Obrázky na stránke
PDF
ePub

quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere ne implumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat donec uolet.

5

Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opacata frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos; uident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec 10 tamen quicquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem 15 tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic 20 ualent. et alius eorum intendit in id quod dictum est: in principio fecit deus et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. 25 atque in eis qui intellegunt in principio quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

creabilem materiam caeli et terrae sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in 5 nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo intellegunt, sed alius unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promtasque naturas; nec illi uno 10 modo qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

At ille qui non aliter accipit in principio fecit quam si 15 diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps; et post 20 uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; 25 tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum quae commemoraui difficillime intelleguntur, duo media

ימ

1 materiarum MV
5 omnibus D'P1

credidit P

[ocr errors]

2 unum T 4 nominae materia ex materie correctum P id post modo add. DPTv 7 consumaretur P 8 molis D 9 prumtasque D prumptasque P1 degestasque P1 11 uisibilem atque inuisi13 suscipimus Pv 15 primum D1v 18 formata et uniuersa v 19 potest 22 formatu D2 absordus P1 23 aeternitati D1

6 terra P
sensiblisque P
proptasque T 10
bilem T adque P
17 corruptibilisque T
D 21 primum inf. D1
modo] quomodo D'P'v
elictione D

26 sonos D1

25 tempora v

facillime. namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat quomodo prior sit sonus quam cantus? ideo quia cantus est formatus sonus 5 et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest. sic est prior materies quam id quod ex ea fit: non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior interuallo temporis; neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore 10 in formam cantici coaptamus aut fingimus sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur. tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in 15 cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit nec ex eo quicquam reperies quod resumtum arte componas; et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur ut cantus sit, et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per 20 faciendi potentiam prior: neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quando quidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus; 25 sed prior est origine, quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. hoc exemplo qui potest

2 incommutabilia (om. mutabilia) v 3 priore D1 actum (u ras.) D acuto P

DP1

8 prior om. P

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

17 repperies libri

(om. per) DPTv tandi MVv

speciosus

atutum M

4 /// agnoscere (om. magno) M denoscere quia-prior in marg. inf. P1 ipse 9 tempore om. P1. 10 sonus Dv informis 11 furmam Dpr. 12 archa v 14 at] sed DMV 15 eius] est T 16 canticum P 18 qui] quia P 20 priore D

popotentiam V pr. potentia DMPv

21 perficiendi

22 can

23 canto Dv 24 post sonus add. D': uerum etiam 25 uerum-sonus om. MV

sonus om. D

intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra; nec tempore primo factam, quia formae rerum exerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animads uertitur; nec tamen de illa narrari aliquid potest nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior - quia profecto meliora sunt formata quam informia - et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo unde aliquid fieret.

In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat 10 ipsa ueritas et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc si quis quaerit ex me quid horum Moses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum; si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas ueras esse sententias exceptis 15 carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum: quos tamen bonae spei paruulos haec bona uerba libri tui non territant, alta humiliter et pauca copiose. sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te dominum deum nostrum, fontem 20 ueritatis, si non uanam, sed ipsam sitimus; eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te reuelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

25 Ita cum alius dixerit: hoc sensit quod ego, et alius: immo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrum

2 terram (nec) DV; m expunxit m. 1 in V 3 rurum T1 exser T
5 narrare D'PT uelud P
profectu D

exerum v

D

ditur v

lege P

6 com (o ex u corr.) praecedetur P praece

7 informa DP
aeternitate P 9 sententia post diuersitate add. D

lege om. D;

12 moy

condiam (om. cor) T pareat D 10 miseriatur D' 11 utamur (uta a m. 2 in ras.) D ac] hac D 13 hii MVv 14 nestio D1 15 loquutus MV bona om. DPTv 17 cupiose D 19 dominum 20 uana D'T 21 scriptore D1 22 honeremus

ses PTV

16 paruolis D1 om. DPTv

D1

relante 25 cum aliis P1

D1

24 utilitatis] uti (ut M) litteris MV 26 relegiosius D

que potius, si utrumque uerum est ? et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa uidisse credatur per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronun- 5 tio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod ueri quisque de his rebus capere posset mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam prae- 10 ceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus iuuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest.

15

Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiam si ille per quem dicta sunt unam fortassis ex multis ueris 20 sententiam cogitauit? quod si ita est, si igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo, siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat.

[blocks in formation]

25

« PredošláPokračovať »