Obrázky na stránke
PDF
ePub

eorum esse dicturum praedixit: ite in igne aeterno, qui paratus est diabolo et angelis eius; nec mouere debet ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus quod alibi scriptum est: in aeternum et in saeculum saeculi. 5 latinus quippe interpres noluit dicere: in aeternum et in aeternum aeterni; sed quoniam id quod air graece dicitur et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt: in saeculum et in saeculum saeculi. sed non dictum est ubi dictum est: ite in ignem 10 aeternum; non enim dictum est ai@va, sed aivov. quod si a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non aeternum, quod nemo umquam interpres ausus est dicere. quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intellegatur, aeternum uero nisi id quod sine fine est non soleat appellari, 15 alov autem graece aliquando (aeternum, aliquando) saeculum significare intellegatur: tamen quod ex hoc nomine deriuatur. et appellatur alúviov ipsi Graeci, quantum extimo, non solent intellegere nisi id quod non habet finem. nos autem siue aiova siue aluviov non solemus dicere nisi aeternum; sed 20 αἰῶνα dicimus et saeculum, αἰώνιον autem non nisi aeternum. quamuis quidam aeternum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae deesse uideatur ab eodem nomine deriuatio. et fortasse quidem secundum morem scripturarum inueniant isti aliquid etiam alúviov dictum quod sine fine non sit; sicut 25 deus in libris ueteris testamenti assidue dicit: hoc uobis erit legitimum aeternum; quod graecus habet aiúvior, cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae

1 Matth. 25, 41 4 Ps. 9, 6 25 Ex. 28, 43 Leu. 16, 34

1 ignem aeternum PTV

3 diurno MV

6 aeon libri

7 et in saeculum et in aeternum Pv 8 interpraetes T 9 ante saeculi add. v: et in

10 aeona libri

[blocks in formation]

aeonion PTv iaeonion aeternum ali17 aeonion MPTV: aeon 19 aeonion PTv: aenion V.. audiant Pi 22 deriuato P'v. aeoniona in v

finem fuerant habitura. quae si diligentius dicta intellegantur, ea fortasse quae illis sacramentis significabantur finem non erant habitura. ita enim, ne longius abeam, dicimus aeternum deum, non utique duas istas breuissimas syllabas, sed quod eis significatur; dixit apostolus tempora aeterna priora et 5 antiqua, quod in graeco legitur πρὸ χρόνων αἰωνίων; ad Titum enim scribens ait: spem uitae aeternae, quam promisit non mendax deus ante tempora aeterna. cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere uideantur initium, quomodo sunt aeterna, nisi quia aeterna dixit 10 quae ante se non habent ullum tempus? sed quisquis prudenter aduertit quod dictum est: ite in ignem aeternum illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco euangelico de uita aeterna, quam iusti accepturi sunt; non enim ipsa habet finem. ita enim conclusit: sic 15 ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam: in utroque graecus aiúviov. si misericordia nos prouocat credere non futurum impiorum sine fine supplicium, quid de praemio iustorum credituri sumus, cum in utraque parte eodem loco, eadem sententia, eodem uerbo 20 praenuntietur aeternitas? an iterum etiam iustos ex illa sanctificatione et uita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? absit hoc a christianae fidei sanitate. utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est aiúviov, ne, cum diaboli poenas dolemus, et de regno 25 Christi dubitemus. postremo si aeternum et aeternale, hoc est aiar et aióórior sub utroque intellectu in scripturis poni

[blocks in formation]

solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine, quid de illis prophetae uerbis responsuri sumus ubi scriptum est: uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur? qualiscumque poena significata sit nomine uermis 5 atque ignis, certe si non morietur nec extinguetur, sine fine praedicta est.

10

XVIII.

QUOMODO ACCIPIENDVM SIT: OMNIS CREAT VRA INGEMESCIT ET PARTVRIT VSQVE ADHVC. EX EODEM LIBRO RESPONSIONIS AD OROSIVM PRESBYTERVM.

Porro de sole et luna ceterisque sideribus quod caelestia 33 sint corpora uidemus, quod animata sint non uidemus. de diuinis hoc libris legatur, et credimus; nam testimonium ex apostoli epistula, quod ab eis dici solere posuisti, etiam de 15 solis hominibus dici potest, quoniam in unoquoque homine omnis creatura non uniuersaliter, sicut est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodam modo: quia rationalis in illo est, quam uel probantur habere angeli uel creduntur, et ut ita dicam sensualis, qua et bestiae non carent; 20 utuntur enim sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et uitanda contraria; et uitalis priuata sensu, qualis aduerti in arboribus potest. nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. iam uero ipsa corporalis creatura 25 euidentius apparet in nobis; quae licet ex terra facta atque

[blocks in formation]

ex e corr.

8 ingemiscit T; i altera

9 post adhuc add. P: et illud in iob stelle non sunt mundę in conspectu eius et uerum non esse quod ait cecus inluminatus

[blocks in formation]

formata sit, tamen illic ex omnibus huius corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem ualetudinis. nam et calore membra uegitantur, qui est ab igne, cuius etiam lux per oculos emicat, et aere uenarum discursus, quas arterias uocant, atque spiramenta pulmonis implentur, et humor nisi 5 esset, nulla sputamenta confluerent uitamque absumeret siccitas. nam et ipse sanguis humido lapsu alias uenas replens quasi riuis et fluminibus per cuncta diffunditur. ita nullum est creaturae genus, quod non in homine possit agnosci. ac sic omnis creatura in eo congemescit et dolet, reuelationem 10 filiorum dei exspectans; quae per corporis etiam resurrectionem etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis. :: seruitute liberabitur, quia et singulis omnis est; et si quo alio modo melius potest idem locus apostolicarum litterarum intellegi: non tamen ex isdem uerbis consequens est ut 15 solem et lunam et sidera congemescere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis seruitute liberentur. sane quoniam dixi: „de diuinis legatur, et credimus", ne te forsitan fallat quod de libro sancti Iob proferre assolent qui haec asserunt; ubi scriptum est: quomodo erit homo iustus coram do- 20 mino? uel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecepit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum: quanto magis homo putredo et filius hominis uermis. hinc enim uolunt intellegi et rationalem spiritum habere stellas et mundas non esse a pec- 25 cato, sed ideo in caelis esse, quia maiorem uel meliorem locum minor culpa promeruerit. non pro auctoritate diuina istam

[blocks in formation]

sententiam recipiendam esse existimo; non enim ea ipse Iob enuntiauit, cui singulare quodam modo testimonium diuinitus perhibetur, quod non peccauerit labiis suis ante dominum, sed unus ex eis amicis, qui consolatores malorum 5 dicti sunt omnes et diuina sententia reprobati. sicut autem in euangelio quamuis uerum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt uera esse creduntur, quoniam multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse uerax euangelii scriptura testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae 10 esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur considerandum est, ne passim quae in sancto libro. quolibet scripta sunt recipientes cogamur fateri, quod absit, uera et iusta fuisse quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid aduersum deum loquens ab illa intolera15 bili poena moriendo liberaretur. quod non ideo dixerim, quia illi amici a domino reprobati et ab ipso sancto dei seruo merito culpati nihil ueri loqui potuerunt, sed quia non omnia quae locuti sunt uera putanda sunt. quamuis ergo aduersum Iob nihil uerum dixerint, potest tamen etiam ex eorum uerbis 20 aliquam sanam sententiam in testimonium ueritatis assumere qui nouit sapienter dicta discernere. sed quando inquirentes probari nobis aliquid uolumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in euangelio scriptum est, si forte euangelista eum hoc dixisse com25 memorat cui fides habenda non est. nam dictum est illic a Iudaeis domino Christo: nonne uerum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes? quam uocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est carior; emissam tamen esse a Iudaeis dubitare non possumus qui

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »