Obrázky na stránke
PDF
ePub

mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea 5 quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, (sed secundum intentionem) sequar ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler. delectationem tuam (nec uenientem) nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus et tu solacium meum, domine, 10 pater meus aeternus es. at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae in intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quae15 stiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? aut quid ei uenit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare quid dicant et inuenire quia non dicitur: numquam, 20 ubi non est tempus. qui enim dicitur numquam fecisse (quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse ?) uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea quae ante sunt et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum 25 neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum! sana oculos meos et congaudeam luci tuae. certe si

7 cf. Philipp. 3, 14

6 sed-intentionem a: om. MV 8 nec uenientem a: om. MV 9 anni mei M: anime V 16 contra eos qui dicunt quid faciebat ds antequam aliquid faceret adnot. V in marg.

[blocks in formation]

aliquid ante faceret

28 proicerunt MV add. m. 2 in mg. inf.

10

est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum 5 me non latet cantantem illud canticum quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noueris omnia futura et praeterita: longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut 10 nota cantantis notumue canticum audientis exspectatione nocum. futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine uarietate notitiae 15 tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distentione. actionis tuae. qui intellegit confiteatur tibi, et qui non intellegit confiteatur tibi. o quam excelsus es! et humiles corde sunt domus tua. tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

[DE MIRACVLIS QVAE MAGICIS ARTIBVS FIVNT. EX LIBRO DE

TRINITATE III T. VII.

20

Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. 25 sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. scinifes enim musculae

[blocks in formation]

sunt breuissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptius populus caedebatur. ibi certe deficientes magi dixerunt: digitus dei est hoc. unde et intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos, aetherias potestates in imam istam caliginem 5 tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. datur autem uel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum se10 ductione uiderentur admirandi a quibus fiebant a dei ueritate damnandi; uel ad monendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam; neque enim parua uisi15 bilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habuit amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem.

Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam, sed deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et 20 spiritali sede incommutabilis iudicat. nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod uolunt; sed quantum sinitur. nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim 25 eas ipsi creauerunt. omnium quippe rerum, quae corporaliter uisibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. alia sunt enim haec

2 Ex. 8, 19

1 tertio G1

15 cf. Iob 1 et 2

superbos T1

D1 3 hoc] hic G

aetherias add. P2 quonda

deficientis post

2 celebratur G'v 4 et post angelos add. G ima ista D' manifestam T caligine

D1 6 buritatis G1 7 non possunt post aliquid add. DGPTv 8 et] sed DG 9 spi tuum T 11 ammonendos T

D1

G

nae G 13 probandamq; P1 14 patientia D'

fidelis

praua

T

[merged small][ocr errors]

22 ne T creauerunt om. T 27 latent om. G1

23 crea

26 uisi

18 nudum D 20 spiritalis toris v 24 resistentis D1 biliterquae Puisibiliter om. D1

iam et conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus, alia uero illa occulta istorum seminum semina, unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. neque enim tunc in huiusce modi fetus ita producta sunt, ut in eis quae s producta sunt uis illa consumta sit; sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant et species suas peragant. ecce enim breuissimus surculus semen est; nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum 10 est et huc usque nobis uisibile. iam uero etiam huius grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus, quia nisi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur et ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium 15 feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua; quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tamquam sparsa per terras ore decolligunt. inuisibilium enim seminum creator ipse 20 creator est omnium rerum, quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt et ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionemque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum 25 nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur: ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare

3 cf. Gen. 1, 20 sqq.

1 iam (om. et) PT

3 et 4 primo v

natalitia G'P'

et om. T 5 tunc (in om.) DGv foetus P fedus D'Gv 7 erumpunt et peragunt T 8 preuissimus G1. 11 huius etiam T 12 tamen DGv: quidem PT DG1 praecedentes P1

14 ex (om. et) Tv 16 conmistione 17 tam v 20 colligunt GT distinctionesque D'T 24 orige26 agriculas G' 28 bonus D' putari P'T

23 incremento D'Gv debita T
nalibus P 25 sicut] sunt T
D'P
opereretur P

27 adhibetis

creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora nouerunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent 5 occasiones. sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam, potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. 10 itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae, quae admouentur extrinsecus, et de agricultura similitudinem adsumens ait: ego plantaui, Apollo rigauit; sed deus incrementum dedit. sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non 15 potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem: ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum siue etiam quorum20 cumque animalium secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet, in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum 25 atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores, quam per eorum operam uidero exortam. sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus uariatas uirgas quas intuerentur

12 I Cor. 3, 6 16 cf. Philipp. 1, 18 27 cf. Gen. 30, 41

[blocks in formation]

G1 6 haec] nec Gv 7 malitiam D habet et accipit D'

8 iustae T

bona

11 ammouentur T mouentur 16 ueritate D' 17 occansionem

Gv

G'P

9 illorum
12 assumens G'v
21 distribuitiones G1

DGP

T

D1 26 segitis G1 opera G qui Pi

potestatem T 24 angelus malus

[blocks in formation]

28 concoeptu G conceptum D'P uarias G'o

« PredošláPokračovať »