Obrázky na stránke
PDF
ePub

LECTORI

SALUTEM.

[ocr errors]

PRÆTER spem, amice Lector, nec tempestatibus actus, nec diuturna maris jactatione lassatus, sine ventis, sine velis, in novum mundum appulisti.

Ubi, postquam terrarum amplitudinem, regionum situm, populorum mores el ingenia, universi denique faciem et habitum rectè perlustraveris; adeò hujus veteris mundi formam agnoscas, ut licèi alterum videas, eundem tamen credas.

Fortasse cogitas hunc nostrum decrepitum filium tandem sibi prorsus consimilem peperisse. Prolem sepè quidem parentis naturam mirificè referre experientia docet, et poëta :

[ocr errors]

Qui viret in foliis venit à radicibus humor ;
Et patrum in natos abeunt cum semine mores.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Verùm mundum nostrum senem non sexagenarium, sed jum ferè sexmillenarium procreasse, ab omni ratione doctrináque philosophica immanè quantum discrepat !

Atque, si maximè fuisset mundus ejusmodi generatrice facultate unquam præditus ; nonne vegetioribus suis annis potiùs eam exercuisset, filios produxisset ? Ipsius etiam nati, jamdudum adulti, eâdem virtute genus latè propagassent : adeò ut licèt non in immensum, in tantum tamen processisset generatio hæc, totque extitissent partim juniores partim seniores mundi, ut nullus Alexander quos superaret mundos, sed mundi quidem, à quibus superarentur, Åler. andros desiderarent.

Equidem, quod ad me attinet, existimo hunc quem nunc ut novum intueris mundum, illum ipsum esse, de quo tot anle secula somniárunt Platonici: quem et Mundum Invisibilem et Mundi Ideam nuncupavére prisci. Si, enim, singula hujus membra et lineamenta rectè perpenderis, accuratèque contemplatus fueris, veram ac vivan hujus in quo degimus mundi ideam et cúvobiv, te perspexisse dixeris.

Qui, igitur, per tot transacta secula chimeriis obtectus tenebris latebat humanum genus ; hujus tandem authoris ingenio et labore nobis clarè conspiciendus præbetur. Mundus ille olim invisibilis nescio que artificio, sive optico sive magico, visui exponitur ; et, hoc opere, primuin detegitur.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ubi illud mihi in primis videtur mirandum, quòd et orbis iste et hic ejus index similem omnino fortunam subire adacti sint. Utérque enim à parente suo, quàm primùm natus, tenebris adjudicatus : utrique à conditore suo lur negata ; utrique aliunde concessa. Nullus huic Titan præbebat lumina mundo. Conditus erat, et statim ah. sconditus : nec lur ei spectanda vel speranda unquam, nisi ab hoc ingenio.

Cujus illustre opus latentem hunc obscurúmque mundum è caligine facilè eruisset, modò sibimet ipsi lucem pariter prohibitam vindicare potuisset. Citiùs itaque nobis patuisset iste mundus incognitus, si citiùs produisset hic libellus in lucem.

Verùm illius author, mundique ignoti explorator, qui jam pridem Musis, quarum insignis fuerat cultor, vale dicto, ad Theologia sacra se contulerat, iísque jam totus vacat, hæc et nonnulla alia sua commenta Philologa luce et laude dignissima, tanquam levia alt vana uspernatus, nullis precibus induci poluit, ut perunitteret in publicum crire. E.rcusabat, autent, se, juvenili quidem ætate ocióque Academico, hujusmodi quædam, propri exercitii'et oblectationis gratid, composuisse ; sed nunc, quasi nugas inutiles rejicere, abdicare, nec dignari ut suo nomine unquam sub aspectum hominum veniant.

Hinc factum est, ut hoc opusculum, verè elegantissimum ac jucundissimum, diutinis tenebris obductum delitesceret, et indignis caliginis vinculis teneretur, ne literatorum orbi innotesceret : donec ego, quem author ipse, pro sui mirificá humanitate, amici et familiaris loco habebut, bellissimi felicis ingenii partús infelicem sortem miseralus, omnibus modis et rationibus quibus poteram, quærebam et tentabam, ut eundem carcere suo eximerem, et in libertatem lucémque vindicarem. Cùmque prohè perspe.rissem au!horis animum aileò farum et obfirma'um, ut nullis amicorum petitionibus, rationibus, aut suasionibüs à sua sententii moveretur'; nec jam spes ulla restarct, ut novus hic mundus mundo nostro recluderetur ; sanctas sanè amicitiæ leges potiùs inovendas duri, quàm ingenuos cunctorum ubique erulitorum animos dulcissimo hujus fruclu gratissimaque voluplate perpetuò privandos esse.

Itaque, ut, quam ipse hinc dulcedinem gustaverin, studiosis oninibus percipiendum præberen, consilium cepi communicandi cum aliis, quod antea me solum penes crat. Sed, priúsquam auderem rem aggredi, multuni temporis elapsum est. Herebam, enim, animo : quia, et audacius factum videbatur ; et charissimi viri, cujus amicitiam semper marimi mihi faciendam statueram, offensam, prout debui, metuebam. Ad postremum, verò, rei pulchritudine victus et caplus, cùm eristinurem nihil damni aut dedecoris inde posse authori redundare, sed multum potiùs benevolentiæ et fame, plurimum verò utilitatis et voluptatis literatæ Reipubl. necessariò manare; non potui mihi ampliùs temperare, quin, amotâ omni hesitatione, exemplar hujus operis, quod ratione amicitiæ nostræ mihi erat credituni, custodia red emitterem, et typographorum manibus traderem.

dique, hoc tandem modo, meá curá industriaque, nonnullo etiam

HUNQRATISSIMO DOMINO,

NEC MINUS VIRTUTE SUA QUAM SPLENDORE GENERIS ILLUSTRỊ,

DOM. HENRICO

COMITI HUNTINGDONIÆ,

MUNDUM SUUM

SUPPLEX VOVET

MERCURIUS BRITANNICUS.

LECTORI

SALUTEM.

PRÆTER spem, amice Lector, nec tempestatibus actus, nec diuturnâ maris jactatione lassatus, sine ventis, sine velis, in novum mundum appulisti.

Ubi, postquam terrarum amplitudinem, regionum situm, populorum mores et ingenia, universi denique faciem et habitum rectè perlustraveris; adeò hujus veteris mundi formam agnoscas, ut licèt alterum videas, eundem tamen credas.

Fortasse cogitas hunc nostrum decrepitum filium tandem sibi prorsùs consimilen peperisse. Prolem sæpè quidem parentis naturam mirificè referre erperientia docet, et poëta :

Qui viret in foliis venit à radicibus humor;
Et patrum in natos abeunt cum semine mores.

Verùm mundum nostrum senem non sexagenarium, sed jum ferè sermillenarium procreásse, ab omni rutione doctrinâque philosophica immanè quantum discrepat !

Atque, si maximè fuisset mundus ejusmodi generatrice facultate unquam præditus ; nonne vegetioribus suis annis potiùs eam exercuisset, filios produxisset ? Ipsius etiam nati, jamdudum adulti, eadem virtute genus latè propagassent : adeò ut licèt non in immensum, in tantum tumen processisset generatio hæc, totque extitissent partim juniores partim seniores mundi, ut nullus Alexander quos superaret mundos, sed mundi quidem, à quibus superarentur, Aler. andros desiderarent.

Equidem, quod ad me attinet, existimo hunc quem nunc ut novum intueris mundum, illum ipsum esse, de quo tot ante secula somniárunt Platonici : quem et Mundum Invisibilem et Mundi Ideam nuncupavére prisci. Si, enim, singula hujus membra et lineamenta rectè perpenderis, accuratèque contemplatus fueris, veram ac vivam hujus in quo degimus mundi ideam et cúvobiv, te perspexisse dixeris.

Qui, igitur, per tot transacta secula chimerus obtectus tenebris latebat humanum genus; hujus tandem authoris ingenio et labore nobis clarè conspiciendus præbetur. Mundus ille olim invisibilis nescio que artificio, sive optico sive magico, visui exponitur ; et, hoc opere, primùin detegitur

« PredošláPokračovať »