Obrázky na stránke
PDF
ePub

EVGIPPII

EXCERPTA EX OPERIBVS

S. AVGVSTINI.

I.

LIBER AD HIERONYMVM PRESBYTERVM DE SENTENTIA IACOBI, 5 QVA DICIT: SI TOTAM QVIS LEGEM SERVAVERIT, OFFENDAT AVTEM IN VNO, FACTVS EST OMNIVM REVS; CVM IDEM DICAT: IN MVLTIS ENIM OFFENDIMVS OMNES. IN QVO LIBRO DE QVATTVOR VIRTVTIBUS, PRVDENTIA, TEMPERANTIA, FORTITVDINE, IVSTITIA DILIGENTISSIME

DISPVTAVIT.

10

1 Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis nouae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati uinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi etiam in in- 15 fantibus recens natis non dubitamus esse soluendum, cum in non paruum uolumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione. sed quod urget acrius, multo minus est neglegendum. proinde quaero et per dominum obsecro ut exponas mihi quod multis existimo profuturum aut, si iam uel abs te 20 uel aliquo expositum habes, dirigas nobis quomodo accipiendum sit quod in epistula apostoli Iacobi est: quicumque

6 Iac. 2, 10

Titulum cap. I., qui deest in omnibus codd. praeter Dt, apposui ex capitulis cod. M hieronimu M 12 scribsi MV; sic ubique 16 non in P; non (om. in) Gv

hieronime GMPTv

17 proce

deret G1; m. 2 adscripsit: antea scriptum erat produceret et alibi ita inueni. 18 urguet GPv 21 ab aliquo DPT

apostoli DGPTv

22 iacobi

autem totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi me multum paeniteat. de agenda namque praesenti uita quomodo ad uitam 5 perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demergit obliuio, sicuti est illud quod de anima quaerendum putaui, haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte conuenit: cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exci10 peret ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: quomodo huc cecidisti? at ille: obsecro, inquit, quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim quaere. ita quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo etiam paruuli in15 fantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quo salua fiat nouimus, etiam si numquam quomodo in malum illud deuenerit nouerimus. sed ideo putaui esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam 20 paruuli contradicat, negans eam esse in isto malo. hoc igitur firmissime retento, quod anima paruuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, uaniloquis non disputatoribus, sed 25 litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium ideo pigrescere debet misericordiae officium. aduersus eos autem qui sibi uidentur scire quod nesciunt hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus; aliud est enim quod

1 seruauerit PTv; ante s ras. 2 litt. in P

2 unum D

3 scripsissem G'v 5 praescrutanda MV 7 eliganter P 9 eum]

[blocks in formation]

nescire malum est, aliud quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam quam quaerimus indifferens est. hoc uero quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro in hac ipsa qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus actione uersatur. quomodo ergo intellegendum est, obsecro 5 te: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? itane qui furtum fecerit, immo uero qui dixerit diuiti: hic sede, pauperi autem: tu sta illic, et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est? quod si non est, quomodo qui in uno offendit 10 factus est omnium reus? an illud quod dixit de diuite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? sed recolendum est unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeant. fratres mei, nolite, inquit, in per- 15 sonarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido. habitu, et intendatis in eum qui indutus est ueste 20 praeclara et dicatis: tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: tu sta illic, aut: sede sub scabillo pedum meorum: nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi, nonne deus 25 elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem; propter illum scilicet cui dictum est: tu sta illic, cum habenti anulum au

[blocks in formation]

17 conuento D'M conuentum PT

19 sordidu MV

catis DGPTv

re add. m. 2

22 scabello GPv

18 uestrum P nostrum T 23 pedem T iudi24 iniquarum cogitationum v1 27 repromisit P;

reum dictum esset: tu sede hic bene. ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi attrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant 5 bonum nomen, quod inuocatum est super uos? si quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis; si autem personam accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10 uidete quemadmodum transgressores legis appellet qui dicunt diuiti: sede hic bene, et pauperi: sta illic. unde ne putarent contemtibile esse peccatum in hac una re legem transgredi secutus adiunxit: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus 15 est omnium reus. qui enim dixit: non moechaberis, dixit et: non occides. quod si non occides, moechaberis autem, factus es transgressor legis; propter illud quod dixerat: redarguti a lege quasi transgressores. quae cum ita sint, consequens uidetur, nisi alio modo. 20 intellegendum ostendatur, ut qui dixerit diuiti: sede hic et pauperi: sta illic, huic honorem ampliorem quam illi deferens, et idolatres et blasphemus et adulter et homicida et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit; offendens quippe in uno factus est 25 omnium reus.

At enim qui unam uirtutem habet omnes habet, et qui unam non habet nullam habet. hoc si uerum est, confirmatur ista sententia. sed ego eam exponi uolo, non confirmari, quae

3 pro penitentiam T 4 adtrahunt DPT trahunt Gv turas MV; sic ubique; scripturam P

DGPTV 9 transgressores legis P ammodum V; sic ubique 11 bene om. 15 dixerit P nom T moecharis DGv moecheris P'T

ptibiles D'T

MVv

[blocks in formation]

S facis P

10 uide T D'GPTv

6 scribpersonas quem

12 contem

16 occidis (moech.) G 18 re

17 leges T1

[blocks in formation]

per se ipsam est apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior. et illud quidem de uirtutibus et uitiis si ueraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. nam illud de inseparabilitate uirtutum, etsi forsitan fallor, tamen si uerum memini, quod uix memini, omnibus 5 philosophis placuit, qui easdem uirtutes agendae uitae necessarias esse dixerunt. hoc autem de parilitate peccatorum soli stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani. quam eorum uanitatem in Iouiniano illo, qui in hac sententia stoicus erat, in aucupandis autem et defensitandis 10 uoluptatibus epicureus, de scripturis sanctis dilucidissime conuicisti. in qua tua suauissima et praeclarissima disputatione satis euidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris, uel ipsi potius quae per eos locuta est ueritati, omnia paria esse peccata. quomodo autem fieri possit ut, 15 etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, approbabis; ubi causae defuero, tu supplebis. certe hinc persuadent qui unam uirtutem habuerit habere omnes et omnes 20 deesse cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto ubi fuerit secum habet ceteras. sic et fortitudo imprudens esse non potest uel 25 intemperans uel iniusta. sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit. sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita ubi uera est aliqua earum, et

[blocks in formation]

6 necessarios V ichus MV stoici T accurandis G3

12 conuecisti T1

G'MPV efficere V fuerit DG Pv

[blocks in formation]

14 loquuta MP sequuta V pr. 18 efficero 20 haberet V2 21 ignara V 23 de28 ita et DG

24 fortes P1 27 sicut DGv

« PredošláPokračovať »