Obrázky na stránke
PDF
ePub

memus accidisse fortuitum, quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent nec fuisset aliqua differentia, unde tempus tempori eligendo praeponeretur. quod 5 si dicunt inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum, respondetur eis isto modo, inaniter homines cogitare praeterita tempora uacationis dei, cum tempus nullum sit ante mundum.

10 Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est, quis non uideat quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret? cuius motionis et mutationis cum aliud atque aliud quae 15 simul esse non possunt cedit atque succedit, in breuioribus uel productioribus morarum interuallis tempus sequeretur. cum igitur deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mutatio, creator sit temporum et ordinator, quomodo dicatur post temporum spatia mundum creasse non uideo, nisi dicatur 20 ante mundum iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent. porro si litterae sacrae maximeque ueraces ita dicunt in principio fecisse deum caelum et terram, ut nihil antea fecisse intellegatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante cetera cuncta quae fecit, 25 procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore. quod enim fit in tempore, et post aliquod fit et ante aliquod tempus: post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est. nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur.

quid D1

elé

1 accedisse G1y accessisse MV 2 mundum om. D'Go 3 fuisse D'G'Pv 4 tempore G1 tempora P gendo P quid D' 8 uerba uacation is dei et quae secuntur desunt in D, cum quaterniones VI. VII. VIII. interciderint. uocationis MVv 13 motione] mutatione P 15 caedit PTV 16 productoribus v 20 aliqua M

Pin ras.

28 possit GPv

24 fecisset] fecisse G1P1

21 current G1v ; 23 ante

27 ante (et om.) MPV

cum tempore autem factus est mundus, si in eius condicione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus mane et uespera nominantur, donec omnia quae his diebus fecit deus sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio dei s uacatio commendetur: qui dies cuius modi sint aut perdifficile nobis aut impossibile est cogitare, quanto magis dicere.

Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priorum tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus 10 refertur. et primitus quidem lux dei uerbo facta atque inter ipsam et tenebras deus separasse narratur et eandem lucem uocasse diem, tenebras autem noctem. sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris nec ita ut est intellegi a 15 nobis potest; quod tamen sine ulla haesitatione credendum est, aut enim aliqua lux corporea est siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est, aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua 20 dicit apostolus: quae sursum est Hierusalem mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualea- 25 mus, quoniam scientia creaturae in comparationem scientiae creatoris quodam modo uesperascit itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque creatoris, 22 I Thess. 5, 5

21 Gal. 4, 26

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

nec in noctem uergitur, ubi non creator creaturae dilectione relinquitur. denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis; non enim ait alicubi: facta est nox, sed: facta est uespera et sfactum est mane, dies unus; ita dies secundus et ceteri. cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in dei sapientia cognoscitur uelut in arte qua facta est; ideo uespera, quae nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et amandum refertur 10 creatorem, recurrit in mane. et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, • dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies ter15 tius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus.

20

Cum uero in die septimo requiescit deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam deus laborauerit operando, qui dixit, et facta sunt, uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali. requies dei requiem significat eorum qui requi25 escunt in deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum qui laetantur in domo, etiam si non eos domus ipsa, sed alia

22 Ps. 148, 5

1 uergitur P' in ras.

2 relinquetur P

denumeraret v

cum

6 cognitio] cogitatio P1v 7 quam P' in ras.
8 qua] quae v ídeoq; v

quae potest om. T
10 cognitionem PT · :

5 facta v om. MV quae MV: quã P (ā in ras. a m. 2); om. v 11 ipsius P' in ras. 20 fere litt. ipsius-cognitione om. v cognitionem MPTV firmamenti-inter P1 in marg.

add. v: ipsos dies unus est. Cum in cognitione MV 15 luminaria P2 in ras. luminaris v uolatilium] uolaium v 24 et requies PTv

12 post inter

13 cognitionem

17 natalium P1

25 domos P

res aliqua laetos facit; quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur; sicut theatra plaudunt" prata mugiunt", cum in illis homines plaudant, in his boues mugiant; sed etiam 5 illo quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam quos legentes efficit laetos. conuenientissime itaque, cum deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum qui in. illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam 10 hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta ⚫ est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis per eos operatur deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam; hoc enim et sabbati uacatione et prae- 15 cepto legis in ueteri dei populo figuratum est.

XV.

QVOD LVCIS NOMINE ETIAM ANGELI SIGNIFICATI Atqve

CREATI POSSINT INTELLEGI. EX EODEM LIBRO XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

20

30 Vbi de mundi constitutione sacrae litterae locuntur, non euidenter dicitur utrum uel quo ordiné creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine ubi dictum. est: in principio fecit deus caelum et terram, uel potius lucis huius de qua loquor significati sunt. non autem 25 esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

26 exsistimo V

15 enim (om: 18 lucis] lucas 22 sunt 27 in om. Ply

19 inter-locum om. T 21 loquuntur PT..

[ocr errors][merged small]

23 si om. Ply

cum liber ipse ita sit exorsus: in principio fecit deus caelum et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. cum ergo a caelo et terra coeperit atque. ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter 5 eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est deinde omnia creando disposita sint, quae per sex dies consummata narrantur: quomodo 10 angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus dei, a quibus in die septimo requieuit? opus autem dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima uoce testatur. nam et in hymno trium in camino uirorum 15 cum praedictum esset: benedicite omnia opera domini dominum, in exsecutione eorundem operum etiam angeli nominati sunt; et in psalmo canitur: laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius; laudate eum omnes uirtutes 20 eius; laudate eum sol et luna; laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. etiam hic apertissime a deo 25 factos esse angelos diuinitus dictum est, cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: ipse dixit, et facta sunt. quis porro audebit opinari post omnia ista quae sex diebus enumerata sunt angelos factos? sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris so auctoritatis, ubi deus dicit: quando facta sunt sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. iam

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »