Obrázky na stránke
PDF
ePub

uerbum est insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statu hoc est quod ille.

Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non s solum hoc est esse quod uiuere sed etiam hoc est uiuere quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam: quia non sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod sapienter 10 ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae in- 15 tellectualis est aeterna sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. ideoque interrogatus quis esset respondit: 20 principium, quia et loquor uobis. quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex benefici- 25 entia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam: quia

[blocks in formation]

siue aquae nomine appellare uoluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata. sint omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per 5 species uarias formari atque concrescere; siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi fluitantem: superferebatur utique spiritus dei, quia subiacebat scilicet bonae uoluntati creatoris quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoauerat; ut dicente deo in uerbo suo: 10 fiat lux, in bona uoluntate, hoc est in beneplacito eius pro modo sui generis maneret quod factum est. et ideo dictum est quod placuerit deo, scriptura dicente: et facta est lux; et uidit deus lucem quia bona est: ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae caeli et 15 terrae nomine propter id quod de illa perficiendum erat commemorata est, trinitas insinuatur creatoris nam dicente scriptura: in principio fecit deus caelum et terram intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae 20 primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium est; dicente autem scriptura et spiritus dei superferebatur super aquam, completam commemorationem trinitatis agnoscimus -] ita et in conuersione atque perfectione creaturae, ut rerum 25 species digerantur, eadem trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generatio, cum dicitur: dixit deus, et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae

1 mateream D1

3 appellens D1

D uolentati T1 quicq& G1

DP

11 manerit D

per G3:

23 cogno

conuer

8 uolontati (ntati a m. 2) 10 uolontate D bono placito 12 placueret G1 14 exhordio T 19 in ante nomine add. D patri G3: patris DG1PTv et D'G'v; om. PT creatae] creaturae (ur a m. 2) D scimus D 24 conuersione D conuersatione P2 (in ras.) sationem G1 in post atque add. Gv perfectione D (om. rerum) P 25 dege-rantur D digeratur v libri 26 generator G'P'Tv' generatur DG1P11 27 qua a: quo libri

VIIII.

v

ut] utrum

insinuatur

dicetur G1

10

modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est.

Sed cur commemorata prius quamuis imperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei, prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et incomposita et 5 tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et spiritus dei superferebatur super aquam? an quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit subiciatur, propterea cum commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, super-10 ferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait; et alio loco: supereminentem, inquit, scientiae caritatem 15 Christi. cum ergo sic oporteret insinuare spiritum dei ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum cui superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.

Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis 20 uidit deus quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit ut fieret. duo quippe sunt propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo quod maneret, spiritus dei ferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus quia bonum est. 25 et quod de luce dictum est, hoc et de omnibus: manent enim

[blocks in formation]

1 modolo D

3 quur DPT

[merged small][ocr errors][merged small]

quorum memorata (om. cur) MV 6 inferentem G'v 8 aegenus MV indiguus

9 cum om. DP

11 necessitate D1

13 memorat T

in ras. M1

23 sit] fit V2 DGPTV

memoraretur Gv

10 beneuolentia 12 habundantiam T abundantiae M

dicaturus (i ras.) D 16 ut] et MV 17 ferri-cui

superferre G1 cũmodius P

21 enim om. P
25 deus om. Gv
et alterum om. GPTv

24 superferebatur PT 26 de prius om. T T manente G1 manente D'v

bona manet

5

quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum temporalium saeculorum pulchritudo contexitur.

XIII.

CONTRA EOS QVI DICVNT: NVMQVID IBI FVIT MOYSES, QUANDO FECIT DEVS CAELVM ET TERRAM, VT CREDATVR EI? EX LIBRO DE CIVITATE DEI XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium 28 10 omnium maximus deus est; sed mundum esse conspicimus, deum esse credimus. quod autem deus fecerit mundum nulli potius credimus quam ipsi deo. ubi eum audimus? nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: in principio fecit deus caelum et terram. 15 numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit deus caelum et terram? non; sed ibi fuit sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert, amicos dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. locuntur eis quoque angeli dei, qui semper uident 20 faciem patris uoluntatemque eius quibus oportet annuntiant. ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: in principio fecit deus caelum et terram; qui tam idoneus testis est, per quem deo credendum sit, ut eodem spiritu dei,

[blocks in formation]

29

quo haec sibi reuelata cognouit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit. sed quid placuit aeterno deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? qui hoc dicunt si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a deo factum uideri uolunt, nimis auersi sunt a ueritate et 5 letali morbo impietatis insaniunt. exceptis enim propheticis uocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et uisibilium omnium pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse et non nisi a deo ineffabiliter atque inuisibiliter magno et ineffabiliter atque inuisibiliter pulchro 10. fieri se potuisse proclamat.

XIIII.

QVOD CALVMNIANTES DE MVNDI TEMPORE REFELLI POSSINT DE MVNDI LOCO. DE EODEM LIBRO XI INTER CETERA ET AD

[blocks in formation]

Cum igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen et loco suo determinatum et operante deo factum esse dicant, quod respondent de infinitis extra mundum locis cur in eis ab opere deus cesset, hoc sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus cur in eis ab opere deus 20 cessarit. et sicut non est consequens ut fortuito potius quam ratione diuina deus non alio, sed isto in quo est loco mundum constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem qua id factum est nulla possit humana comprehen- 25 dere natura: ita non est consequens ut deo aliquid existi

2 tanto om. T quid] quidquid M1V DGMVv 7 mobilitate] motabilitate Gv 12 cap. XXVIIII DPT

8 pulcherema D1 felle G refalli v 18 dicunt D'Gv

21 cessaret DP entibus v GMP1V

[ocr errors]
[blocks in formation]

14 inter-locum om. GPTv

quid D1 19 respondent D

fortuitu DGP fortuita T

24 posset] p. et D'GP'v possit D'

[blocks in formation]

25 qua] quia P posset T 26 exsistimemus MV

« PredošláPokračovať »