visurus amicos.
Nota Bonæ secreta Deæ, quum tibia lumbos
Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur
Adtonitæ, crinemque rotant, ululantque Priapi
Mænades. O quantus tunc illis mentibus ardor
Concubitus! quæ vox saltante libidine! quantus
Ille meri veteris per crura madentia torrens !

E

315

320

325

Lenonum ancillas posità Saufeia coronà
Provocat, et tollit pendentis præmia coxæ.
Ipsa Medullinæ fluctum crissantis adorat.
Palmam inter dominas virtus natalibus æquat.
Nil ibi per ludum similabitur: omnia fient
Ad verum, quibus incendi jam frigidus ævo
Laomedontiades, et Nestoris hernia possit.
Tunc prurigo moræ inpatiens, tunc femina simplex,
Et toto pariter repetitus clamor ab antro:
Jam fas est; admitte viros. Jam dormit adulter:
Illa jubet sumto juvenem properare cucullo. 330
Si nihil est, servis incurritur: abstuleris spem
Servorum, veniet conductus aquarius: hic si
Quæritur, et desunt homines; mora nulla per ipsam,
Quo minus inposito clunem submittat asello.
Atque utinam ritus veteres, et publica saltem 335
His intacta malis agerentur sacra: sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quæ psaltria penem
Majorem, quam sunt duo Cæsaris Anti-Catones,
Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
Intulerit, ubi velari pictura jubetur,

[ocr errors]

340

Quæcumque alterius sexûs imitata figuram est.
Et quis tunc hominum contemtor numinis? aut quis
Simpuvium ridere Numæ, nigrumque catinum,
Et Vaticano fragiles de monte patellas,

Ausus erat? Sed nunc ad quas non Clodius aras? 345
Audio, quid veteres olim moneatis amici:

Pone seram; cohibe. Sed quis custodiet ipsos
Custodes? Cauta est, et ab illis incipit uxor.
Jamque eadem summis pariter minimisque libido:
Nec melior, silicem pedibus quæ conterit atrum, 350
Quam quæ longorum vehitur cervice Syrorum.
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
Conducit comites, sellam, cervical, amicas,
Nutricem, et flavam, cui det mandata, puellam.
Hæc tamen argenti superest quodcumque paterni355
Lèvibus athletis, ac vasa novissima donat.
Multis res angusta domi: sed nulla pudorem

« PredošláPokračovať »