Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tota regio ita sylvosa et montana est, ut deserti potiùs nomen mereatur; et, quod de urbe quâdam Strabo, ad rebellandum quàm ad habitandum aptior videatur.

In istorum sermone quædam Wallica vocabula notavi: quod ego ex ignotis nostratium peregrinationibus factum judicârim.

Larcinensium populus quidem satis numerosus est; respublica nulla. Sibi quisque se natum putat: sibi soli vivit : sibi obtemperat tantúmque possidet, quantum diripere quovis modo possit raptúmque custodire: quóque potentior quis factus est, eo magis timetur; eóque pluribus non tam subditis, quàm avdgazódos domi

natur.

In certas familias distinguuntur incolæ; quæ singulæ stirpis suæ potentissimo volentes obaudiunt. Contribulibus suis parcit quisque et adhæret reliquos omnes liberrimè spoliat. Abhinc diu exhausta fuisset horum incursionibus utraque Moronia, ni sagaciores præfecti cum libertate salutem ab omnibus familiaruin ducibus, magnâ auri vi, quotannis redemissent.

*

Forma corporis nihil ferè à nostris discrepant; nisi quòd omnes, exceptis insularibus, aduncis unguibus sint, et quasi accipitrinis : id quod Laverniis omnibus commune est.

Montanam partem occupat Gens Sbanditica: cui umbram quidem commodam ac salutarem largitur Butinia Sylva; præ quâ illa Germanorum Hercynia, decem latronum millibus stipata, pomariolum angustius, aut mera quasi sepes videtur.

Castra hic passim cernes: non, herclè, nimiùm splendida; sed et multa et munitissima: in quibus tutò sedent familiæ cujusque duces, prædámque à vicinorum periculo sartam tectam conservant. Dum plebecula novum sibi quotidie sub quâvis arbore lectum sternit, more Tartarorum, et assiduas viatoribus insidias struit: quos illico bonis omnibus expoliatos non letho dedunt, quod Itali et Germani insidiatores solent, nec enim quicquam verentur ne cui pœnas dent commissi latrocinii; sed vinctum ad sui Ducis aulam deducunt, obstringúntque juramento se illi in perpetuum fideliter serviturum: qui, ubi vel fidem violaverit, vel per menses aliquot nihil cuiquam surripuerit, vel non vacuum viatorem lubens præterierit insalutatum, laqueo damnatur. Ita crescit indies istorum potestas, et ex quo lata Phænacibus lex est de filiis natu minoribus prorsùs exhæredandis, evehendísque primigeniis, auxit non parùm spontaneâ pubis etiam nobilioris accessione.

Pii Moronii non tam cruces colunt, quàm isti oderunt. Quanquam, ergo, illi, ex initi cum Laverniis fœderis tenore, incolumes se domi continere possint; si, tamen, huc fuerint evagati hoc uno nomine suspendio plerique pereunt, quòd hoc signo istud supplicii genus ipsis exprobrare videantur.

Nunquam non intestina bella, inter tribuum capita oriuntur, dum peculium quisque suum repetit, detinétque alienum : quod commodè quidem cedit orbi universo; verendum enim foret, ne tot tamque perditorum hominum conjuncta vis, aucta quotidie, in per

* Οὗτος ὀξυχωρ ἐς): de Mercurio Luciano.

niciem reliquarum gentium conspiraret: quam ob causam prudentiores Phænacii et ferunt inter illos, et alunt lites.

Non minima laus est etiam parvulis, quod olim Cæsar de veteribus Germanis, artificiosè furari; quos à tenerrimis, et præceptis quæ vocant Hermeticis imbuunt, et exemplis. Videbis infantulos, etiam dum ab uberibus matrum pendent, aciculam subducere vel nummum: quòd si hallucinati fuerint tantillum; et, vel non satis audaci vel sat lentâ manu, rem aggressi fuerint, ita ut avl ópe facilè deprehendantur; vapulant illico. Tandem ubi adoleverint, aut anatem, aut anserem, aut quid grandius indies oportet suffurentur: nec impunè diem transigunt, in quo rem domesticam nihilo auxerint. Quòd si satis constiterit operam ab ipsis navatam strenuè, non æquè successisse, aut glebam ex agro vicino, aut ramusculum surripiant necesse est, ne fortè desuescendo fierent ineptiores.

Sed hæc in ipsis Phenaciæ finibus præcipuè cernuntur: inter quos et Larcinos latissima Vallis Bugietta se diffundit; de quâ, suo loco, pluribus, posteaquam Larcinos Litorales ordine descripserimus.

CAP. III.

Litorales et Insulares Larcini †.

HI, sive in Litore Magellanico, sive in ripâ et Insulis Tryphonicis latè sparsi, amphibii sunt; eo ditiores reliquis, quo sunt reliquis occupatiores.

Quibus etiam non parum favent notissimi freti angustiæ. Cognito enim semel, propter pra cipiteni maris decursum, nullam dari nautis retrocedendi viam, scaphis catenísque obstipant iter, et ita navim spoliant et vectores: ex quo factum putem, quod fretum istud regressum planè nullum patiatur; non tam undarum impetu, quàm numero ac ferocitate pyratarum.

Nemo nautarum Europæorum magis callet istis fluxuum tempes. tates, et situs opportunitatésque portuum, ventos, syrtes, scopulos: neque pisces ipsi, aut meliùs natant, aut faciliùs.

Primas hîc obtinet Portus Dunius: villa, non sanè magna, nec adeò munita; sed audax admodum, et omnium ferè regionum spoliis ad miraculum usque dives: sita in ipso angulo Larciniæ, quo terra hæc, interventu Tryphonii Fluminis, à Crapuliâ dirimitur. Hujus littus magnetibus ac pulvere magnetico stratum ferunt; quorum virtus navem ad se quamlibet remotiorem allicit, retinétque. Sed neque minùs proficiunt illi Duniorum, qui maria quæque pererrant, ac naves longè suis munitiores adoriuntur. Mirum est, hercle, quoties istos, vel post imparem sæpe congressum, audacia

Cæs. de Bello Gall. lib. vi.

↑ Regio Pyratarum.

victores reduxerit: quod tamen alii baptizatis incantatísque vexillis Moronicis acceptum referre malunt *. Insigne urbis vultur est, vel inter volandum pascens, cum verbo "Fruor nec quiesco."

Statim à Tryphonis Fluvii vestibulo, Portus Bercius est; insularum istarum omnium, et undarum dominus: nam à prætereuntibus quibúsque etiam suis, non minimum vectigal exigit; pretium viæ: et, hamis quibusdam majoribus magnete tinctis, non aliter navibus alienis, quàm nos piscibus, insidiatur; tactasque semel impactis ad se uncis quantumvis contranitentes, ducit.

In totidem paludinosissimis insulis, et tam lato flumine, vix domunculam cernes, aut cymbam +: partim, quòd, in mediis arundinetis (nempe crescunt hîc arundines Indicis illis quas sæpe vidimus altiores, nec minùs robusta) nidum quisque sibi ac suis malit concinnare; partim, quòd ob proximitatem foci, gens ista cum Moronis plerunque misceatur, quorum sanè nemo non natare mavult quàm navigare unde fit, ut brachiorum remigia tam Dædalè tractare norint, dimidiam ut vitæ partem, quod de crocodilo dici solet, in aquis degant; motûsque velocitate cum celerrimis quidem remis ausint contendere.

Im

Hi nautis formidabiliores sunt, quàm nautici quivis pyratæ. provisò, enim, navim assequuntur; remorâque firmiùs adhærentes retinent; et, vel retentæ dorsum perferant ut aquâ submergatur, vel impetu subvertunt, vel denique scopulis allidunt.

CAP. IV.

Quis mihi aditus. Harpyie.

SED quis mihi huc aditus patuerit, aut quæ tandem commorandi licentia fuerit concessa, mirabitur lector: nec credet, aut quenquam sanæ mentis committere semet ausum tam immani populo, aut incolumem demum rediisse.

Intelligat ergo lector, communem istis cum Piis Moronis jubilæum, de more solenni, anno quoque quinquagesimo celebrari: in quo, cum omnibus orbis totius nationibus ac populis induciæ pacta sunt; quo durante, religio est furacissimo ganeoni, pacem vel publicam vel privatam violare. Jam tum convolant huc hospites: qui, tamen, quicquid secum attulerint, incolis gratis largiuntur; ut pacem hanc vel unius anni liberam, quadrienni lite lucrosiorem existimem. Incidi ego in sacrum hunc annum, peropportunè; et, cum quibusdam aliis itineris nostri sociis, regionem lustravi.

Inter eundem maximum nobis ab Harpy is imminebat periculum; quibuscum profectò fœdus pacis nullum nobis ferire licuit. Hæ,

*Papa baptizabat vexillum Italorum et Hispanorum in Flandriâ, vocavitque Margaretam, quæ postea vicit Diabolum. Morcsin. de Orig. Rel. Pap. Ut pyrategyptii apud Heliodorum, 1. i.

nec scio volucres ne dicerem an dæmones, ex quo à Boreæ filiis pulsæ fuerunt, hîc, ut fama est, sedem sibi posuerunt. Ex transversis trabibus, in medio quercus robustissimæ, nidos sibi sternunt. Ore, bubonem referunt; dorso et corporis mole, struthiocamelum; pennis, hystricem; rostro ac unguibus, aquilam. Recurrebat mihi in mentem istas cernenti quod de avavuos alitibus scripserat olim supposititius Aristoteles *, qui in Diomedeâ Insulâ circulatim semper volitantes Græcis tantùm adulabantur, alios omnes infestabant. Pariter nobiscum ac peregrinis omnibus egerunt rapacissimæ Harpyiæ incolas ipsos, quasi probè cognitos, familiariter exceperunt, sempérque dimiserunt illæsos: in nos magno impetu involârunt. Quisquis per Sylvæ istius Butiniæ deserta solus ambulat, harum unguibus rapitur illico, ac dilaniatur. Imò, vix tutum ab his iter est decuriæ peregrinorum, absque conductitio Larcinorum præsidio.

CAP. V.

Vallis Bugiettat. Phenacum Mores. Urbs Furtofrancheça: Bolsecium.

REDEO jam ad Vallem Bugiettam, ultimam Larciniæ metam; communem tamen utrique provinciæ terram.

Suam cuique partem ex æquo tribuit Mnemon Fluvius, per mediam planitiem decurrens; qui et oppidis Phanacum præsidiariis situm præbet commodissimum.

Fallor nisi hîc viderim Herodoti ac Plinii historici quædam, sed vix jam percipienda oculis, monumenta.

Struxit sibi hîc ædes profectò elegantes Mercurius Gallo-Belgicus; nec abhinc procul Cardinalis quidam historicus, amplissima jecit castelli augustissimi fundamenta. Nam ex quo Hispanus vicinam huic Indiam occupavit, licuit etiam Jesuitis bonâ cum Phoenacum veniâ oras hasce, ut πоλʊpaypalínalala sunt mortalium, invisere; et, ab aliis relictam, propter creberrimos Larcinorum incursus, terram incolere.

Astrologorum gymnasiola hîc multa sunt; quibus, herclè, poetas excipe et juridicos, præ aliis omnibus favere solent Phænaces.

Quin et in hâc ipsâ valle (nam quid dissimulem?) ego quidem conduxi domum; ubi præscius rerum hariolus audacter scripsi verissimum hujus temporis vaticinium.

Longè humaniores sunt Larciniis Phænaces; aut saltem crudelitatem exercent magis secretam; nam quod illi palam et sub dio, hi sine testibus agunt domi.

Hi et legibus sese, et Aurei Principis (nam sic suum regem ap

Lib. de Mirabilibus. Contra quam canis ille, cujus Epitaphium videre est in villâ suburbana Bononiæ: "Latrai à ladri, et à gli amanti tacqui &c." + Terra Impostorum.

pellant) imperio subjiciunt Furtofrancheça, pars Bugiettæ proximior, ex omnibus Laverniæ partibus aut optima est, aut minimè profectò mala.

Hic interdiu quiescunt: noctu, verò, semper negotiantur. Solem, ergo, velut mortalibus noxium lumen, abominantur. Lunam colunt, ut cælicolarum omnium benignissimam.

Arbores sic suâ naturâ viscidæ sunt, ut volucrum quotquot ramulis insident, illico adhæreant; prædáeque sint viatoribus.

Maximum hujus provinciæ emporium et longè frequentissimum Bolsecium dicitur: cujus tamen vici duo, Palatium et Fripperia, omnes quas vidi urbium plateas numero excedunt. Palatium quidem causidicorum litibus, Fripperia parariorum nundinationibus destinatur.

Et, sanè, causidicorum nulla sub cælo tam ferax regio est: qui, ut Plautinus ille t, si nihil est litium, lites serunt. Horum non minor hic numerus est, quàm in Westmonasteriolo nostro capitum. Quanquam, verò, indies creentur novi, fieri tamen non potest, ut illi putant qui in rebus politicis lyncei sibi videntur, quin istorum numerus in posterum decrescat; nam ubi litigando totam inter se provinciam, quod jam ferè fit, partiti fuerint, clientibus deinceps indigeant necesse est: quo fiet, ut in se involent mutuò, et alter alteri commissus malè parta dissipet in vulgus; futurísque alterius ævi nepotibus, locum exercendæ huic arti magis lucrosum paret. Horum servis usitata semper est vestis dixgoes; ut hinc innuant inservire se dominis ad utramvis causæ partem suscipiendam paratissimis. Lites istis suppeditat, et fœneratorum copia, et Ruzius impetuosissimus fluviorum: qui, dum præcipiti cursu inter Insulas Strophadas labitur, nunc magnam solutioris terræ partem ab unâ devolvit in alteram, tandem et in tertiam impellit; nunc, verò, priore sede fastidita novum sibi quærit canalem, avidissimis dominis nunc patrios fundos adimens, nunc largiens novos.

Incolarum plerique, Alpinorum more, strumâ laborant: Argyranchen vocant medici. Qui morbus ita vulgaris est, ut nemo locum affectum vel sanatum velit, vel occultatum.

Nec scio quæ secreta virtus istorum cuti indita sit; ut non minùs argentum attrahat ad se, quàm magnes ferrum; nec minùs attractum retineat.

Fripperia omnibus et artificum generibus instruitur; et mercium officina tamen hic nulla: quisque continuis clamoribus artem suam et merces exponit transeunti populo; et, emptorem nactus, secedit laudatani priùs supellectilem ostensurus. Hic cuprium producit torquem, aureis laminis obductum §; juratque, nec Tagum, nec Indorum fodinas, quid magis aureum protulisse. Alter testiculum ostendit muscatum, suavissimis odoribus plenum. Alius uniones profert limpidissimos; quos quidem neque candore, nec lævore, nec magnitudine, nec orbe, nec pondere, in his enim Plinio dos

[graphic]
« PredošláPokračovať »