Obrázky na stránke
PDF
ePub

95

Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo?
Quis totidem erexit villas? quis fercula septem
Secreto cœnavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem prius inspicit, et trepidat, ne
Subpositus venias, ac falso nomine poscas.
Agnitus adcipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas: nam vexant limen et ipsi 100
Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno :
Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licet ipse negem? Sed quinque ta-
bernæ

105

110

Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni :
Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis;
Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum
Majestas: etsi, funesta Pecunia, templo
Nondum habitas, nullas numorum ereximus aras,
Ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus, 115
Quæque salutato crepitat Concordia nido.

Sed quum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat; Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,

Et panis fumusque domi? Densissima centum 120 Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum Languida vel prægnans, et circumducitur uxor. Hic petit absenti, notâ jam callidus arte, Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam. Galla mea est, inquit. Citius dimitte. Moraris? 125 Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit.

Ipse dies pulcro distinguitur ordine rerum: Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,

135

Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Ægyptius atque Arabarches, 130
Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes,
Votaque deponunt, quamquam longissima cœnæ
Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit.
Nam de tot pulcris et latis orbibus, et tam
Antiquis, unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas
Luxuriæ sordes? quanta est gula, quæ sibi totos 140
Ponit apros, animal propter convivia natum!
Pœna tamen præsens, quum tu deponis amictus
Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitæ mortes atque intestata senectus.
It nova, nec tristis, per cunctas fabula cœnas: 145
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

155

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat Posteritas: eadem cupient facientque minores. Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis; Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, unde 150 Ingenium par materiæ? unde illa priorum, Scribendi quodcumque animo flagrante liberet, Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen? Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non? Pone Tigellinum: tædâ lucebis in illâ, Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant, Et latum media sulcum diducit arenâ. Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur Pensilibus plumis, atque illinc despiciat. nos ? Quum veniet contra, digito conpesce labellum: 160 Adcusator erit, qui verbum dixerit, hic est. Securus licet Ænean Rutulumque ferocem Conmittas: nulli gravis est percussus Achilles, Aut multum quæsitus Hylas urnamque sequutus. Ense velut stricto quoties Lucilius ardens Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est

165

Criminibus; tacitâ sudant præcordia culpâ.
Inde iræ et lacrumæ. Tecum prius ergo voluta
Hæc animo ante tubas: galeatum sero duelli
Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos, 170
Quorum Flaminiâ tegitur cinis atque Latinâ.

SATIRA II.

10

15

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios similant, et Bacchanalia vivunt:
Indocti primum; quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum est, 5
Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit,
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Fronti nulla fides: quis enim non vicus abundat
Tristibus obscœnis? Castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinædos.
Hispida membra quidem et duræ per brachia setæ
Promittunt atrocem animum: sed podice lèvi
Cæduntur tumidæ, medico ridente, mariscæ.
Rarus sermo illis et magna lubido tacendi,
Atque supercilio brevior coma. Veriùs ergo,
Et magis ingenuè Peribomius. Hunc ego fatis
Inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
Horum simplicitas miserabilis; his furor ipse
Dat veniam: sed pejores, qui talia verbis
Herculis invadunt, et de virtute loquuti
Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor?
Infamis Varillus ait. Quò deterior te?
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis cœlum terris non misceat et mare cœlo,
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius adcuset machos, Catilina Cethegum;
In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter

20

25

30

Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus, atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Julia vulvam
Solveret, et patruo similes effunderet offas.
Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros, et castigata remordent? 35
Non tulit ex illis torvum Laronia quemdam
Clamantem toties, Ubi nunc lex Julia? dormis?
Ad quem subridens, Felicia tempora, quæ te
Moribus obponunt! Habeat jam Roma pudorem!
Tertius e coelo cecidit Cato. Sed tamen unde 40
Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quæ tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quòd si vexantur leges ac jura, citari

50

Ante omnes debet Scatinia. Respice primum,
Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos 45
Defendit numerus, junctæque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tædia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam:
Hispo subit juvenes, et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas, civilia jura
Novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucæ; comedunt coliphia paucæ.
Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera: vos tenui prægnantem stamine fusum 55
Penelope meliùs, leviùs torquetis Arachne ;
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas inpleverit Hister
Liberto, dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube, atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur.
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae: quid enim falsi Laronia? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores

60

65

In Proculas et Pollitas? Est mocha Fabulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem

75

Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet; 70
Estuo. Nudus agas! minus est insania turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid? non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? Quæro, an deceant multicia testem.
Acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.

80

85

90

06

Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu. Nemo repente fuit turpissimus. Adcipient te Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt Frontibus, et toto posuere monilia collo, Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ, Et magno cratere Deam: sed more sinistro Exagitata procul non intrat femina limen. Solis ara Deæ maribus patet. Ite profana! Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu. Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto. Ille supercilium madidâ fuligine tactum Obliquâ producit acu, pingitque trementes Adtollens oculos: vitreo bibit ille Priapo, Reticulumque comis auratum ingentibus inplet, Cærulea indutus scutulata, aut galbana rasa, Et per Junonem domini jurante ministro. Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat Armatum, quum jam tolli vexilla juberet. Res memoranda novis annalibus atque recenti Historiâ, speculum civilis sarcina belli. Nimirum summi ducis est occidere Galbam, Et curare cutem summi constantia civis ;

95

100

105

« PredošláPokračovať »