Obrázky na stránke
PDF
ePub

nere id amplectique uoluerit. quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse quis potest? quis uero dubitet hominem sapientem si sequi satis putauerimus, auferri nobis etiam repugnantibus posse? 5 deus igitur restat, quem si sequimur, bene, si assequimur, non tantum bene sed etiam beate uiuimus. secutio ergo dei est beatitatis appetitus, consecutio ipsa beatitas. sed quo pacto sequimur quem non uidemus? aut quomodo uidemus, qui non solum homines sed etiam insipientes homines sumus? 10 confugiendum est igitur ad eorum praecepta quos sapientes fuisse probabile est, ut in lucem ueritatis aciem titubantem uelut ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. quam uiam nobis deus et patriarcharum segregatione et legis uinculo et prophetarum praesagio et suscepti hominis sacramento et 15 apostolorum testimonio et martyrum sanguine et gentium occupatione muniuit; quare ratiunculas nostras diuinis submittamus affatibus.

[ocr errors]

Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas, quo nos summo amore tendere iubes. diliges, in20 quit, dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. quid uis amplius? et Paulus: diligentibus, inquit, deum omnia procedunt in bonum. dicit etiam ipse dilectionis modum: quis ergo nos separabit a caritate Christi? et cetera; 25 et post pauca: certus sum enim quia neque mors neque uita et reliqua. si ergo nulla res ab eius caritate nos

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

separat, quid esse non solum melius sed etiam certius hoc bono potest? nemo nos inde separat minando mortem; id ipsum enim quod diligimus deum mori non potest, nisi dum non diligit deum, cui mors ipsa est non diligere deum, quod nihil est aliud quam ei quicquam in diligendo atque sequendo 5 praeponere. nemo inde separat pollicendo uitam; nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus deo, nostra mente potentior. non separat uirtus; si illa uirtus hic nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo tenet, toto mundo est 10 omnino sublimior mens inhaerens deo; sin illa uirtus dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, fauet ut coniungamur deo; si in nobis est, ipsa coniungit. non separant instantes molestiae; hoc enim leuiores eas sentimus, quo ei a quo nos separare moliuntur artius inhaeremus. 15 non separat promissio futurorum; nam et quidquid boni futurum est, certius promittit deus et nihil est ipso deo melius, qui iam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est.]

DE PRINCIPIO GENESIS.

X.

ITEM EX LIBRO CONFESSIONVM XII 20
AD LOCVM.

25 Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Mosen quod de his uer

[blocks in formation]

bis eius eloqueris ? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: non hoc sensit ille quod tu dicis, sed quod ego dico, neque tamen negat quod uterque nostrum dicit 5 utrumque uerum esse: o uita pauperum deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram. qui non mihi hoc dicunt quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Mose sententiam, sed amant suam, 10 non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est; et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quo15 niam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem quod contendunt non hoc sensisse Mosen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo; quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt iudicia 20 tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius, sed omnium nostrum quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos ut eam nolimus habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a 25 communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium; qui enim loquitur in mendacium, de suo loquitur.

26 Io. 8, 44

1 loqueris D'G'Pv loquaeris T respondere D'T 2 aliquando DG'v 3 ille sensit DGPTV 4 ut. uerum nostrum D1 ut. uerum uerum om. D'v

9 moyse G'P' mosi T moysi uera D1 11 uero D'G'

noster G1v 5 utrumque] totumque D'G'v
6 corde P 8 uederunt D1 sed] se P
G'P' myose D1 10 sed] se P
12 alterum est om. T 13 uirum D
T 14 alterum est om. D'G'PTv

[blocks in formation]

ideo] deo D'G' amant 19 tyfus V typus G'Pv tipus 20 alius M1 aut illius communione V

pperit D1
21 nostrorum DG1Pv
nolemus D'MTV habire D1

suam D'P

26 in MV: om, DGPTv

25 commune

attende, iudex optime deus, ipsa ueritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis. attende et uide quid ei dicam, si placet tibi; hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo 5 uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, 10 quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando si ipse Moses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitaui, nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto 15 corde, ex tota anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter duo praecepta caritatis sensisse Mosen quidquid in illis libris sensit nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide quam stultum sit in 20 tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere affirmare quam earum Moyses potissimum senserit et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia cuius dicta conamur exponere.

3 cf. I Tim. 1, 8 14 cf. I Cor. 4, 6 Matth. 22, 37

[merged small][ocr errors]

15 cf. Deut. 6, 5 et

5 uocem D2 (in mg.) MV: uoluntatem D'G'PTv ante si add. P: uocem

6 uitemus D1

paucificam quod] quae

7 quaero pi

uiderimus D

dico D'P dicis-quod om. D'Gv uidimus D' inuidemus (om. id) P 16 et post corde add. G3PT nam G'v

13 ea T
anima et ex DGPTv

nostra]

17 post nos ras. 3 litt. in V propter] p. quae

G3T 18 moysen DGPv moisen T

quicquid GPv 22 erui]

serui MV

timere D'G1

moysei MV

24 quam] q; iam V2

XI.

ITEM DE EODEM PRINCIPIO, QVOD MAGIS PROSIT MVLTIPLEX SENSVVM PROLATIO, SI NON SIT CONTRA FIDEM. EX LIBRO CONFESSIONVM XII AD LOCVM.

5 Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis 26 in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde 10 sibi quisque uerum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsum tam15 quam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. et cum audiunt: „dixit deus: fiat illud, et factum est illud“, cogitant uerba concepta, finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut 20 existeret; et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum 25 sensus mirabili uarietate circuminspicit. quorum si quispiam

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »