Obrázky na stránke
PDF
ePub

nitantur

gustinum hoc ignorasse difficile est. ad p. 113, 1: o. catholicā. integritatis costodē. Orthodoxū. recta sectantē, alia.

Hunc librum, qualis a m. 1 exaratus erat, multis omnium generum mendis inquinatum fuisse constat, ita ut ex. gr. uocales uocalibus, consonae consonis saepissime permutatae, uerba singula aut plura omissa sint et quae aliae corruptelae in eius aetatis libris non admodum bonis plurimae inueniuntur.

In codice archetypo libri G quorundam foliorum transpositione ordo capitum XLI et sequentium (XXV-XXVIIII h. ed.) turbatus erat. quae capita ita se in codice G excipiunt: post materie corporali (cap. XXV p. 194, 13) sequitur sideraque fulgere, diei noctisque uices cet. (c. XXVIII p. 203, 12) usque ad finem capitis. sequitur c. XXVIIII usque ad p. 206, 23 motionum (nitantur add. m. 3 supr. uers.). excipiunt quae restant ex cap. XXV (p. 194, 13) per diuinam conceptionis cet. secuntur deinceps capita XXVI (p. 196), XXVII (p. 197—202), XXVIII ad terrestria luminaria (p. 203, 12). excipiunt uerba capitis XXVIIII, quae restant: nitantur, inueniet cet (p. 206, 23). quae foliorum transpositio priorem correctorem fugit, non item alterum. adnotauit enim in margine: Verte duo folia. Et quod hic deest lege VI capitulo q sup. Hinc iam scriptor igitur alterius libri folia diuertendo desipuit, et alio loco: scriptor huius libri conuoluendo folia alterius ordinem disturbauit. in hoc autem fallitur, quod auctorem transpositionis scribam libri G fuisse arbitratur. nam eadem perturbatio transpositione foliorum orta etiam in illo codice fuisse uerisimile est, ex quo G a m. 2 correctus est.

Liber G artissima necessitudine cum DPv codicibus coniunctus est: nam in his omnibus capita Excerptorum eodem ordine decurrunt, eaedem interpolationes inueniuntur, denique in potioribus lectionum similitudinibus et uarietatibus omnes quattuor consentiunt: quare eos ex uno archetypo fluxisse consentaneum est.

Huius libri, qui summa Idtensohnii, qui bibliothecae Sangallensi praeest, beneuolentia Vindobonam transmissus erat, ipse

[ocr errors]

a

contuli Epistulam, indicem capitum, Excerptorum capita 1-29; 171-177; 383, 384 et quae in MV codicibus desunt, innumeris praeterea locis excerpsi.

Codex bibliothecae capitularis Vercellensis, numero XXX. v 94 signatus, in folio min., X saeculo exaratus, olim totum Eugippium, Epistulam ad Probam, tabulam capitum, Excerpta integra continebat. nunc autem Excerptorum ultima capita, inde a capite CCCXXX (p. 1047, 23), desiderantur, cum aliquot schedae codicis reuulsae sint. singulae paginae bipertitae. margo superior morsibus murium derosus est, ut primi cuiusque paginae uersus desint, quod in adnotatione critica adnotare supersedi. liber Vercellensis quamquam scriptura nonnullis locis aliquantum differt, tamen ab uno librario confectus esse uidetur. nonnulla, quae librarius peccauerat, corrector fere aequalis correxit. liber, cum ordo capitum XLI (= XXV sqq. h. ed.) perinde atque in Sangallensi turbatus sit, ex eodem codice parente, ex quo G fluxit, originem traxisse uidetur. cum autem praecipue manus altera codicis G fere ubique, idque in minutissimis, cum Vercellensi consentiat – id quod ex adnotatione critica cognoscitur - librum Sangallepsem ex codice parente libri Vercellensis correctum esse consentaneum est.

Librum Vercellensem ipse fere totum (usque ad caput CCLXXIIII), cum Vercellis anno 1877 morarer, contuli.

Praeterea quosdam libros tantummodo inspexi et quae memoratu digna uidebantur ex iis adnotaui. hi sunt:

1) codex Parisinus 2110 (ancien fonds du roi), X saeculo scriptus. fuit olim Vlrici Obrechti, praetoris regii Argentoratensis, id quod inscriptio in primo folio libri posita indicat: Codex olim Virici Obrechti Praetoris Regii Argentoratensis. an. 1701. continet foliis 401 integra Eugippii Excerpta, et folio quidem 1' - 2 Epistulam ad Probam, fol. 2 — 15' tabulam capitulorum, fol. 15" 4014 Excerptorum capita 366, qui numerus plane cum numero libri Sangallensis congruit. qui liber cum capita 10 — 24, 351 — 355 alia, quae DGPv soli exhibent, babeat, iis uero capitibus, quae MV soli habent,

careat, interpolatae familiae est. cum autem desint interpolationes capitum XXV, LXXXVI, CXLI, quae in libro Telleriano leguntur, non codici T consociandus est, sed ad familiam librorum DGPv pertinet.

2) Codex Cheltenhamensis, numero 12,352 signatus, X, siue potius XI saeculo scriptus, ad originem libri uerba, quae in margine primi folii leguntur, spectant: Liber ecclie Sct remacli Stabulen. continet Epistulam, cuius uariam lectionem in adnotatione sub littera m addidi, indicem capitum, Excerpta integra. qui codex cum capita eadem habeat, quae MV, capitibus autem, quae DGPv et T soli exhibent, careat, familiae codicum M V adnumerandus est. sed a manu correctoris foedatus est, qui scripturis m. 1 erasis codicis alicuius lectiones in eorum locum substituit.

3) Codex A brincensis n. 35, XI saeculo scriptus, Excerpta Eugippii in tres libros distributa continet, sicut A. Schöne, qui quaedam meum in usum excerpsit, mecum communicauit. alterius libri initium deest, cum inter folia 86 et 87 tres schedae reuulsae sint. Excerpta autem prorsus locis suis mota atque ita conturbata exhibet, ut uix operae pretium sit enarrare, quo ordine singula capita se excipiant, praesertim cum in hoc libro nihil boni inueniatur.

4) Codex Parisinus 12,228, olim Sangermanensis, XII saeculo scriptus. ad originem eius uerba in folio 1 posita spectant: liber sci petri antique corbeie. ġ furatus fuerit anathema sit. continet foliis 141 non solum capita, quae Eugippius ex singulis S. Augustini libris compilauit, sed in fine libri etiam sermonem Fulgentii, episcopi Ruspensis: Item de caritate. Incipit sermo sci Fulgentii epi. Quantum cupio scz ure debitum reddere cet., qui est sermo V ed. Migne. qui codex cum capita 10 — 24, 351 - 355 exhibeat, iis autem capitibus, quae Vaticani et Mediomontani propria sunt, careat, interpolatae familiae adnumerandus est. cum autem capita eodem ordine atque in libro Telleriano decurrant et capita XXV, LXXXVI, CXLI, alia iisdem interpolationibus, quibus in T, aucta sint, non ad familiam codicum DGPv pertinet, sed artissima

cognatione cum codice T coniunctus est. ueri igitur simile est hunc codicem et Tellerianum ex eodem codice parente originem traxisse.

5) Codex Parisinus n. 2111, olim Colbertinus, XI et XIII saeculo scriptus. maxima pars libri, i. e. fol. 12" — 191' saeculo XI exarata est, quasdam autem codicis particulas, quae casu aliquo interierant, i. e. fol. 11 – 11', 192' — 197', manus XIII s. suppleuit. hic codex dimidiam tantum Excerptorum partem continet: ultimum eius caput est CLXXIIII, quod est huius editionis cap. CLVIIII. sequens caput CLXVIIII (sic), cuius sola inscriptio in codice seruata est, in nullo alio uetusto libro extat: In miraculo de V panibus quēadm inter se omnes IIII euangelistę consentiunt; legitur tamen in editione principe Ioannis Heroldi.

6) Codex Taurinensis XLVIII d. 4. 24, formae maximae, XII s. exaratus. continet Epistulam, indicem capitum, Excerpta, quae eodem ordine, quo in DGPv, se secuntur. contuli Epistulam, cuius uariam lectionem sub littera t in adnotatione adieci, capita 1 – 21, 172 – 174, quorum uariam scripturam non adnotaui, cum nihil ad emendanda uerba ex iis redundet.

7) Alteram partem Excerptorum Eugippii codex Oxoniensis Laud. misc. 584, VIIII saeculo scriptus, exhibet. in catalogo fertur sub titulo: Anonymi Excerpta, continet foliis 133 Excerptorum capita 119 inde ab epistula ad Consentium de trinitate (cap. CCXXIII p. 714 h. ed.) usque ad sermonem de laude caritatis. liber a correctore quodam turpiter correctus in recensendis Excerptis nullius momenti est.

8) Codex Vaticanus 520, XIIII s. scriptus, Excerpta praeter Epistulam et indicem capitum eodem atque in DGP ordine decurrentia continet. Excerpta Eugippii primo ab Ioanne Herold Acropolita Editio

princeps Basileae 1542 edita sunt sub hoc titulo: D. Eugyppii abbatis Aphricani Thesaurorum ex d. Augustini Operibus, mille ante annos, ingenti labore de emendatissimis exemplaribus selectorum cet., quae editio anno sequenti 1543 Venetiis, hoc saeculo in tomo LXII patrologiae latinae Mignianae repetita est. atque

loannes quidem Herold in edendis Excerptis, sicut ipse profitetur, codice aliquo Colmariensi usus est: qui codex nisi idem est atque Parisinus 12,228, certe intima necessitudine cum familia codicum Telleriani et Parisini cohaeret, cum caput 355 De prouidentia dei bis in codice Parisino et in editione principe legatur, praeterea in fine Excerptorum post sermonem de laude caritatis sermo V Fulgentii episcopi Ruspensis de caritate additus sit.

In constituendis autem uerbis Excerptorum Eugippii fidem codicis omnium antiquissimi atque praestantissimi socutus iis tantummodo locis aliunde remedia petiui, ubi scriptura ipsius codicis Vaticani sana non esse uidebatur, cur hunc potissimum librum ducem secutus sim, alio loco copiosius explicabo. earum autem lectionum, quae a Vaticano traditae sunt, ita tenax eram, ut ne in formis quidem uulgaribus a Vaticano traditis, uelut de non fuerit (p. 262, 24) erat de (696, 12) triena (571, 15), aliis quidquam mutarem. res orthographicas ex uetustissimis tantummodo libris adnotaui, in codicibus VIIII et X saeculi neglexi. quae capita in libris interpolatis DG Pv et T solis leguntur, in Vaticano autem desiderantur, ea uncinis inclusa et numero tantum arabico signata addidi. si autem in his sunt quae displiceant quae sane sunt plurima — lectores et propter magnum huius operis ambitum et quod singulos Augustini locos e contextu reuulsos tractare atque emendare difficillimum est, beneuole ueniam dabunt.

Restat, ut uiris, qui me in adornanda hac editione adiuuerunt, gratias maximas agam, H. Sedlmayer, F. Weibrich, collegis optimis, A. Engelbrecht, Leopoldo Delisle, qui non solum mihi copias bibliothecae Nationalis Parisinae, cui praeest, utendas concessit, sed etiam librum Desnoyersii suppeditauit, in primis autem Guilelmo Hartelio, qui, qua est in his litteris doctrina et propensa erga me uoluntate et humanitate, consilio et re mibi semper adfuit.

Vindobonae Kal. Jan. 1885.

P. Knöll

« PredošláPokračovať »