Le bucoliche

Predný obal
1889
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 15 - Descripsit radio totum qui gentibus orbem, Tempora quae messor, quae curvus arator haberet ? Necdum illis labra admovi, sed condita servo. DAMOETAS. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, Et molli circum est ansas amplexus acantho, 45 Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes.
Strana 58 - Dryadasque puellas. nec lupus insidias pecori, nec retia cervis 60 ulla dolum meditantur ; amat bonus otia Daphnis. ipsi laetitia voces ad sidera iactant intonsi montes ; ipsae iam carmina rupes, ipsa sonant arbusta :
Strana 61 - Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis agricolae facient ; damnabis tu quoque votis.
Strana 34 - Musae, paulo maiora canamus ! non omnes arbusta iuvant humilesque myricae ; si canimus silvas, silvae sint consule dignae. ultima Cumaei venit iam carminis aetas ; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ; iam nova progenies caelo demittitur alto. tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina : tuus iam regnat Apollo.
Strana 39 - At simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella.
Strana x - Nunc insanus amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes : 45 tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum) Alpinas ah dura nives et frigora Rheni me sine sola vides.
Strana 41 - Achilles. hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus mutabit merces : omnis feret omnia tellus. non rastros patietur humus, non vinea falcem ; robustus quoque iam tauris iuga solvet arator ; nec varios discct mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto ; sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Strana xxvii - Amyntas? 35 est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, et dixit moriens :
Strana 56 - Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, Formosi pecoris custos, formosior ipse. MENALCAS. Tale tuum carmen nobis, divine poeta, 45 Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.

Bibliografické informácie