Obrázky na stránke
PDF
ePub

angelos mansit: idem in inferioribus uia uitae qui in superioribus uita. non enim uerum est quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen quod nulla 5 attrectatione hominum contaminantur. ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare non possunt omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum.

10

EX LIBRO DE TRINITATE IIII. DE EODEM MEDIATORIS

SACRAMENTO.

Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sor- 7a desque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. purgari autem ut contempe15 raremur aeternis non nisi per temporalia possemus, qualibus iam contemperati tenebamur. sanitas enim a morbo plurimum distat, sed nisi medicina curationis in morbo congruat, non perducit ad sanitatem. inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna 20 sanatos. mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. dixit quidam illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. et profecto est uera sententia;

3 De deo Socr. p. 44 23 Plato Tim. p. 29 c Cic. Tim. 3

2 plantonicus P contaminare P

G1

5 adtractatione (att. v) G'v adsectatione P 6 fatentur P1 7 omnisque D inmodi

8 contractatione D contractione P Hic legendum titulum CCXXXIII usque ad finem tituli CCXL add. MV 9 cap. XVI DG PTv; numero caret in MV 10 post sacramento add. T: de fide qua credimus temporaliter gesta et ueritate quae reddit aeterna grauant GP praegrabant D 13 contracti D

15 per add. G

12 prae

possumus D

[blocks in formation]

de om. T
16 tenebramur T
21 purgata DG1v
24 profectus G'v

17 sed 22 et

media curatio nisi morbo DGPTv

illorum P2

[ocr errors]

quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum 5 ab aeternitate distamus. promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur, ut etiam cum ad speciem uenerimus, quemad- 10 modum succedet fidei ueritas, ita mortalitati succedat aeternitas. quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus promittitur autem nobis uita aeterna; et dixit ueritas, non quae fiet, sicut futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas, quia 15 ibi est aeternitas; dixit ergo ueritas: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. quod donec fiat et ut fiat - quia rebus ortis ac- 20 commodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est, cum filius dei sic uenit, ut fieret filius hominis et ipse in se susciperet fidem nostram qua nos perduceret ad 25 ueritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. ita ergo nos

16 Io. 17, 3

1 nos om. T

23 cf. Ps. 84, 12

temporalem DT 5 mutabilis D 7 perspicuietiam om. DGPTv

rursum P 10 ipsa G'P'v

tatem G1

cum om. MV G1

14 et] sicut G'v

ueniremus MV

mortalitate D

22 ueritate G

11 succedit DG PTV succidit

succedit DG1v

13 promittetur D 17 et uerum DGPv 21 crudelitatis Pi fidis D1 mutalis G mutabilis DG'P'v

24 fierit D fiet P 25 exciperet GPTo exciperit DP1 26 susci

[blocks in formation]

purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate. nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem 5 ipsius traiceremur. nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, resuscitatus, assumtus. horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori; duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura 10 speramus, quia in illo facta credidimus. itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides peruenerit ad ueritatem. iam enim credentibus, ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita 15 loquitur: si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. et quasi quaererent: quo fructu? secutus adiunxit: et cognoscetis ueritatem. rursus quasi dicerent: quid prodest mortalibus ueritas? et ueritas, inquit, liberabit uos; unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? ueritas 20 quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet; uera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas ipsa est aeternitas.

25

VIII.

EX LIBRO CONFESSIONVM PRIMO INTER CETERA ET AD LOCVM.

Da mihi, domine, scire et intellegere utrum prius sit in-8 uocare te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te.

[blocks in formation]

possimus DG MP1V post est ras. 5 fere litt. in V assummi P 10 credimus 14 ad mortem D1 sequutus MV 18 liberauit

9 resuscitare D

transit DGPv

11 et om. T

liberaremur MV 16 eritis P aliter estis P' in mg. adiunxit MV: ait DGPTv

21 uera] aeterna

17 et rursus DGPTv DG'P' 20 incommutalis G1 permaneret v T 23 cap. VIII deest in omnibus libris praeter MV

VIIII.

6

sed quis te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris ut sciaris? quomodo autem inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inuenient eum et inueni- 5 entes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te; praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum 10 meum? quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum. et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus 15 me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto ut uenias in me qui non essem, nisi esses in me? non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam si descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non 20 omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim, aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum 25 et terram ego impleo? capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non 30

[blocks in formation]

10

enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia et si frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, (nec tu dissiparis, sed colligis nos). sed qui imples omnia te toto imples omnia? an quia non 5 possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora et minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor. an ubique totus es et res nulla te totum capit ?

Quid est ergo deus meus, quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; in15 commutabilis, mutans omnia; numquam nouus, numquam uetus; innouans omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus; colligens et non egens; portans et implens et protegens; creans et nutriens et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas; 20 zelas et securus es; paenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris; numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddis debita 25 nulli debens; donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti facti sunt. quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar 30 mala mea et unum bonum meum amplectar te? quid mibi

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »