Obrázky na stránke
PDF
ePub

Consonarum saepe tenuis pro media scripta inuenitur, uelut: quit (559, 23) dicnus (563, 13) ficurate (564, 15. 25) custabunt (565, 17) pacani (577, 8) alapastro (567, 4). sic etiam interdum media pro tenui, uelut: gausam (560, 15) lebrosi (567, 8. 19) discrebat (576, 8) et increbabat (576, 14) labsus (591, 1) signifigat (591, 10). consonans s nonnumquam geminata : asscribserunt (541, 3) parassceuen (574, 17). praeterea memoratu digna sunt: resurrecxisse (540, 17) commendatad pro ablatiuo commendata (559, 14) adsteterun (577, 4) accione (584, 21), alia. ita nonnumquam pro per (P) scriptum est in codice p (= pro): 551, 9; ptineret 553, 14.

Accusatiuus non raro pro ablatiuo positus est, uelut: laudem (551, 11) ipsum (561, 3) montem (566, 13) gratiam (577, 11). ablatiuus pro accusatiuo: uirga (560, 4) coniunctione (561, 5) ea qua (564, 4) muliere (568, 2) recordata (574, 15) caelo (578, 12) al.

Hunc librum ipse totum a. 1877 cum editione Migpiana contuli.

Codex Desnoyersii, numero 1720 notatus, long. 0.31 m, D lat. 0.20 m, VIII saeculo partim litteris uncialibus maximis, partim minusculis et cursiuis merouingicis exaratus, ne eo quidem tempore, cum integer erat, totum Excerptorum corpus complectebatur, sed capita tantum CLXXV, sicut ex indice capitulorum initio libri addito cognoscitur. nam ultimum indicis caput est: CLXXV Quomodo dicat mattheus centorione ad dnm accessisse pro puero suo cum lucas dicat quod amicus ad eum miserit. ex lit de consensu euangelistarī secundo, h. e. caput CLVIIII huius editionis.

Liber '), qualis nunc est, prioribus quinque quaternionibus continet Epistulam Eugippii ad Probam, indicem CLXXV capitulorum, Excerptorum capita I usque ad XXVIIII, quod est huius editionis caput XIIII (p. 149, 8). capita sequentia

2) Hunc codicem primus L. Delisle accuratissime descripsit libello, cuius titulus est: Notice sur un manuscrit merouingien contenant des fragments d'Eugyppius appartenant à M. Jules Desnoyers. Paris A. Picard 1875.

usque ad XXVII h. ed. desiderantur, cum quaterniones VI VII VIII casu aliquo interierint. quaterniones VIIII ad XIIII (fol. 50 — 92) capita XXVII usque ad LX (=p. 199, 2 310, 11 h. ed.) complectuntur. schedae 92 et 93 capita LXI LXIIII (p. 313, 7–319, 11), scheda 94 partem capitis CVI (p. 375, 22-378, 4), 95 capita CVIII et CVIIII (p. 383, 1-385, 9) exhibent. numeri quaternionum in calce ultimi folii quaternionis addita plerumque littera Q notati sunt.

Hunc librum plures librarii uno tempore confecisse uidentur: pars enim libri, imprimis folia 84 sequentia, litteris uncialibus pulcherrimis depicta est, cum alia pars litteris minusculis, alia (imprimis f. 48") litteris cursiuis characteris merouingici exarata sit. scriptura ipsa modo dilatata, modo (fol. 48") in angustissimum contracta est. tituli singulis capitibus praepositi, magnam partem minio depicti, interdum aegre leguntur. schedae quaedam, imprimis 11, madore in margine affectae sunt.

Librarii, qui hunc codicem exarauerunt, neglegentissime munere suo functi sunt, litteras, syllabas, uocabula singula uel plura omittentes, uocales uocalibus, consonas consonis permutantes, ita ut uerba, qualia a manibus librariorum scripta sunt, nonnumquam uix latina esse agnoscas. textus autem, qualis nunc legitur, duos correctores expertus est, cum et librarii ipsi inter scribendum menda quaedam apertissima eliminauerint, uelut p. 136, 11 furmam mutantes in formam, formator (144, 12) in formatur, nollo (144, 17) in nullo, cuius rei alia documenta habes in adnotatione critica. post hos alia manus aetate fere aequalis ope alius codicis adiuta totum librum corrigens plerumque quidem genuinam scripturam restituit, uelut p. 131, 4 pro uterque uerum nostrum totumque scribens uterque nostrum dicit utrumque uerum, p. 132, 5 pro uoluntatem, quod etiam G Pv exbibent, cum MV scribens uocem, p. 292, 11, ubi m. 2 additamentum codicum interpolatorum GPv: maluit nos dominus et non iurantes non recedere a uero quam uero (sic) iurantes propinquare periurio radendo deleuit. alia, quae librarii iucuria omiserant, corrector suppleuit, uelut 132, 6; 142, 13; 144, 12; 149, 2; 204, 23; 209, 12;

alia. sed nonnumquam corrector deleta genuina scriptura m. 1 ex suo exemplari minus bonam lectionem in textum recepit, uelut p. 131, 23 nolemus pro nolimus, 135, 5 omnibus pro nominibus, 137, 20 uana pro uanam, al. scribens.

Liber D, ut de indole eius pauca dicam, qualis a librariis exaratus erat, corruptelis omnium generum ita adspersus est, ut ab hominibus barbaris potius quam latinis scriptus esse uideatur. omnium autem mendorum genus frequentissimum est, quo uocales uocalibus permutantur. uelut saepissime a librariis i pro e scripta erat: 37, 10 uidite (corr. m. 2), 39, 3 discritione, 40, 26 fatiri (corr. m. 2), 45, 10 attenit pro attinet, 132, 22 timere pro temere, al. e pro i: 34, 21 diregas, 35, 4 peneteat, 37, 3 oppremunt, 39, 11 desertissimus, 39, 26 catelina, 39, 19 imitare, 46, 14 se pro si, al. u pro o: iuuiniano (38, 9; 42, 2) apostulus (42, 7) tantu, quod m. 1 correxit (43, 7). O pro u: 34, 14 uincolum (corr. m. 1) 35, 2; 36, 7 reos (corr. m. 2), 35, 7 potaui, 35, 24 dispotatoribus, 36, 4 stodemus (corr. m. 2), 38, 11 epicoreos (corr. m. 1). ae pro e: 35, 11. 13 caecidisti, id genus alia. saepe etiam consonae consonis permutatae sunt, uelut d pro t scripta est : 35, 11 ad, 47, 25 inquid (corr. m. 2); t pro d: 36, 19 candita, 41, 7 totitem (corr. m. 2), 42, 2 splendito (corr. m. 2), 132, 6 uitemus (corr. m. 2); b pro p: 38, 11 scribturis; p pro b: 36, 22 scapillum pro scabillo; u pro b: 37, 15 moechaueris, quod m. 2 correxit; ci pro ti: 37, 2 lacius, 289, 25 enuciantur; ti pro ci: 290, 19 sacrifitii: quod plerumque in adnotatione silentio praeterii. consonae praepositionum cum nominibus et uerbis compositorum plerumque non assimiles factae sunt. accusatiuus saepe pro ablatiuo uel nominatiuo a m. 1 scriptus erat: unum (35, 2; 36, 7; 37, 24) fidem catholicam (35, 13) unam (38, 21) in bonum (39, 9) reatum quantū (46, 24). ablatiuus pro accusatiuo: examinanda (44, 18) proximo tuo (46, 10; corr. m. 2), al.

Hunc librum, quem mihi praefectus bibliothecae Nationalis Parisinae, u. cl. Leopoldus Delisle, singulari qua est beneuolentia atque humanitate suppeditauerat, ipse totum, cum Parisiis

anno 1882 commorarer, excussi. quae uero minuta atque nullius momenti esse uidebantur, in adnotationem criticam non recepi, ne farraginem inutilem lectionum nimis adaugerem. sed cum primae duae plagulae iam typis absolutae, plagulae autem 3. 4. 5. iam quidem typis descriptae, sed nondum prelo defunctae essent, factum est, ut uarians scriptura codicis D in plagulis prima et altera prorsus, in tertia, quarta, quinta magnam partem desideretur. quare hic quae memoratu digna sunt enumerabo, ne quid editioni deesse uideatur, quamquam ex his ad emendanda uerba scriptoris prorsus nihil redundat.

1, 10

de

1, 1, praemittitur: IN NOMIN DXI IHY XPI INCIP PROLOGVS 1, 5 Probae) prope D' euepius (g add. m. 2) 1, 9 conpigeram pollitis 1, 11 integraq. quibus (de add. m. 1) 1, 12 conteneat 1, 14 habuix (t ras.)

habet (n add. m. 2) 1, 15 magnus D pr. 1, 17 eruditionē Da 1, 18 omnis ortodoxi (h add. m. 2)

1, 19 antestites 2, 1 maiore studio (o ras.) 2, 2 ampliore

usus Di 2, 3 multus D pr. aecclisiae D' 2, 4 inimicus D pr.

2, 5 uictoris D? uicturiae D pr. 2, 6 in tanto ieiunus Di 2, 7 cupiosius pascat (n add. m. 2) fortis D

2, 8 diuini (?) D pr. 2, 9 demicantibus 2, 11 copiosa) et copiosa 2, 13 putantes (u ex 0, e ex i corr. m. 2) 2, 14 inuentum (tum in ras. a m. 2)

2, 15 condiendus Di 2, 16 prursus 2, 17 ***ruminando (ru in ras. à m. 2) 2, 20 posit

2, 20 posit adque D 2, 22 ingente Di 2, 23 scilicit D1 in peritia 2, 24 informare

sanare D1

2, 25 salamonis qual 2, 26 animi 2, 29 senso censoque D' 3, 1 ardorem Di 3, 2 asolet D pr. 3, 8 dignatur D' saltim 3, 9 fortasse Da forsitan D' 3, 10 a) om. D 3, 11 deuersae quaestionis D' 3, 13 cognuscat 3, 14 illi Di 3, 15 item 3, 16 antestis hieronimum post primum D? postremum Di 3, 17 quaestione: (m ras.) noscetur 3, 18 epistola* (m ras.) capitolo Di 3, 19 uir. tutis Di 3, 21 delectionis 3, 22 pendit retullit

3, 23 itaquäe (a ras.) adque Di 3, 24 caretas De 3, 27 habit Di

paene ultimus D? paene primus D' 4, 1 nutriendi contenit (i in e corr. m. 2)

34, 5 liber ad Hier. presb.) Incipit liber eiusdem stoli 34, 6 qua dicit] quo ait totā legē quis (uirgulas add. m. 2) 34, 7 unum 34, 12 honorando (?) D' hieronime 34, 13 nascentibus) nastibus 34, 14 uincolum D pr. 34, 16 cum (in add. m. 2) 34, 17 procederit 34, 18 questionem 34, 20 exaestimo

quae Di

iacobi apo

36,

re

unum

34, 21 diregas 35, 2 reos Di 35, 3 scripsisse 35, 4 pęneteat uitat (m ras.) 35, 6 quod de anima quae de anima (del. m. 2) 35, 7 potaui D pr. 35, 9 exciperit D' 35, 11 at] ad D' 35, 12 liberis 35, 13 fide catholicam 35, 14 dexreatu (c ras.) (et 20) paruoli

35, 17 noueremus 35, 19 prossus D' 35, 21 animam (m del. m. 2) 35, 24 dispotatoribus D' 35, 25 resistemus D: 35, 26 pigriscere 35, 28 tutiores Dautioris D'

2

quaeremus D' 36, 4 stodemus D* 36, 7 unum

reos D'

qui* 36, 12 ad 'sta (i add. m. 2) 36, 14 peperint (re add. m. 2) 36, 19 801dita Di sordido (do in ras. a m. 2) 36, 20 ueste+ (s ras.)

36, 21 tu) add. m. 2 36, 22 scapillum (p in b corr. m. 2) 36, 24 ipsus uel ipsis

iudicis D' 36, 26 diuitis D' 36, 27 heredis Di 36, 28 exonorastis D' 36, 29 habentem Di 37, 2 eadem Di 37, 3 oppremunt 37, 4 ipsi blasphemant (i b in ras. a m. 2) 37, 7 diligis Di 37, 9 redarguit D' transgressoris Di 37, 10 uidite D' 37, 11 paupere Di 37, 15 moechaueris D' 37, 16 occides] occidis D' 37, 17 es(t ras.) 37, 18 transgressoris Di 37, 21 paupere D' 37, 22 defferens 37, 24 crimenum Di

37, 26 omnis Di 38, 1 est ipsam D' 38, 6 virtutibus D' 38, 9 iuuiniano 38, 11 epicoreos (os in us corr. m. 2) delucidissime 38, 12 conuincisti (n del. m. 2) 38, 14 ipse D' ueritati D’: autoritate Di 38, 18 efficero D' 38, 21 unam 39, 3 discritione 39, 6 nunc) non 39, 7 in malitiosis) om. D' 39, 8 uocare non (om. et) 39, 9 bonum 39, 10 serpentis D' 39, 11 desertissimus 39, 14 partibus D? patribus D' 39, 17 naturae (corr, m. 2) 39, 18 item] ita D' 39, 19 imitare 39, 20 ignauia. (e ras.) 39, 21 constantiae 39, 23 sistet pertinantia (n del. m. 2) 39, 26 catelina 40, 1 sitem 40, 3 credibili D' 40, 6 fetebatur (a add. m. 2) 40, 13 *unum (n (?) ras.) 40, 14 ******** duo uitia (duo uitia ras.) 40, 20 accutius

40, 22 adquiratur Di 40, 25 uerat uirtute* (m ras.) 40, 26 fatiri Di biberi Di 41, 5 cedunt D 41, 7 totitem D' 41, 8 succedebat D' 41, 11 eique) equem D'

unae Di

41, 14 uirum] uerum 41, 16 thori 42, 1 haec] hoc D' 42, 2 operi splendito D' iuuiniano D' 42, 4 nunc] non D' 42, 7 apostulus D’

42, 10 ibi) ubi

42, 14 magna (om. sit) D' 42, 15 homini) homone D' 42, 19 illa coletur D' 42, 25 ponam Di 43, 6 sit legis D 43, 16 praefocando D1 stadiis) *stardiis (i et m ras.) 43, 17 unum)

44, 7 uicina D 44, 15 doctore 44, 16 proposuerem Di 44, 18 examinanda 44, 23 prauo) prouo D' 45, 1 dici potest] D?

45, 5 habeat] quod habeat corr. D') 45, 10 attenit VIIII.

b

41, 2

D'

unon

in ras.

« PredošláPokračovať »