Obrázky na stránke
PDF
ePub

560

Inplet et illa manum, sed parciùs ære minuto..
Qualiacumque voles Judæi somnia vendunt.
Spondet amatorem tenerum, vel divitis orbi
Testamentum ingens, calidæ pulmone columbæ
Tractato, Armenius vel Commagenus haruspex;550
Pectora pullorum rimatur et exta catelli,
Interdum et pueri: faciet quod deferat ipse.
Chaldæis sed major erit fiducia: quidquid
Dixerit astrologus, credent a fonte relatum
Hammonis; quoniam Delphis oracula cessant, 555
Et genus humanum damnat caligo futuri.
Præcipuus tamen est horum, qui sæpius exsul,
Cujus amicitiâ conducendâque tabellâ
Magnus civis obît et formidatus Othoni.
Inde fides arti, sonuit si dextera ferro
Lævaque, si longo castrorum in carcere mansit.
Nemo mathematicus genium indemnatus habebit;
Sed qui pæne perit, cui vix in Cyclada mitti
Contigit, et parvâ tandem caruisse Seripho.
Consulit ictericæ lento de funere matris,
Ante tamen de te, Tanaquil tua; quando sororem
Efferat et patruos; an sit victurus adulter
Post ipsam; quid enim majus dare Numina possunt?
Hæc tamen ignorat, quid sidus triste minetur
Saturni, quo læta Venus se proferat astro,
Qui mensis damnis, quæ dentur tempora lucro.
Illius obcursus etiam vitare memento,
In cujus manibus, ceu pinguia sucina, tritas
Cernis ephemeridas; quæ nullum consulit, et jam
Consulitur; quæ, castra viro patriamque petente,575
Non ibit pariter, numeris revocata Thrasylli.
Ad primum lapidem vectari quum placet, hora
Sumitur ex libro: si prurit frictus ocelli
Angulus, inspectâ genesi collyria poscit.
Ægra licet jaceat, capiendo nulla videtur
Aptior hora cibo, nisi quam dederit Petosiris.
Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
Metarum, et sortes ducet, frontemque manumque
Præbebit vati crebrum poppysma roganti.

565

570

580

Divitibus responsa dabunt Phryx augur et Indus585 Conductus, dabit astrorum mundique peritus, Atque aliquis senior, qui publica fulgura condit. Plebeium in circo positum est et in aggere fatum. Quæ nudis longum ostendit cervicibus aurum, Consulit ante phalas delphinorumque columnas, 590 An saga vendenti nubat, caupone relicto.

600

Hæ tamen et partûs subeunt discrimen, et omnes Nutricis tolerant, fortunâ urguente, labores: Sed jacet aurato vix ulla puerpera lecto. Tantum artes hujus, tantum medicamina possunt,595 Quæ steriles facit, atque homines in ventre necandos Conducit. Gaude, infelix, atque ipse bibendum Porrige, quidquid erit: nam si distendere vellet, Et vexare uterum pueris salientibus, esses Ethiopis fortasse pater: mox decolor heres Inpleret tabulas, nunquam tibi mane videndus. Transeo subpositos, et gaudia votaque sæpe Ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos Pontifices Salios, Scaurorum nomina falso Corpore laturos. Stat Fortuna inproba noctu, 605 Adridens nudis infantibus. Hos fovet omnes, Involvitque sinu; domibus tunc porrigit altis, Secretumque sibi mimum parat: hos amat, his se Ingerit, utque suos ridens producit alumnos.

Hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit 610 Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti, Et soleâ pulsare nates. Quod desipis, inde est ; Iude animi caligo, et magna oblivio rerum, Quas modo gessisti. Tamen hoc tolerabile, si non Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis, 615 Cui totam tremuli frontem Cæsonia pulli Infudit: quæ non faciet, quòd principis uxor? Ardebant cuncta, et fractâ conpage ruebant, Non aliter, quam si fecisset Juno maritum Insanum. Minùs ergo nocens erit Agrippinæ 620 Boletus; siquidem unius præcordia pressit Ille senis, tremulumque caput descendere jussit In cœlum, et longam manantia labra salivam.

Hæc poscit ferrum atque ignes, hæc potio torquet: Hæc lacerat mixtos equitum cum sanguine pa

tres.

625

630

635

Tanti partus equæ ! quanti una venefica constat ?
Oderunt natos de pellice: nemo repugnet,
Nemo vetet: jam jam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas, et nulli credite mensæ.
Livida materno fervent adipata veneno.
Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa
Quæ peperit: timidus prægustet pocula pappas.
Fingimus hæc, altum Satira sumente cothurnum
Scilicet; et, finem egressi legemque priorum,
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis cœloque Latino.
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,
Quæ deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi.640
Tune duos unâ, sævissima vipera, cœnâ?
Tune duos? Septem, si septem forte fuissent.
Credamus tragicis, quidquid de Colchide sævâ
Dicitur et Procne: nil contra conor.: et illæ
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed 645
Non propter numos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum, et rabie jecur incendente feruntur
Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit. 650
Illam ego non tulerim, quæ conputat, et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim, et, similis si permutatio detur,
Morte viri cupient animam servare catellæ.
Obcurrent multæ tibi Belides atque Eriphylæ: 655
Mane Clytemnestram nullus non vicus habebit:
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextrâ lævâque tenebat;
At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ;
Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.

660

1

LIBER TERTIUS.

SATIRA VII.

ET spes et ratio studiorum in Cæsare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate, Camenas
Respexit, quum jam celebres notique poetæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent: nec fœdum alii, nec turpe putarent 5
Præcones fieri, quum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam, si Pieriâ quadrans tibi nullus in umbrâ
Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ,
Et vendas potius, conmissa quod auctio vendit 10
Stantibus, œnophorum, tripodas, armaria, cistas,
Alcyonem Bacchi, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius, quam si dicas sub judice, Vidi,
Quod non vidisti; faciant equites Asiani
Quamquam, et Cappadoces faciant equitesque Bi-
thyni,

15

Altera quos nudo traducit Gallia talo.
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicumque canoris
Eloquium vocale modis, laurumque momordit.
Hoc agite, O juvenes: circumspicit et stimulat vos, 20
Materiamque sibi ducis indulgentia quærit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo crocea membrana tabellæ
Inpletur, lignorum aliquid posce ocius, et, quæ
Conponis, dona Veneris, Thelesine, marito;
Aut claude et positos tineâ pertunde libellos.

25

30

Frange miser calamos, vigilataque prælia dele,
Qui facis in parvâ sublimia carmina cellâ,
Ut dignus venias hederis et imagine macrâ.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantùm admirari, tantùm laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit ætas,
Et pelagi patiens, et cassidis atque ligonis.
Tædia tunc subeunt animos; tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

35

Adcipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste, Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relictâ. Ipse facit versus, atque uni cedit Homero Propter mille annos; et, si dulcedine famæ Subcensus recites, Maculonus commodat ædes. 40 Hæc longe ferrata domus servire jubetur, In quâ sollicitas imitatur janua portas. Scit dare libertos extremâ in parte sedentes Ordinis, et magnas comitum disponere voces. Nemo dabit regum, quanti subsellia constent, 45 Et quæ conducto pendent anabathra tigillo, Quæque reportandis posita est orchestra cathedris. Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos Ducimus, et litus sterili versamus aratro. Nam, si discedas, laqueo tenet ambitiosi Consuetudo mali: tenet insanabile multos Scribendi cacoethes, et ægro in corde senescit. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui Conmuni feriat carmen triviale monetâ,

50

55

60

Hunc, qualem nequeo monstrare, et sentio tantum,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Inpatiens, cupidus silvarum, aptusque bibendis
Fontibus Aonidum: neque enim cantare sub antro
Pierio, thyrsumve potest contingere sana
Paupertas, atque æris inops, quo nocte dieque
Corpus eget. Satur est, quum dicit Horatius, Euoe!
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant, et dominis Cirrhæ Nysæque feruntur

« PredošláPokračovať »