Obrázky na stránke
PDF
ePub

tamquam se ipsum. ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire et illi uelit, quae accidere sibi mala non uult et illi nolit. hanc uoluntatem erga omnes homines seruat; nam erga neminem operandum est malum et dilectio 5 proximi malum non operatur. diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolumus. non enim per se ipsum quisquam hominum inuictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque seruiunt soli sunt liberi; sic enim eis quod diligunt auferri non 10 potest; quae res una inuictos facit et perfectos uiros. nam si uel ipsum hominem homo dilexerit non tamquam se ipsum, sed tamquam iumentum aut balneas aut auiculam pictam uel garrulam, id est ut ex eo aliquid temporalis uoluptatis aut commodi capiat, seruiat necesse est non homini, sed, quod est 15 turpius, tam foedo et detestabili uitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. quo uitio dominante usque ad extremam uitam uel potius mortem perducitur. sed ne sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut affines 20 aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa ueritas uocans praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno dei qui non istas carnales necessitudines oderit. neque hoc cuiquam inhumanum uideri debet. magis 25 enim est inhumanum non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est; hoc est enim non in eo amare

2 cf. Tob. 4, 15

4 Rom. 13, 10

6 cf. Matth. 5, 44

23 cf. Luc. 9, 60. 62 et 14, 26

[ocr errors]

2 uellit G1yl

accedere DP1

9 auferi T 10 inuictus P1

cula v

uictam Go

[ocr errors]

malo DP si] se D 13 uoluntatis P1 amandus DGv; ab P'; b in ras. 4 litt. DGv 16 amandu P2 ad om. P 17 ne] nec DGPv

6 noster D' 12 balnea G1v auin15 foeto G1 quod homine

19 quinque T ut adfines v 21 praecepit Gv

tudine DG'T consuetudinis P1 23 aptum] acceptum P1 regnu necessetudines T necessitudinis v

P1 uidere G1

decet DGPv

P2; om. si v 22 consue

24 oderet DG1P

illud quod ad deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. quid ergo mirum, si ad regnum non peruenit qui non communem, sed priuatam rem diligit? immo utrumque, ait quispiam; immo illud unum, dicit deus. dicit enim uerissime ueritas: nemo potest duobus dominis ser- 5 uire; nemo enim potest perfecte diligere quo uocamur, nisi oderit unde reuocamur. uocamur autem ad perfectam naturam humanam, qualem ante peccatum nostrum deus fecit; reuocamur autem ab eius dilectione, quam peccando meruimus. quare oderimus oportet, unde ut liberemur optamus. oderimus 10 ergo temporales necessitudines, si aeternitatis caritate flagramus. diligat homo proximum tamquam se ipsum. certe enim sibi ipse nemo est pater aut filius aut affinis aut aliquid huius modi, sed tantum homo. qui ergo diligit aliquem tamquam se ipsum, hoc in eo debet diligere quod sibi ipse est. 15 corpora uero non sunt quod nos sumus; non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. ualet ad hoc etiam. quod praeceptum est: ne concupiscas rem proximi tui. quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam se ipsum. ipsa igitur natura 20 humana sine carnali condicione diligenda est, siue sit perficienda siue perfecta. omnes sub uno deo patre cognati sunt qui eum diligunt et faciunt uoluntatem ipsius, et inuicem sibi sunt et patres, cum sibi consulunt, et filii, cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus pater testa-25 mento suo ad unam hereditatem uocat.

Quapropter cur iste non sit inuictus hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura,

3 priuatim DG1

turam ad perf. G1P1 ad nat. perf. DGv oderemus P1

5 Matth. 6, 24

18 Ex. 20, 17 4 ait] aut G1v

7 uocamur (om. re) DG
8 nostram G1v
inde ut G2 ut inde v

na

10 quam optemus v

adfines P1.

14 tantummodo D

24 fili D

11 ergo om. P1 temporalis D aeternitates

rem v
oderemus D
DG1P1 13 ipsi G'v.
19 ipse in ras. a m. 2 G 22 cogniti P1
29 pactam T
posse; e a m. 2 in ras. P

[ocr errors]

quam diligit, cum ipse perfectus est? sicut enim uerbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus, ita uult omnes tales esse, ut tamen non ei desit quod 5 diligit, quia ipse bene cantat. nam si cuiquam inuidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed laudem aut aliquid aliud quo bene cantando uult peruenire, et potest ei minui uel auferri, si et alius bene cantauerit. qui ergo inuidet bene cantanti, non amat bene cantantem; sed rursus qui eo indiget, non cantat bene. 10 quod multo accommodatius de bene uiuente dici potest, quia et inuidere nulli potest; quo enim perueniunt bene uiuentes, tantundem est omnibus nec minus fit, cum plures habuerint. et potest esse tempus, quo bonus cantator cantare non decenter queat et indigeat uoce alterius, qua sibi exhibeatur quod dili15 git; tamquam si alicubi conuiuetur ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem. bene uiuere autem semper decet. quare quisquis hoc diligit et facit, non solum non inuidet imitantibus, sed eis se praebet libentissime atque humanissime, quantum potest; nec eis tamen indiget. nam quod 20 in illis diligit, in se ipso habet totum atque perfectum. ita cum diligat proximum tamquam se ipsum, non inuidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec se ipso; tantum deo indiget, cui adhaerendo beatus est. nemo autem illi eripit deum. ille ergo 25 uerissime atque certissime inuictus homo est qui cohaeret deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum adbaerere deo bonum est. hic uir quamdiu est in hac uita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur

[blocks in formation]

cantante G1Ppi cantantem 7 auferre Pi

8 talius 10 adcommodatius D potest in marg. inf. v 13 quod D

T 14 queat] quae ait D qua sibi] quasi T 15 conuiuitur P turpos sit D 16 sep P

cantor exibeatur T

18 humanisse v

22 quia qui G1P1v

25 uirissime P1

ipse G1

potet P

24 illi D

inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficientiam, utitur omnibus ad beniuolentiam. et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. quare si aliquem familiarium suorum promtius quam quemlibet 5 alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam et apertiorem temporis ianuam. tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto ipse minus obligatus est tempore. cum itaque omnibus quos pariter diligit prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. animi autem 10 coniunctio maior est quam locorum aut temporum, quibus in hoc corpore iungimur; sed ea maxima est quae omnibus praeualet. non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo deum diligit, nouit nec sibi perire quod deo non perit. deus autem dominus est et uiuorum et mortuorum. 15 non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus. et ut nemo illi iustitiam et deum, sic nemo aufert beatitudinem. et si quando forte alicuius periculo uel errore uel dolore commouetur, usque ad illius auxilium aut correctionem aut consolationem, non usque ad suam sub-20 uersionem ualere patitur. in omnibus autem officiosis laboribus futurae quietis certa expectatione non frangitur. quid enim ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. huic uiro in tribulationibus 25 parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probatio

26 Rom. 5, 3 sqq.

1 beneficentiam G'Tv

5 familiarum D

tus P deditis DGv

T

D2

18 aufret D

2 beneuolentiam DP 3 diligit Gv prumptius DP 6 alliquitur G1 8 dedi9 omnibus] minime DGv 10 coniuctioribus 12 iungitur G gignimur T 14 diligere 16 nec] ne P 17 ut om. G1v 20 consulationem P 21 offitiosis P 24 monimento DG1Pi

11 lucorum T
quod DPT: qui
si om. Pi

Gv

22 expectationem G1 enim om. DGv inimititias PT

25 uero P 26 paruu P1

et probatio add. P: autem

27 post patientia

nem, probatio spem, spes autem non confundit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quis huic nocebit? quis hunc subiugabit? homo, qui prosperis rebus 5 proficit, asperis quid profecerit discet. cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscitur utrum eum non ceperint, quia plerumque cum adsunt nobis putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, inuenimur qui simus. hoc enim sine amore nostro 10 aderat, quod sine dolore discedit. uidetur ergo uincere cum uincatur qui superando ad id peruenit quod cum dolore amissurus est; et uincit cum uinci uideatur, quisquis cedendo ad id peruenit quod non amittit inuitus.

Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum liber 15 esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori deo subditus haereat plus eum diligendo quam se ipsum. et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora et minus minora diligimus; sapientem animam atque perfectam talem diligat qualem illam uidet, stultam non talem, sed quia esse perfecta et 20 sapiens potest; quia nec se ipsum debet stultum diligere. nam qui se diligit stultum non proficit ad sapientiam; nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. sed donec ad sapientiam perfectionemque ueniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si stultus esset et amaret 25 sapientiam. quapropter si et ipsa superbia uerae libertatis et ueri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat diuina prouidentia quid significemus uitiosi et quo debeamus redire correcti. iam uero cuncta spectacula et omnis illa quae appellatur curiositas quid aliud quaerit quam de rerum cognitione

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »