Obrázky na stránke
PDF
ePub

litterarum manus primae etiam nunc sat manifesti sint et clara luce bonis oculis bene dinosci et legi possint, nisi forte manus altera, quae euanida uerba redintegrabat, supra scribendo effecit, ut legi nequeant. huius modi loci, ubi scriptura delitescens manus primae a correctore repetita est, sunt ex. gr. folia 209 210“; 211 212"; 226"; 237 238"; 243 244"; 247' 248"; 251' 252"; 253 254"; 255' 256"; 265' 266"; 267'; 274"; 275.

Iam uero quaerendum est, utrum corrector subsidio alius libri subnixus fuerit an correcturas ex suo ingenio addiderit. atque negari quidem non potest nonnullis locis pro iis, quae librarius parum accurate scripserat, rectam scripturam a manu 2 restitutam esse. quod ex. gr. factum est p. 46, 18 scribendo qua pro quo, 47, 3 quanto pro quando, 49, 3 aggerem pro aggere, 49, 18 debitum pro debitam, 52, 2 aliae tres pro aliae res, 188, 28 puniendum pro puendum, 819, 15 sedes pro sedis, 825, 9 esse pro es te, 829, 22 citharae pro cetherae, al.; uel ubi singulas syllabas uel tota uerba a m. 1 bis scripta deleuit, uelut p. 664, 16 excaecaecarentur; 665, 14 in sorte in sorte; 805, 24; 861, 3 frumentum intum.

Quae omnia leuia sunt atque ita comparata, ut ea fere quiuis latinae linguae non plane ignarus etiam subsidio libri destitutus ex suo ingenio corrigere potuerit. saepissime autem factum est, ut quae librarius optime scripserat, corrector, cum aut male legisset aut lecta non intellegeret, corrigendo deprauaret. uelut ex. gr. male correctum est p. 46, 21. 22 magis in maius, 49, 19 lingua latina in linguae latinae, 61, 7 cum in eum, 61, 21 dicentium in diceret iam, 62, 5 ut in et, 62, 11 huic in hic, 64, 9 me nusquam in mentisquam '), 72, 27 ubi ubi in ubi, 132, 24 propter quam in propter q; iam, 139, 24 operari in operarū, 142, 10 debuisse in in debuissetn, 146, 23 sit in fit, 192, 9 quoquo modo in quomodo, 205, 18 locos in loca. p. 212, 12 pro eius modi a m. 1 scriptum legimus eius . di: quod corrector mutatione perfacili uirgula

[ocr errors]

1) In adnotatione critica hoc loco pro V scribendum erat V.

[ocr errors]

D

superposita in eius di (= eius dei) corrupit. eum ne formarum quidem satis gnarum fuisse ex p. 224, 16 apparet, ubi genuinam scripturam m. 1 deperibat perperam mutauit in deperiebat. sic etiam scripturam m. 1 male correxit p. 228, 12 deberimus (pro deberemus) in debuerimus, 456, 26 sinceritate, quod optimum est, in sine caritate; 716, 18 scripserat m. 1 refordemur pro recordemur; quod cum corrector non intellegeret, d in m mutata reformemur scripsit, quod intellegi nequit. sic etiam 683, 23 optimam scripturam m. 1 acriores in ac.riores, 818, 17 contendit in consentit, 897, 8 erimur (pro eruimur) in eripimur corrupit. ne compendiorum quidem notas, quibus librarius rarissime usus erat, satis intellexisse uidetur, corrigendum existimans p. 80, 6 distams (= distamus), quod m. 1 scripserat, in distams. ex iis uero locis, ubi corrector erasa scriptura euanida manus primae uerba litteris langobardicis denuo scripsit, multa enumerare possum, ubi genuina librarii scriptura d m. 2 aut corrupta aut omissa est; sicut p. 61, 23 uerba per exterioris ministerium: ego interior cognoui haec, quae a m. 1 scripta etiam nunc dispiciuntur, corrector omisit. neque uero usquam quae uerba librario inter scribendum interciderant a correctore recte suppleta sunt: nam etiam p. 888, 18, ubi a librario uerbis ex toto corde omissis spatium uacuum post mente relictum erat, perperam hanc lacunam uerbis ex tota uirtute expleuit. quae cum ita sint, fidenter negari potest correctorem iis locis, ubi uerba librarii aut mutauit aut euanida redintegrauit, subsidio alius libri adiutum esse. ubi enim uerba ab eo scripta a uerbis librarii discrepant, leuitati correctoris id tribuendum est, qui uerba librarii parum accurate lecta male renouauit.

Praeter bas quas dixi correcturas a manu altera etiam distinguendi notae, quae in codice inueniuntur, plurimam partem adiectae sunt. nam etiam si quaedam sententiarum distinctiones, uelut puncta (.), ab ipso librario profectae sunt, tamen pleraeque huius generis notae, ut signa interrogationis pronominibus uel aduerbiis interrogatiuis superposita (°), commata (,), semicola (°;), octauo demum saeculo a correctore adiectae esse uidentur.

-

Vtrum adnotationes, interpretamenta, argumenta, quae in codicis margine hic illic leguntur, omnia manus 2 an etiam aliae priores posterioresue addiderint, cum ad constituendum textum nullius momenti sint, non adnotaui. eas tamen a pluribus, qui librum legebant, adiectas esse et per se uerisimile est et diuersitate scripturae et atramenti comprobatur. cum pars earum etiam in codicem Mediomontanum recepta sit, quasdam iam exeunte saeculo VII uel initio VIII in cod. V extitisse certum est. huius modi notae sunt: fol. 17' (= p. 53, 19) adnotauit manus correctori coaeua: P (i. e. xeňouuov) ñ caro corruptibilis anima peccatricem sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem; fol. 23" (=p. 71, 23) de uitanda flexuosa in ecclesiis cantilena, quam adnotationem etiam Mediomontanus liber eodem loco exhibet. f. 33' (=p. 139, 23) quomodo intellegendum sit aut in quo principio fecerit ds caelum et terram, quae item a librario scripta in margine codicis M legitur. aliae plausum uel admirationem legentis exprimunt, uelut fol. 20' (=p. 62, 19) optime | pulchre; f. 21" (= p. 63, 26) pulchre uere; f. 23" (= p. 69, 21) attende quam mire, uel mire et sapienter (f. 25' =p. 77, 14), uel totum prudentissime (p. 77, 28), uel lege feliciter & pulchre tibi manifestatur (p. 150, 17), uel optime (p. 150, 26), aliae.

Praeterea accentus, qui syllabis quorundam uocabulorum uel instar acuti graeci (0) uel forma apicis (^) superpositi leguntur, magnam partem a m. 2 adiecti sunt: ex. gr. p. 36, 18 áureum ánulum habens; sic etiam archón=coxūv (155, 20). uocabula monosyllaba plerumque apice ornata sunt: (36, 21) spê (37, 12; 68, 3) re, al. âer (43, 24). sic saepe duorum uocabulorum, quae, cum alterum enclitici uice fungeretur, ut una uox pronuntiabantur, prius accentu ornatum est, uelut: quanto magis (43, 6; 162, 23; 207, 13) tanto magis (43, 9) Béc tamen (44, 2) quodám modo (78, 10) s cui (165, 25) quando quidem (170, 1) séd tamen (198, 11) al.

Restat, ut de condicione atque indole libri deque mendis, quibus uerba a librario scripta deprauata sint, paucis exponam. uocales quidem, ut de iis enarrare incipiam, fere semper purae

.

seruatae sunt: certe spurca illa et barbara mendositate, qua alii eiusdem uel inferioris aetatis manuscripti inquinati sunt, liber Vaticanus prorsus immunis est. sed tamen nonnumquam etiam in Vaticano uocales uocalibus mutatae leguntur. uelut i pro e') scriptum est: efficero, quod m. 2 in efficere corrupit, (37, 18) corruptilarum (66, 14) intellegerimus pro intellegeremus (156, 17) originis (157, 26) proicerunt (89, 28) acciperunt (177, 24) perciperit (168, 4) stillae (162, 22) al. contra e pro i nonnumquam scriptum est: catelinae (40, 16) bebere, quod m. 1 correxit (41, 2), uero, quod m. 2 in uiro correxit (41, 15), incederitis pro incideritis (57, 11) miseriberis (68, 7) acceperet (179, 26). pro graeca n et e et i scriptum legitur: esaias (179, 11) et isaias (577, 3) alligorizantes (166, 10). quae uocales cum saepe altera alterius loco scriptae inueniantur, interdum dubium est, utrum praesens an futurum, coniunctiuus praesentis an imperfecti ab scriptore positus sit: uelut p. 42, 26 auellet fortasse pro auellit, 68, 8 tribues pro tribuis, 77, 23 posset pro possit, al. scripta sunt. quod quanti momenti in constituendis uerbis scriptoris sit, etsi non ignorem, tamen haud scio an non ubique rectam scripturam restituerim. nam codicis Vaticani auctoritas in iis capitibus, quae ex Confessionibus depromta sunt, plerumque antiquissimo Confessionum codice Sessoriano comprobatur.

Interdum u pro o scripta est, uelut: abyssus (61, 4) agriculae (434, 20) mansuria a m. 1 et 2 (817, 10). contra o pro u posita est: conas pro cunas (134, 1) consolendum (188, 11) agricoltura (203, 19; 204, 3) floent pro fluent (698, 9). e pro o rarissime: oderum pro odorum (70, 16). y pro i, uelut: tyrocinio (164, 15) adytum (169, 27) suggyllet (600, 19) cyrographis pro chirographis (601, 14) paralypomenon (930, 16). contra i pro y: prosylitos pro proselytos (646, 13. 15). saepissime ae positum est, ubi uulgo e scribebatur, uelut: caecidit uel caecedit (179, 19; 180, 7; 433, 13; saepe) aegenus (146, 8) laetali (148, 6) temperiaem (162, 2) faetu (189, 1)

1) cf. H. Schuchardt Vokalismus des Vulgärlateins I p. 227 sqq. E. Seelmann Die Aussprache d. Latein. p. 182 sqq.

faecundus et faecunditas (688, 19) faemina (223, 23) sacueritatem (645, 25) faeram (433, 25); ita saepissime in aduerbiis in e exeuntibus: perspicuae (39, 20) indubiae (39, 23) summae (171, 6) al. contra e pro ae nonnumquam scripta est: questio (165, 4) presto (61, 15); ita semper enigma (717, 19 al.), a pro au, quae permutatio in quibusdam libris creberrima occurrit, rarissima est in V: agendo pro augendo (186, 6). i pro oe in uocabulo graeco solicismus (633, 14). De pro y in littera graeca il, quae latine expressa est moe (880, 16, 17).

De usu peculiari et permutationibus consonarum inter se haec fere memoratu digna uidentur. saepe u pro b scripta est, uelut: furaueris (46, 7) perturuationes, quod m. 2 correxit, (52, 21) flauiles (61, 6) relaui pro relabi (167, 1) uaiulo pro baiulo (202, 10). ita fieri potuit, ut, cum p. 878, 17 pro uenatus in codice parente benatus scriptum esset, correctura mala bene natus oreretur. contra b pro u non raro scriptum legitur: absolbitur (46, 27) lascibos, quod m. 2 correxit, (66, 10) octabam (86, 21) bolubilitatem, quod correxit m. 2, (147, 1) uobes pro boues (152, 5) abidiorem (177, 12) bisibilia, quod m. 2 correxit, (716, 1) resolbitur et solbuntur (698, 21. 24). ita factum est, ut p. 699, 7 ex uoce priuata, pro qua in archetypo fortasse pribata scriptum erat, probata oreretur. b pro p scribitur, quod uulgo fit in formis uerbi scribendi a perfecto uel supino deriuatis, uelut: scribsi, scribtum, scribtura; praeterea labsu (72, 28; 157, 26) nubtias (599, 24) alia. pro c saepe positum est qu, uelut: loquutus (55, 26) sequuta (81, 5. 16) loqualibus (717, 7). ita factum est, ut pro cur commemorata (146, 3) scriberetur quorum memorata. contra fere semper scriptum legitur locuntur, secuntur. loco mot et mps ubique mt et ms scriptum est, quod etiam in editione seruaui: temto (56, 26; saepissime) contemtibile (37, 12) promtius (49, 16) sumserunt (154, 5) al. pro c interdum, praecipue ante uocales, ch scriptum est, quod documento esse uidetur, eo tempore, cum codex V uel archetypus eius scriptus est, c ut k pronuntiatum esse. uelut: stoichi (38, 8. 10; 43, 11) conchilia (440, 12) reconchiliare (74, 20; 75, 9; 78, 5; semper) chanonicae (165, 28) - etiam canhonica (1021, 25; 1022, 24) — drachonem

« PredošláPokračovať »