Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Quos natura dedit: sed truncâ puppe magister
Interiora petit Baianæ pervia cymbæ
Tuti stagna sinus: gaudent ibi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautæ.

80

85

Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,
Sertaque delubris et farra inponite cultris,
Ac molles ornate focos glebamque virentem.
Jam sequar, et sacro, quod præstat, rite peracto,
Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
Adcipiunt fragili simulacra nitentia cerâ.

Hîc nostrum placabo Jovem, Laribusque paternis
Thura dabo, atque omnes violæ jactabo colores. 90
Cuncta nitent: longos erexit janua ramos,
Et matutinis operatur festa lucernis.

Nec suspecta tibi sint hæc, Corvine. Catullus, Pro cujus reditu tot pono altaria, parvos

Tres habet heredes. Libet exspectare, quis ægram 95
Et claudentem oculos gallinam inpendat amico
Tam sterili. Verùm hæc nimia est inpensa: coturnix
Nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem
Si cœpit locuples Gallita, et Paccius, orbi,
Legitimè fixis vestitur tota tabellis

100

105

Porticus. Exsistunt, qui promittant hecatomben;
Quatenus hîc non sunt, nec venales elephanti,
Nec Latio, aut usquam nostro sub sidere talis
Belua concipitur; sed furvâ gente petita,
Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro
Cæsaris armentum, nulli servire paratum
Privato siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali, et nostris ducibus, regique Molosso,
Horum majores, ac dorso ferre cohortes,

Partem aliquam belli, et euntem in prælia turrim.110
Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per His-

trum

Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras,
Et cadat ante lares Gallitæ, victima sola
Tantis digna Deis, et captatoribus horum.
Alter enim, si concedas mactare, vovebit

115

120

De grege servorum magna aut pulcherrima quæque
Corpora; vel pueris et frontibus ancillarum
Inponet vittas: et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
Non sperat tragicæ furtiva piacula cervæ.
Laudo meum civem, nec conparo testamento
Mille rates: nam, si Libitinam evaserit æger,
Delebit tabulas, inclusus carcere nassæ,
Post meritum sane mirandum, atque omnia soli
Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus 125
Incedet victis rivalibus. Ergo vides, quàm
Grande operæ pretium faciat jugulata Mycenis.
Vivat Pacuvius, quæso, vel Nestora totum :
Possideat quantum rapuit Nero: montibus aurum
Exæquet; nec amet quemquam, nec ametur ab
ullo!

130

LIBER QUINTUS.

SATIRA XIII.

EXEMPLO quodcumque malo conmittitur, ipsi
Displicet auctori. Prima est hæc ultio, quod se
Judice nemo nocens absolvitur, inproba quamvis
Gratia fallaci prætoris vicerit urnâ.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelere, et fidei violatæ crimine? Sed nec
Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
Jacturæ te mergat onus; nec rara videmus,
Quæ pateris: casus multis hic cognitus, ac jam
Tritus, et e medio Fortunæ ductus acervo.
Ponamus nimios gemitus: flagrantior æquo
Non debet dolor esse viri, nec vulnere major.

I

10

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus 15
Depositum. Stupet hæc, qui jam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio consule natus?"
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quæ dat præcepta libellis,
Victrix Fortunæ Sapientia. Ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitæ,
Nec jactare jugum, vitâ didicere magistrâ.
Quæ tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum
Quæsitum, et partos gladio vel pyxide numos? 25
Rari quippe boni: numerus vix est totidem, quot
Thebarum portæ, vel divitis ostia Nili.

20

30

Nona ætas agitur, pejoraque sæcula ferri
Temporibus; quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen, et a nullo posuit Natura metallo.
Nos hominum Divûmque fidem clamore ciemus,
Quanto Fæsidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic, senior bullâ dignissime, nescis,
Quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis,
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum 35
Exigis a quoquam, ne pejeret, et putet ullis
Esse aliquod Numen templis aræque rubenti?
Quondam hoc indigenæ vivebant more, prius quam
Sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens; tunc quum virguncula Juno, 40
Et privatus adhuc Idæis Jupiter antris.
Nulla super nubes convivia Cœlicolarum,
Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et jam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparæâ nigra tabernâ.
Prandebat sibi quisque Deus, nec turba Deorum
Talis, ut est hodie; contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urguebant Atlanta minori
Pondere: nondum aliquis sortitus triste profundi
Imperium, aut Siculâ torvus cum conjuge Pluton: 50

45

Nec rota, nec Furiæ, nec saxum, aut vulturis atri
Pœna; sed infernis hilares sine regibus umbræ.
Inprobitas illo fuit admirabilis ævo.

Credebant hoc grande nefas et morte piandum,
Si juvenis vetulo non adsurrexerat, et si
Barbato cuicumque puer, licet ipse videret
Plura domi fraga et majores glandis acervos.
Tam venerabile erat præcedere quatuor annis,
Primaque par adeo sacræ lanugo senecta!
Nunc, si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum totâ ærugine follem,
Prodigiosa fides, et Tuscis digna libellis,
Quæque coronatâ lustrari debeat agnâ.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
Hoc monstrum puero, aut miranti sub aratro
Piscibus inventis, et fetæ conparo mulæ,
Sollicitus, tamquam lapides effuderit imber,
Examenve apium longâ consederit uvâ

55

60

65

70

Culmine delubri; tamquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris, et lactis vortice torrens.
Intercepta decem quereris sestertia fraude
Sacrilegâ? quid si bis centum perdidit alter
Hoc arcana modo? majorem tertius illâ

Summam, quam patulæ vix ceperat angulus arcæ?
Tam facile et pronum est superos contemnere testes,
Si mortalis idem nemo sciat! Adspice, quantâ 76
Voce neget; quæ sit ficti constantia vultûs.
Per Solis radios Tarpeiaque fulmina jurat,
Et Martis frameam, et Cirrhæi spicula vatis,
Per calamos venatricis pharetramque Puellæ,
Perque tuum, pater Ægæi Neptune, tridentem :
Addit et Herculeos arcus hastamque Minervæ,
Quidquid habent telorum armamentaria cœli.
Si vero et pater est; Comedam, inquit, flebile nati
Sinciput elixi, Pharioque madentis aceto.

Sunt, in Fortunæ qui casibus omnia ponant,
Et nullo credant mundum rectore moveri,
Naturâ volvente vices et lucis et anni;

80

85

90

Atque ideo intrepidi quæcumque altaria tangunt.
Est alius, metuens ne crimen pœna sequatur:
Hic putat esse Deos et pejerat, atque ita secum:
Decernat, quodcumque volet, de corpore nostro
Isis, et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo vel cæcus teneam, quos abnego, numos.
Et phthisis, et vomicæ putres, et dimidium crus, 95
Sunt tanti? Pauper locupletem optare podagram
Ne dubitet Ladas, si non eget Anticyrâ nec
Archigene: quid enim velocis gloria plantæ
Præstat, et esuriens Pisææ ramus olivæ ?

Ut sit magna, tamen certè lenta ira Deorum est. 100 Si curant igitur cunctos punire nocentes,

Quando ad me venient? sed et exorabile Numen Fortasse experiar: solet his ignoscere. Multi Conmittunt eadem diverso crimina fato:

110

Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema. 105
Sic animum diræ trepidum formidine culpæ
Confirmant: tunc te sacra ad delubra vocantem
Præcedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
Nam, quum magna malæ superest audacia causæ,
Creditur a multis fiducia. Mimum agit ille,
Urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,
Vel potius, quantum Gradivus Homericus: Audis,
Jupiter, hæc, nec labra moves, quum mittere vocem
Debueras, vel marmoreus vel aeneus? aut cur 115
In carbone tuo chartâ pia thura solutâ

120

Ponimus, et sectum vituli jecur albaque porci
Omenta? ut video, nullum discrimen habendum est
Effigies inter vestras statuamque Vagellî.
Adcipe, quæ contra valeat solatia ferre
Et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit
A Cynicis tunicâ distantia; non Epicurum
Suspicit exigui lætum plantaribus horti.
Curentur dubii medicis majoribus ægri;
Tu venam vel discipulo conmitte Philippi.
Si nullum in terris tam detestabile factum

125

« PredošláPokračovať »