Obrázky na stránke
PDF
ePub

(231, 15) machedoniam (929, 18) soloechismos (632, 9) chefae (662, 14) al. contra nonnumquam c pro ch posita est, uelut: pulcritudinem (74, 5) cyrographis pro chirographis (600, 14) catecizatur (605, 26. 27; 630, 2; 632, 8) caracterem (687, 12. 14) cordis pro chordis (380, 3) tyconii (865, 21) anthiociam (716, 6) catacresis (864, 26). aspiratio ubi omitti non solet, omissa: oratium pro Horatium (328, 11; 606, 26) ebdomadem (439, 12) esychium (455, 19). aspiratio contra uulgarem consuetudinem posita: hysopi pro Aesopi (607, 2) plathonici (844, 8) stholam (436, 12) sthomaco (1000, 15) ephicurus pro epicureus (38, 11). f et ph promiscue positae: metafora (608, 7) antifrasis (608, 16) tyfus (641, 12), quod etiam p. 131, 19 reponendum est, fotinus (681, 5) ephiphanius (166, 6). nonnumquam consonae geminatae sunt, ueluti plerumque in formis uerbi reperiendi, quae a praesente deriuatae sunt: repperiamus (66, 6; 167, 19; 171, 12) repperies (136, 17) paradissus, quod m. 2 correxit, (166, 9; 648, 11). praeterea haec memoratu digna sunt: cum fere ubique per totum librum idolatria, idolatres ?) scriptum legatur, has formas ubicumque V exhibebat tenui, quamquam hic illic etiam forma plenior atque integrior idololatriu (726, 21) occurrit. pro forma hi uel ii saepius hii (874, 13), pro hae interdum haec scriptum est. sic etiam uulgo in libro scribitur exsistimare ) (169, 22; 170, 16; al.) urguere (208, 7) ungentum, quod m. 2 fere ubique v supra posita correxit, (60, 17) humilare (189, 16) et humilatio (183, 12) insuflare (227, 26) et exsuflare (709, 17) choibitio pro cohibitio (591, 13) al. praeterea commemorandum est, consonas praepositionum cum uerbis aut nominibus coniunctarum omnes praeter nl et nr assimiles factas esse: quod etiam ubique in editione retinendum erat. sic ubique scriptum est: ammonerc (227, 7) amministret (210, 24) quemammodum (19, 17) al. ita factum, ut omissa altera m uitiose amissum pro ammissum (= admissum) scriberetur.

Sed haec hactenus. restat, ut de mendis, quibus liber V deprauatus est, pauca disseram. atque omnium mendorum

1) cf. H. Schuchardt 1. c. II 434.
*) De forma cxtimo (159, 17 al.) cf. Schuchardt I. c. II 435.

tien

creberrimum genus est, cum aut syllabae aut singula uocabula uel totae sententiae interciderunt: quod mendum plerumque per aberrationem oculorum librarii ortum esse notissimum est, cum scriba a simili terminatione uocis ad similem oculis delaberetur. atque singulae quidem syllabae a librario rarissime omissae sunt, uelut: patia, quod correxit m. 2 (355, 1), Ceri, quod item m. 2 correxit (478, 9). hoc modo ex genuina scriptura ostendit (294, 6) ortum est odit. plures autem uoces uel totae sententiae innumeris locis desiderantur, siue id mendum iam in codice parente erat, siue librarius codicis V ipse neglegentia errauit, uelut 44, 13; 63, 2; 65, 24; 75, 18; 83, 3; 86, 14; 87, 22; 89, 6. 8. 20; 136, 25; 156, 26; 194, 9; saepissime. quod si quando editio Maurinorum pleniorem quam V textum exhibet neque omissio uerborum in V aberratione oculorum explicari potest, uerendum est, ne codices a Maurinis excussi interpolatione corrupti sint, uelut p. 378, 1, ubi editio Benedictinorum cum deterioribus Eugippii codicibus post loquebatur addit: hi sunt qui segregant semet ipsos; 380, 14, ubi post poterit Maurini inserunt: Et dicit apostolus; 387, 11, quem locum Benedictini ita ediderunt: non erit ligamentum, sed ornamentum. non enim ligamentum cet.; Eugippii codices ceteris omissis exhibent: non enim ligamentum. delere praeterea debebam uerba: ad salutem meam (68, 2), quae editiones Augustini exhibent, codex Vaticanus omittit.

Saepe etiam in V accusatiuus pro ablatiuo uel nominatiuo casibus positus est, quod mendum in manuscriptis frequens esse notum est; uelut: in memoriam (52, 16) super immunditiam, quod tamen ipse librarius correxit, (58, 12) in hominem (60, 3) a concupiscentiam, quod m. 1 correxit, (65, 11) humilitatem (77, 18) in expectationem (88, 18) cantum (136, 14) terram (137, 2) tanta . . progressionem (156, 30) inuidiam (190, 24); eodem modo etiam: terram (60, 14) ad incommutabilē et incorporalem lumen (140, 27) consequentia (89, 28) ad malam pro ad mala (175, 18), quae menda plerumque librarius ipse inter scribendum correxit. sic etiam ablatiuus pro accusatiuo interdum scriptus est, uelut: circuitu (85, 16)

uoluntate malam (171, 25) ea (172, 7) ipso principem (181, 14) ante ruina (183, 14) deuitatione (202, 9) al. qui casus cum saepissime, ea praesertim aetate, inter se commutentur, quibusdam locis incertus haerebam, utrum accusatiuum an ablatiuum scriberem, uelut 151, 10 et 13, ubi Vaticanus cum optimis Augustini manuscriptis cognitione pro cognitionem exbibet; uel cum uerba utor, fruor, careo cum accusatiuo pronominum iunguntur, ex. gr. quod fruendum est (810, 6)

quod careret (200, 4. cf. 202, 4; 203, 22; saepe). A Vaticano aetate proxime accedit codex Ambrosianus

C 73. inf., VII, ut uidetur, saeculo scriptus), litteris uncialibus exaratus. fragmentum hoc codicis Excerptorum olim integri foliis 72 compage solutis, quae adbuc extant, partem tantum minimam Excerptorum complectitur. initio enim libri quaterniones undecim desiderantur. liber ipse, qualis nunc est, a cap. CLV (p. 537, 9 quam consilium) incipit et continet usque ad fol. 24' capita CLV ad CLXXVII (p. 537, 9– 600, 9 et relictionem), inde a fol. 251–72' capita CLXXXII CCXXV (=p. 616, 18— 730, 20 h. ed.). post folium 24 quaternio casu aliquo interiit. folia 73–76, VI uel VI saeculo exarata, non ad Eugippium spectant, sed fragmentum euangelii secundū lucanū (sic!) continent. scriptura prior huius codicis rescripti commentarium ad euangelium s. Lucae exhibet, scriptum saeculo, ut uidetur, VI: quem Angelus Maius, qui hunc librum palimpsestum sicut multos alios tractauit et, dum priorem scripturam eruere conatur, magnam partem deleuit, ita ut singulae codicis particulae, uelut ex. gr. inscriptio capitis CLXIIII, aliae, nunc aegre legantur hunc, dico, commentarium A. Maius in Scriptt. uett, nou. coll. III 2, 186. 191 sqq.

") Reifferscheid (Biblioth. patr. ital. II p. 35) eum VII s. assignat, cum Ceriani, praefectus bibliothecae Ambrosianae doctissimus, eum VIII demum saeculo exaratum esse affirmet, propterea quod tituli quidam capitum uel titulorum partes litteris langobardicis cursiuis exaratae sint. mihi codex ipse saeculo VII rescriptus, eae uero titulorum partes (sicut etiam quaedam uerba a m. 1 omissa), quae characteris langobardici sunt, in spatio a m. 1 uacuo relicto ab illo adiectae esse uidentur, qui s. VIII hunc librum correxit.

edidit. deleta igitur scriptura priore textus Eugippii saeculo, ut dixi, VII litteris uncialibus supra scriptus est. praeter librarium autem liber A etiam manum correctoris expertus est, qui saeculo, ut uidetur, VIII ea quae m. 1 omiserat suppleuit, aut quae peccauerat correxit, si quidem ex scriptura langobardica id conici licet: nam atramento quidem codicis, qualis nunc post A. Maium comparatus est, uix discerni potest, utrum hae correcturae a manu librarii an a manu correctoris profectae sint. atque leuiora quidem menda, uelut ubi quaedam litterae bis scriptae uel ubi per errorem accusatiuus pro ablatiuo positus erat uel alia eius modi, librarius ipse inter scribendum punctis supra positis uel lineolis correxisse uidetur, uelut: platonem (538, 3) anim animas (538, 16) euangeliom (565, 9) maliquis (577, 12) unumero (577, 15) multom (585, 19) paterem (586, 6) al. creberrimum autem mendorum genus est, cum librarius litteras syllabasue uel singula aut plura uocabula omisit, quod plerumque aberratione oculorum factum esse constat: quas lacunas corrector langobardicis litteris suppleuit. saepissime singulae syllabae librario inter scribendum interciderunt, uelut aequitas et felicitas (553, 21) uerem (558, 1) dit (566, 5) asit (568, 3) amali (632, 1) consium (636, 15) imanamur (717, 4) ni forte (720, 19) iustia (720, 24) al. nonnumquam tamen corrector syllabas perperam addendo uerba corrupit, uelut mutans p. 628, 13 repentia in repentia. sic etiam plura uocabula, quae librario aberratione oculorum inter scribendum interciderant, plerumque a m. 2 suppleta sunt, uelut: 539, 7; 562, 3; 563, 4; 568, 22; 584, 21; 586, 3; 620, 19; 621, 17; al.

Notae uero et argumenta, quae in margine libri leguntur, non ab uno adiectae esse uidentur, sed quasdam aut librarius ipse aut manus fere aequalis scripsit, uelut f. 3° Ñ, f. 41 .n., alias autem corrector adiecit, uelut argumentum, quod f. 37' (= p. 646, 1) litteris langobardicis scriptum legitur: doctrina

ni

ci

cces

gi

[ocr errors]

ti

sci cypriani, uel f. 52% (= p. 681, 20) sententia haec ualde impugnat praepositos qui fratrum culpas desistunt arguere quae quasi iugiter ab immaturis & uitiosis uelut a repugnantibus committuntur. fol. 62 (= p. 706, 3) quidam, qui codicem legerat et fortasse etiam nonnulla correxerat, in margine litteris capitalibus adnotauit:

WALFRIT vsq. HIC LEGIT. In libro A, qualem manus librarii edolauerat, multo crebrius quam in V uocales et consonae inter se permutatae sunt, quas corruptelas m. 2 ex parte tantum sustulit. itaque frequens est commutatio uocalium e et i, o et u, aliarum. uelut e pro i scripta est: crededit (537, 19) redebunt (539, 11) delapsa pro dilapsa (541, 13) laudantes (551, 18) tenuemus (553, 22) praeteretorum (554, 18) praefegurans (557, 3) uedeatur (574, 2) dessone (580, 2) al. i pro e: dicere pro decere (551, 17) iacit (557, 14) accidite (558, 26) discritionis (560, 16) exerciant et exercitur (560, 26; 592, 15) iohanni pro iohanne (565, 24) si pro se (572, 24) uirissime (573, 9) cornilio (579, 17) dicerit (581, 20) al. quo fit, ut saepe difficile discernatur, praesensne tempus an futurum, coniunctiuus praesentis an imperfecti restituendus sit: uelut scriptum est inducet pro inducit (540, 10) posset pro possit (552, 2) permittitur pro permittetur (551, 21) al. o saepe pro u scripta legitur: dispotationibus (540, 11) nomero (541, 3) potabis, quod m. 2 male corrigendo in portabis corrupit; scribendum erat putabis (561, 8). sic etiam p. 561, 14 pro ab uno quoque uitiose scriptum est a bono quoque; tempos (580, 20) com (584, 15) al. contra u pro o saepe scribitur: defunctus pro defunctos (540, 12) iussus (540, 14) cupia (552, 6) cummunis (552, 12) cumpago (552, 22) muntem (565, 21; 571, 19) cummemorat (569, 16 minur (584, 11) plurastis (586, 24) putu pro potu (587, 1. 3). ae pro e: expraessius (564, 11) interpraetatur (574, 12) ad praehensus (574, 22); praecipue in aduerbiis in e exeuntibus: maximae (575, 24) al. i raro pro ae, uelut in graeco uocabulo inigmate (585, 2).

« PredošláPokračovať »