Obrázky na stránke
PDF
ePub

facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae super anima est, cui suspirat anima mea die ac nocte; sed pulchritudinum exteriorum 5 operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum; et ibi est, et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris 10 gressum innecto; sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est.

VI.

DE SACRAMENTO MEDIATORIS AD PVRGATIONEM ANIMARVM. EX LIBRO CONFESSIONVM X AD LOCVM.

15

6 Tu es ueritas super omnia praesidens, at ego per auaritiam

meam non amittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. quem inuenirem qui me reconciliaret tibi ? 20 ambiendum mihi fuit ad angelos ? qua prece, quibus sacramentis ? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes , sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusioni

[blocks in formation]

4 pul

8 ut]

2 sanctifico Go 3 pro anima G'v arteficiosas D critudine G animas DGPTV 5 noctem Di pulcritudinum GʻV pulchritudinem P: 6 approbandi — trahunt om. T et P 9 dilitiosas DP. 10 in istis P 11 (tu) euelles D GP'TVO euelles (tu) GP'To 12 oculus meus Di lege post est add. G 13 cap. VII DPT 15 X] XI MV inter cetera et ante ad add. DGPTV 17 ammittere 19 dignares D' com D'P

20 possidere DG-P reconchiliaret Vi reconciliarit Di 24 indigni G'o

bus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, 5 quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis et multum inlexit superbam carnem quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores; tu autem,

domine, cui reconciliari superbe quaerebant; immortalis et 10 sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat

ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non

esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua 15 superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est

peccatum ; aliud uideri uult habere cum deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur pro immortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est; hoc habet commune cum hominibus unde simul damnetur in mortem.

Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum homo Christus Iesus inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit:

mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut quoniam stipen25 dium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo i

enacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis uoluit habere communem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius sicut nos

20

3 cf. Eph. 2, 2

6 cf. II Cor. 11, 14

10 cf. I Tim. 2, 5

3 potestatis G1 4 aeres Di

deceperunt G'v 6 diabulus D 7 superbiam G 9 reconchiliari V' reconciliare D'G' 10 autem om. T 12 a deo - esset om. G1 14 quod D'P 15 mereretur GPTU indui D’MPV: inludi D'GP'Tv haberet P? est eras. in v 18 communi

19 damnatur D'G' 20 tua ante demonstrasti add. T 21 exempla pa dicerent p 22 illi D' 23 mortalis Di 27 hinc Di 28 futarae— fidem

om, MV

per fidem praeteritae salui fierent. in quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem uerbum, non medius, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum. quomodo nos 6 amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis autem tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima; pro nobis tibi 10 sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens nos tibi de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo. merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis ; alioquin desperarem. multi enim et magni 15 sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

[blocks in formation]

ITEM DE EODEM SACRAMENTO. EX LIBRO DE CIVITATE DEI

NONO INTER CETERA ET AD LOCVM.

7 Omnes homines quamdiu mortales sunt etiam miseri sint

necesse est. quaerendus est medius, qui non solum homo uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam im- 25 mortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo per

7 cf. Ps. 87,

6

4 cf. Rom. 8, 32 6 cf. Philipp. 2, 6 8 cf. Io. 10, 18 14 cf. Rom. 8, 34

1 fierint T 3 aequales P' deo om. Gv 4 boni Di 5 amasti nos DP 6 est G' 9 autem om. DGPTU . 11 sacerdus Di 12 tibi nos GPTV tibi í D' 14 sedit Dipi 15 disperarem DG‘Pv 16 idem om. G'v ita D 18 homines Di disperare DPv 20 VIII P 22 inter- locum om. G PTV 24 quaerendum G no" (n add. m. 2) V 25 homines etiam GPTo hominis etiam D

ducat. quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere mortalem. mortalis quippe factus est non infirmata, uerbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta. non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit a mortuis, 5 quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi propter quos liberandos mediator effectus est in perpetua uel carnis morte remanerent. proinde mediatorem inter nos et deum et mortalitatem habere oportuit. transeuntem et beatitudinem

permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris, ad 10 id quod permanet transferret ex mortuis. boni igitur angeli

inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt. possunt autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis,

miseri cum istis. his contrarius est qui aduersus eorum im15 mortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit

et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et immortales superbos et miseros noxios, ne immortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae

beatitudinis benignitate destruxit in eis quorum corda per 20 suam fidem mundans ab illorum immundissima dominatione

liberauit. homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab immortalibus et beatis quid eligat medium per quod immortalitati et beatitudini copuletur? quod possit delectare in

daemonum immortalitate miserum est; quod posset offendere 25 in Christi mortalitate iam non est. ibi ergo cauenda est mi

seria sempiterna, hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. ad hoc se quippe interponit medius immortalis et miser ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit

9 pro Di

4 quem T 5 fructus (c add. m. 2) V 6 liberandus D'G'v 7 mediator est P

ad add. P2 11 beatus D' beatis G* 14 post est add. DGPTv: mediator bonus 15 miseria Dimiser G'v mortales D'Pi

17 superuos Di

miseros et P 18 seduceret G? humilitatem Divi 19 distruxit D

22 qui diligat G'v immortalitate Di 23 beatitudine D'T posset MV 24 possit DGPU 25 mortalitatem D'G' cauendum pi 27 et beatitudo - sempiterna om. T 29 mortalitatem Pi

quod impedit, id est ipsa miseria. ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus ut mortalitate transacta ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. alius est ergo medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat 5 inimicos; et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo quae beata est unius dei participatione fit beata. cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quo- 10 dam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri. ad quod ut perduceremur, non multis, sed' uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cuius participatione simus beati, hoc est uerbo dei non facto, per quem facta sunt omnia. nec tamen ob hoc mediator est, quia uerbum. maxime quippe immortale 15 et maxime beatum uerbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus 20 deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae diuinitatis suae. neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales atque beati simus, sed ad illam trinitatem, cuius et angeli 25 participatione beati sunt. ideo quando in forma serui ut mediator esset infra angelos esse uoluit, in forma dei supra

יD

1 est eras. in v 2 et ex m. P?Tv mortui pi 4 beatus

5 reconchiliat vi 6 separatoris D'G? 7 participationes G: 10 ipsam multitudinem Gv obstrepet P 11 peruenire D 13 sumus Diye 14 quod T facta om. P 15 maxime - uerbum om. M' 16 miseriis P? 18 illum Pi i beatifico P 19 alius P arbitramur DGPU 20 peruentionibus grados MV moliendus Gi 23 angelus et beatusquae D' 24 perducit ita D'G Po in nos G: 25 atque MV: et DGP Τυ beatissimus D'MV beatissimos GʻP 26 sint G ut] quod G' qua Giv

« PredošláPokračovať »