Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LIBER SECUNDUS.

VIRAGINIA, VEL GYNIA NOVA.

CAP. I.

Situs Viraginie; illiusque Regiones. Terra Fæminarum. Gynia Nova *, quam alii corruptâ voce Guineam appellant, ego verò Viraginiam, islîc sita est, ubi geographi Europæi Psittacorum Terram depingunt. Ab aquilone, Loçaniam huic genti inimicissimam; ab austro, Frugionam; ab oriente, Moroniam Mobilem et Felicem, attingit.

Terra profectò ferax ; sed malè culta.

Regiones sub se multas amplásque continet; ingenio simul et moribus valde sibi dissonas. Præcipuæ sunt Linguadocia, Rixatia, Ploravia, Risia Major et Minor, Aphrodysia, Amazonia, Eugynia : à quibus non procul abest Insula Hermaphroditica. Harum ego quasdam peragravi planè invitissimus.

Superat reliquas longissimè Linguadocia : in quâ plurimæ sunt urbes celeberrimæ; Garrilla, Psudium, Labriana, quam interluit Aumen ingens: Sialon vocant accolæ, quòd ita sæpe tumet, ut in tam vasto canali vix possit contineri: et sanè depressior pars regionis, quam Mentyrneam Vallem nominant, hinc inde periclitaretur quotidie, ni sagaciores incolæ osseo aggere ripas benè munirent.

Sed primas urbium et Linguadociæ et Viraginiæ totius vendicat tenétque Gynæcopolis : ubi ego diutiùs quàm vellem, commoratus sum.

Quid, ergo, de me factum, inprimis referam ; ac, dein, quæ de novâ gente dicenda sunt, ordine meo prosequar.

* Guinea Nova describi solet extrema pars orientalis terræ Austr. incognitæ, proxima regno Maletur et Beach. hîc nos ei Guyniam finximus.

CAP. II.

Quid mihi factum à Gynæcopolitis.

QUAM primùm me duræ victrices, è Luganicis finibus raptum, ini forum deduxissent, campanulam illico pulsårunt: quâ semel auditâ, convolârunt avidæ cives; meque hîc in procinctu vinctum curiosiùs intuentur: dum una raptricum nostrarum, quæ tunc, ut videbatur, ducem egit, dato, uti opus erat, silentii signo, reliquas alloquuta est.

Qui sim, cujásve, nescire se: solummodo in tam perditæ regionis finibus me deprehensum: monétque, ut, tot tantísque Locanensium injuriis lacessitæ, de serâ tandem vindictâ cogitent; ferántque de me judicium.

Ego gentem meam rationémque erroris, quibus potui verbis ac gestibus, significabam; me rerum Loganicarum prorsùs ignarum; et ex illis esse, qui ipsarum et sexui et genti benè semper voluissent; indignum esse harum clementiâ et justissimi regiminis famâ, peregrinum insontem, nihil unquam de ipsarum sexu malè meritum, indictâ causâ, damnatum iri.

Movit illas non parùm tam supplex oratio, tamque non fucata species veritatis : vicit, ergo, demum tutior plurimarum sententia, Vinctuin me scilicet in prætoriano carcere, Gynæcio, servandum, donec et patria mea et peregrinationis institutum senatui constiterit. Hîc

ego et longam et miseram servivi servitutem: neque, ni me patriæ meæ (quæ meritò per terrarum orbem Fæminarum audit Paradisus *) nomen servâsset, vivus hinc demum excessissem. Enimverò, Loçanicos, quotquot deprehendunt, vel suspendunt vel vilissimis officiis in hoc infami carcere deputare solent: sic nimirum ultæ quotidianas illius gentis injurias; quæ tametsi salacissima sit, et in venerem propensissima, pueros tamen ardet solos, et putanas, fortassis mulas et jumenta : uxores vel omnino negligit, vel nimis suspiciosâ curâ et zeloty piâ solicitè custodit. Quot ego hîc non ignobilium captivorum classes, ad Herculea pensa senescentes, lanain carpentes, stamináque torquentes vidi !

Liberavit me, tandem, patriæ principísque jam olim emeritæ sacrosanctum nomen; non tamen solutum prorsùs et injuratum. Tangenda mibi, scilicet, Ara Junonis; et publicè danda tides, me leges subsequentes inviolatè observaturum :

Me nihil unquam mali nobilissimo sexui, vel verbo vel facto, machinaturum.

Fæminam loquentem sermone meo nunquam interpellaturum.

Domesticum imperium me ubicunque sim, fæminæ conçessurum.

* Gallic. proverb. “Angliam, fæminarum paradisum, servorum purgatoriun, infernum equorum.”

Me nunquam in Loçaniam rediturum: agitatur, enim, apud illas vulgari proverbio, “Plurimos huc appellere bonos viros, discedere malos maritos."

Plurium amores me, ne vel gestu, simul ambiturum.
Nihil quicquam proditurum secreti.

Nihil unquam uxori, quod ad cultum ornatúmque spectârit, negaturum.

Ingenii, et formæ, et facundiæ laudem me fæminis ultrò daturum; et ab omnibus detrectantium calumniis vindicaturum.

Suscepi in me lubens omnia : neque duriorem certè conditionem facilè respuissem, discedendi studio. Ita vincula etiamnum calamo meo scribentis injecta videt lector; ut omnia fas non sit mihi jurato eloqui. Quædam non mala licebit: mala non liceret, vel injurato,

CAP. III.

Forma Regiminis et Electionum. STATUS mihi democraticus visus est: dum quæque studet imperare, nulla subjici. Quin neque legibus se patiuntur coerceri: publicis tantùm suffragiis omnia peraguntur. Quæ quomodo lata fuerint, mirum mihi homini peregrino videbatur: omnes, enim, unà loquuntur, canoris acclamationibus : nulla silet, aurémque alteri accommodat.

Parliamentum istic habent ferè perpetuum; in quo majoris momenti negotia pertractantur: ut Desiderius noster, si jam superesset, factum agnosceret, quod fæminas tantopere petentes introducit *. Id, verò, necesse est, propter legum latarum incertitudinem: licet, enim, postero die plebiscita quævis pro arbitrio retrectare : eodem non licet; ne sibi parùm constantes viderentur.

Suffragiis quidem pares sunt universæ cives; non tamen dignitate: certo enim præfectarum numero, quas Centum-Viras appellant, urbes præcipuæ fasces tribuunt. Neque verò natæ sunt illæ rerum dominæ, sed electæ; uti aliqua videbitur, pulchritudine et elo. quentiâ, sola enim hæc duo in omni electione spectantur, eminere.

Olim penes populum erat eligendi potestas, donec ex eo quòd unaquæque semetipsam suo promovit suffragio orta confusio lauda. tissimum hunc electionis morem antiquaverit.

Exinde decretum est, ut illæ solæ judices sederent tam invidiosæ litis, quæ se neque formosas neque disertas profiterentur. Quo factum est, ut, concurrente sæpe populo, ne una comperta est in tam frequenti spissâque coronâ, quæ electricis locum occuparet; dum provectiores ætate non minùs se putant facundas, quàm juvenculæ elegantes.

Tandem, visum est hunc honorem duodecim ex annosissimis

* Erasm. Colloq,

« PredošláPokračovať »