Obrázky na stránke
PDF
ePub

qui cum in uno offenderit fiat omnium reus in multis offendendo quia in multis offendimus omnes magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam quam non fecit misericordiam non 5 inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa.

[ocr errors]

Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec quae tamen approbas non exspectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas 10 pertinet nam quali eloquio explicata sint non nimis curo si quid ergo est in eis quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius 15 munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro quam promtius quoslibet docere quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in latina lingua litterae adiutae sunt, quantum num20 quam antea potuerunt. maxime tamen istam sententiam: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro uti nobiscum communicare digneris.

1 fit; (a rasa) P

m. 2; agere D1

T

G1

multis enim D1 3 aggere Vm add. 4 perueat GP1 5 demittendo DP1

7 fortasses G1P1Tv1

9 consuisti DMP1

moneas libri

fort. tedium P quia P

10 curo si curiosi D'G'P'v

13 tantus DP11

[blocks in formation]

dando

8 dicere

12 am16 prom

etiam sanctorum T
18 debitam V1; corr. m. 2; de-
in adiutorio D'GP'v
ecclesiasticae litterae DG

tamen] ergo DGPv quicumque autem

23 ut P ut id D2

24 cũmunicare P

VIIII.

4

II.

ITEM DE PRAEDICTIS QVATTVOR VIRTVTIBVS, QVAS IN SVPERIORI LIBRO DISTINXIT. IN LIBRO DE MORIBVS ECCLESIAE CATHOLICAE DISPVTANS AD VNVM EAS MANDATVM RETTVLIT CARITATIS.

5

2 Nihil igitur aliud est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi deus. cui haerere certe non ualemus nisi dilectione. namque illud quod quadripertita dicitur uirtus ex ipsius amoris uario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo 10 amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato seruiens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. sed hunc amorem non cuiuslibet, sed dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque con- 15 cordiae. quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem deo se integrum incorruptumque seruantem, fortitudinem amorem omnia propter deum facile perferentem, iustitiam amorem deo tantum seruientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, pru-20 dentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuatur in deum ab his quibus impediri potest.

Quid amplius de moribus disputem? si enim deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur, quoniam summum bonum appetere est bene uiuere, ut nihil sit 25 aliud bene uiuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum; a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, nullis frangatur

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii seruiat, quod est iustitiae, uigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusue subrepat, quod est prudentiae. haec est una perfectio, qua sola impetrat ut ueritatis sinceritate perfruatur. haec 5 nobis testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. diligamus igitur deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente quicumque ad uitam aeternam peruenire proposuimus. haec est, inquit saluator, uita aeterna, ut cognoscant te uerum deum et quem misisti Iesum 10 Christum. aeterna igitur uita est ipsa cognitio ueritatis. quam ob rem quam peruersi atque praeposteri sunt qui se arbitrantur dei cognitionem tradere ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. quid ergo agendum, nisi ut eum ipsum quem cognoscere uolumus prius sincera caritate 15 diligamus?

20

III.

AN VIRTVTES, QVIBVS AD AETERNITATEM TENDITVR, DESITVRAE SINT CVM AD AETERNA PERDVXERINT. EX LIBRO DE TRINI

TATE XIIII INTER CETERA ET AD LOCVM.

Vtrum autem etiam tunc uirtutes, quibus in hac mortalitate 3 bene uiuitur, quia et ipsae incipiunt esse in animo, qui cum sine illis prius esset tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna perduxerint nonnulla quaestio est. quibusdam enim uisum est desituras et bonos animos sola beatos esse cogni25 tione et scientia, hoc est contemplatione naturae; in qua nihil est melius et amabilius ea natura, quae creauit omnes ceteras instituitque naturas. cui regenti esse subditum si iustitia est, immortalis est omnino iustitia nec in illa esse beatitudine

8 Io. 17, 3

1 alia Galio G1v

3 subrepat a: subripiat libri 4 quae G'P'T 7 et post anima add. P 12 perfectissimus G1MTV perfectissimos D perfectissimis P1 13 praemia M

21 uiuitur bene v

14 caritati D1

17 An-perduxerint om. MV 18 aeternam perduxerunt P 19 et ad locum om. Gv 24 bonus animus s. beatus DG1 26 melius est D 27 essent subditę P1 28 in om. Pv

desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et maior esse non possit. fortassis et aliae tres uirtutes, prudentia sine ullo iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum erunt in illa felicitate: ut prudentiae sit nullum bonum deo praeponere 5 uel aequare, fortitudinis ei firmissime cohaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari. nunc autem quod agit iustitia in subueniendo miseris, quod prudentia in praecauendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in cohercendis delectationibus prauis non ibi erit, ubi omnino 10 nihil mali erit. ac per hoc ista uirtutum opera, quae huic mortali uitae sunt necessaria sicut fides, ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur et aliam nunc faciunt trinitatem cum ea praesentia tenemus, aspicimus, amamus, aliam tunc factura sunt cum ea non esse, sed fuisse per quaedam 15 eorum uestigia, quae praetereundo in memoria derelinquent, reperiemus; quia et tunc trinitas erit cum illud qualecumque uestigium et memoriter retinebitur et agnoscetur ueraciter et hoc utrumque tertia uoluntate iungetur.

IIII.

DE QVATTVOR AFFECTIONIBVS, QVAS A CICERONE PERTVRBATIONES, AB ALIIS PASSIONES APPELLATAS VERGILIVS HOMINI PROPTER CARNEM INESSE DIXIT, IN LIBRO XIIII DE CIVITATE DEI INTER CETERA SIC EXPONIT.

20

4 Aggrauamur autem corruptibili corpore et ipsius aggra-25 uationis causam, non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore expoliari, sed eius

2 tres V; t add. m. 2 prudentia P1 lectari Pi DGTv

5 facilitate P adhaerere P 7 dinihil omnino aspiciamus Pi

iam ullo T
6 ei] et D'G'v sit G3
10 coercendis Gv choercendis PT
13 fiunt D1 14 teneamus G1
derelinquunt D

17 repperiemus G1MP1v

19 iun

16 memoriam MV
repperimus V 18 agnoscitur P1 et DGPTv: ut MV
gitur DGv coniungatur P1 21 ciceroni G1 perturuationes Vi
22 passionib; v uirgilius libri 23 in MV: ex DGPTv
25 autem] ergo DGPTv 27 corpore] corrumpere et MV

immortalitate uestiri. et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit non grauabit. aggrauat ergo nunc animam corpus corruptibile et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. uerum tamen qui omnia 5 mala animae ex corpore putant accidisse in errore sunt. quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens:

10

15

igneus est illis uigor et caelestis origo

seminibus, quantum non noxia corpora tardant

terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:

hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco: tamen aliter se habet fides nostra. nam corruptio corporis, quae aggrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena. nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima pec20 catrix fecit esse corruptibilem carnem. ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia iniquae uitae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus 25 uel si quid huius modi mali est quod ad carnis pertinet uoluptatem non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus 8 Aen. 6, 730 sqq.

2 Sap. 9, 15

[blocks in formation]

tunt P 22 uti adtribuenda G'v 23 nec D 24 fornicatur D'P 26 uoluptates D'GPT

diabulum D

dicere T

« PredošláPokračovať »