Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

PA6393
•A206

18430

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

SAT. I. 2. ulla S et quattuor Pottierii.

I. Festive reprehendit poëta ridiculam illam μεμψιμοιρίαν, qua plerique aequales eius laborabant, coniunctam semper cum acri in eos invidia, quibus ex illorum opinione melior sors obtigerat. Huius autém morbi, sane vel maximi vitae beatae impedimenti, praecipuam causam hanc esse dicit, quod insigni quadam stultitia abrepti permulti totam per vitam nihil aliud agant, quam ut quocunque modo pecuniam corradant, conquisitis tamen nunquam fruantur, illud nimirum causati, se placidae senectutis quieti nunc, cum tempus sit, prospicere.

Propter transitus aliquos abruptiores ac minus fortasse quam alibi callida iunctura occultatos (cfr. vv. 13. 23. 108.) et propter totius sermonis exitum (v. 120.), qualis aequo iure cuilibet huius generis scriptiunculae assui poterat, non

nulli hanc satiram inter prima Lucilium et imitandi et superandi experimenta ab Horatio facta referendam esse censuerunt. Primus autem annus, quo componi potuit, fuit u. c. 716.; Kirchnerus tamen et Franke referunt ad a. u. c. 719.

1-3. Similes sunt huic exordio loci Maximi Tyrii Diss. 21. et Himerii Ecl. 20. p. 272. W., quorum primum comparationis causa exscribemus. (Erat autem locorum communium et exemplorum quaedam quasi napádoors per philosophorum ac rhetorum scholas propagata, ex qua omnes pariter hauriebant, ita ut easdem sententias, fabulas, historias modo novis coloribus ornatas atque expolitas, modo pingui Minerva repetitas in scriptis suis alicubi velut lege hac de re lata collocarent. In hac autem ragadóσɛɛ Horatius regnabat.) Maximus: Χαλεπὸν εὑρεῖν ἀκρι

« PredošláPokračovať »