Obrázky na stránke
PDF
ePub

10

necessario futurum est quod ille uult, et ea uere futura sunt quae ille praesciuit. nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si ita sunt et in praescientia dei, uere futura sunt. si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam futura dicitur 5 senectus in iuuene; sed tamen futura non est, si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia reseruatae. nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam: id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id fecit quod futurum non erat. hoc enim magis erat futurum quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur quod se aliter in aliis causis 15 habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores iam uitam finierat; secundum illas autem quae sunt in uoluntate et praescientia dei, qui ex aeternitate nouerat quid illo tempore facturus erat et hoc uere futurum erat tunc erat finiturus uitam, quando finiuit uitam. quia etsi oranti concessum est, 20 etiam sic eum oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat cuius praescientia falli non poterat; et ideo quod praesciebat necessario futurum erat.

Quapropter si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia simul, 25 non aliter Adam factus est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus fecit. ibi enim erat non solum ut ita fieri posset uerum etiam ut ita eum fieri necesse esset. tam enim

[blocks in formation]

non facit deus contra causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua uoluntate seruauit, non sunt quidem illae, quas 5 in sua uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes. non tamen possunt esse contrariae quas in sua uoluntate seruauit illis quas sua uoluntate constituit, quia dei uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud cuius causae sunt possit, sed non ne10 cesse sit; illas autem sic abscondidit, ut ex eis esse necesse sit hoc quod ex ipsis fecit, ut esse possit.

XXXVIIII.

DE STELLA, QUAM MAGI SECVTI SVNT, CHRISTI FAMVLA, NON FATALI. EX LIBRO CONTRA FAVSTVм II.

15 Nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim 54 ponimus et liberum uoluntatis arbitrium, qua uel bene, uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicamus. quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus, factam qui 20 est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum 25 suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uir

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ginis partu nouum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut ali- 5 quam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum qui natus est perrexisse asseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordine colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. quapropter si stella illa de his erat quae in caelo peragunt 10 ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere quod agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum quae non erat exorta est, non ideo Christus natus est quia illa extitit, sed ideo illa extitit quia Christus natus 15 est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus; ipse quippe illi, non illa huic nascendi attulit causam. si ergo sunt fata quae a fando, id est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei est, in quo antequam essent dicta sunt omnia, non consortium 20 siderum fatum Christi est, (sed fatum etiam siderum Christus est,) qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate assumsit, qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperauit.

[blocks in formation]

XL.

DE PRAECEPTIS AGENDAE VITAE ET PRAECEPTIS

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

CANDAE VITAE. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM VI. "' Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus 55 5 ab heredibus testamenti noui iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondebo istos omnino nescire quid. intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum 10 est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ex hac quippe imperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quidquid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo 15 non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifesta sunt uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem 20 propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intellegenda et

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

dae (ras. 9 litt.) D

10 circumcidis DP1
11 octauo (m ras.) D

post priori add. D1
15 animaduertentis D1
17 isto V
quo T

in q. DPTo

[ocr errors]

omne (m ras.) DP octaua P

signifi///can

omnis D1 13 loco intellegentis D'

12 inperitiam Di
14 caelebrandů P1
16 repraehendunt DV quo] quos v
19 autem om. v 20 quos]
21 accipiuntur v

18 autem post haec add. v
fines v
obuenerunt v

24 et

quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et: in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse ut, cum res ipsas manifestas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo 5 ergo uos iudicet in cibo aut potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat quam non sit necesse ut haec obseruentur iam. cum autem dicit: quod est umbra futurorum, 10 ostendit quam oportuerit ut illo tempore obseruarentur, quo ista quae nobis manifestata eluxerunt per tales umbras figurarum futura praedicebantur.

. Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post 15 diem tamen sabbati, hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non 20 cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

DPv
DPTV

m. 2) P

m. 2) D

[blocks in formation]
[ocr errors]

nobis iam Dy

13 praedicabantur 17 expoliarentur

19 desiderent (s in r corr.

[ocr errors]

20 quamuis-testamenti om. ])1 21 cogerent (n add. 22 figuraretur T 23 foetus T festus v

« PredošláPokračovať »