Obrázky na stránke
PDF
ePub

90

95

Jura parentis habes; propter me scriberis heres;
Legatum omne capis nec non et dulce caducum.
Commoda præterea jungentur multa caducis,
Si numerum, si tres inplevero. Justa doloris,
Nævole, causa tui. Contra tamen ille quid adfert?
Negligit, atque alium bipedem sibi quærit asellum.
Hæc soli conmissa tibi celare memento,
Et tacitus nostras intra te fige querelas:
Nam res mortifera est inimicus pumice lèvis.
Qui modo secretum conmiserat, ardet et odit,
Tamquam prodiderim,quidquid scio. Sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam adponere valvis,
Non dubitat. Nec contemnas aut despicias, quòd
His opibus nunquam cara est annona veneni. 100
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis.
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas? servi ut taceant, jumenta loquentur,
Et canis et postes et marmora. Claude fenestras,
Vela tegant rimas, junge ostia, tollito lumen
E medio, taceant omnes, prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet: audiet et quæ
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,
Carptores: quod enim dubitant componere cri-

men

105

110

115

In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? Nec deerit, qui te per compita quærat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulo ante petebas
A nobis. Taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
Vivenduin recte est, cum propter plurima, tum his
Præcipue causis, ut linguas mancipiorum
Contemnas; nam lingua mali pars pessima servi. 120
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et ære.

*Idcirco ut possim linguam contemnere servi,

Utile consilium modo, sed conmune, dedisti:
Nunc mihi quid suades post damnum temporis et

spes

125

Deceptas? Festinat enim decurrere velox
Flosculus, angustæ miseræque brevissima vitæ
Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.
Ne trepida: nunquam pathicus tibi deerit ami-

cus,

130 Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos Convenient, et carpentis et navibus, omnes Qui digito scalpunt uno caput. Altera major Spes superest: tu tantùm erucis inprime dentem Hæc exempla para felicibus: at mea Clotho 135 Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter. O parvi, nostrique Lares, quos thure minuto Aut farre et tenui soleo exorare corona, Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus A tegete et baculo? viginti millia fenus Pigneribus positis, argenti vascula puri, Sed quæ Fabricius censor notet, et duo fortes De grege Mosorum, qui me cervice locatâ Securum jubeant clamoso insistere Circo? Sit mihi præterea curvus cælator, et alter, Qui multas facies fingat cito. Subficiunt hæc, Quando ego pauper ero: votum miserabile, nec spes His saltem: nam, quum pro me Fortuna rogatur, Adfixit ceras illâ de nave petitas,

Quæ Siculos cantus effugit remige surdo.

140

145

150

LIBER QUARTUS.

SATIRA X.

10

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remotâ
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te 5
Conatus non pœniteat votique peracti?
Evertère domos totas, optantibus ipsis,
Dî faciles. Nocitura togâ, nocitura petuntur
Militia. Torrens dicendi copia multis,
Et sua mortifera est facundia: viribus ille
Confisus periit admirandisque lacertis.
Sed plures nimiâ congesta pecunia curâ
Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balana Britannica major.
Temporibus diris igitur, jussuque Neronis,
Longinum et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit, et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cobors. Rarus venit in coenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,

15

Nocte iter ingressus gladium contumque timebis, 20
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram:
Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiæ, crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro: sed nulla aconita bibuntur 25
Fictilibus: Tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata, et lato Setinum ardebit in auro.
Jamne igitur laudas, quod de sapientibus alter

35

Ridebat, quoties de limine moverat unum
Protuleratque pedem; Aebat contrarius auctor? 30
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
Mirandum est, unde ille oculis subfecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
Prætexta et trabeæ, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset prætorem curribus altis
Exstantem, et medio sublimem in pulvere Circi
In tunicâ Jovis, et pictæ Sarrana ferentem
Ex humeris aulæa togæ, magnæque coronæ
Tantum orbem, quanto cervix non subficit ulla? 40
Quippe tenet sudans hanc publicus, et, sibi consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.
Da nunc et volucrem, sceptro quæ surgit eburno;
Illinc cornicines, hinc præcedentia longi
Agminis officia, et niveos ad frena Quirites,
Defossa in loculis, quos sportula fecit amicos.
Tunc quoque materiam risûs invenit ad omnes
Obcursus hominum, cujus prudentia monstrat,
Summos posse viros, et magna exempla daturos,
Vervecum in patriâ crassoque sub aëre nasci.
Ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrumas, quum Fortunæ ipse minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua hæc aut perniciosa petuntur,
Propter quæ fas est genua incerare Deorum.

45

50

55

60

Quosdam præcipitat subjecta potentia magnæ Invidiæ; mergit longa atque insignis honorum Pagina; descendunt statuæ, restemque sequuntur. Ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis Cædit, et inmeritis franguntur crura caballis. Jam stridunt ignes, jam follibus atque caminis Ardet adoratum populo caput, et crepat ingens Sejanus: deinde ex facie toto orbe secundâ Fiunt urceoli, pelves, sartago, patellæ. Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum Cretatumque bovem : Sejanus ducitur unco

65

Spectandus: gaudent omnes. Quæ labra ? quis illi Vultus erat? nunquam, si quid mihi credis, amavi Hunc hominem: sed quo cecidit sub crimine? quis

nam

Delator? quibus indiciis? quo teste probavit ? 70 Nil horum: verbosa et grandis epistola venit

75

A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid
Turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco
Favisset, si obpressa foret secura senectus
Principis, hac ipsâ Sejanum diceret horâ
Augustum. Jam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas: nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat, 80
Panem et Circenses. Perituros audio multos.
Nil dubium: magna est fornacula: pallidulus mî
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quàm timeo, victus ne pœnas exigat Ajax,
Ut male defensus! curramus præcipites, et, 85
Dum jacet in ripâ, calcemus Cæsaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget, et pavidum in jus
Cervice obstrictâ dominum trahat. Hi sermones
Tunc de Sejano, secreta hæc murmura vulgi.
Visne salutari sicut Sejanus? habere
Tantumdem, atque illi summas donare curules?
Illum exercitibus præponere? tutor haberi
Principis angustâ Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldæo? vis certè pila, cohortes,
Egregios equites, et castra domestica? quidni
Hæc cupias? et, qui nolunt occidere quemquam,
Posse volunt. Sed quæ præclara et prospera tanti,
Ut rebus lætis par sit mensura malorum?
Hujus, qui trahitur, prætextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas,
Et de mensurâ jus dicere; vasa minora
Frangere pannosus vacuis ædilis Ulubris?
Ergo quid optandum foret, ignorâsse fateris

90

95

100

« PredošláPokračovať »