Obrázky na stránke
PDF
ePub

Praccincti recte pueri comtique miniftrent?
Adde hos praeterea cafus; aulaca ruant fi,

Vt modo; fi patinam pede lapfus frangat agafo.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res

Adverfae nudare folent, celare fecundae.

70

Nafidienus ad haec: Tibi Di, quaecunque preceris, 75
Commoda dent; ita vir bonus es, convivaque comis:
Et foleas pofcit. tum in lecto quoque videres
Stridere fecreta divifos aure fufurros.

Nullos his mallem ludos fpectaffe. fed illa

Redde, age, quae deinceps rififti. Vibidius dum

80

Quaerit de pueris, num fit quoque fracta lagena,

Quod fibi pofcenti non dentur pocula; dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone fecundo,

Nafidiene, redis mutatae frontis, ut arte

Emendaturus fortunam. deinde fecuti

85

Mazonomo pueri magno difcerpta ferentes
Membra gruis fparfi fale multo, non fine farre,
Pinguibus et ficis paftum jecur anferis albi,

Et leporum avulfos, ut multo fuavius, armos,

Quam fi cum lumbis quis edit. tum pectore adufto 90
Vidimus et merulas poni, et fine clune palumbes;

Suaves res, fi non caufas narraret earum, et
Naturas dominus: quem nos fic fugimus ulti,
Vt nihil omnino guftaremus; velut illis
Canidia afflaffet, pejor ferpentibus Afris.

95

NON TV CORPVS ERAS
SINE PECTORE DI TIBI FORMAM
DI TIBI DIVITIAS DEDERANT
ARTEMQVE FRVENDI..

L.I.E.IV. v.6.7

PRINCIPI PRAENOBILI

CAROLO

Duci Richmondiae,

Lennoxiae, et Albiniaci,

Nobiliffimi Ordinis a Perifcelide dicti

Commilitoni,

PRIMV M

HORATII Epiftolarum Lib.

D. D. D.

Jobannes Pine.

QVINTI

HORATII FLACCI

EPISTOLARVM

LIBER I.

EPISTOLA I.

AD MAECENATE M.

RIMA dicte mihi, fumma dicende

Camena,

Spectatum fatis, et donatum jam rude,
quaeris,

Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem eft aetas, non mens. Veianius, armis.

Herculis ad poftem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Eft mihi purgatam crebro qui perfonet aurem;
Solve fenefcentem mature fanus equum, ne

5

Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.

Nunc itaque et verfus, et caetera ludicra pono;

10

15

20

20

Quid verum atq; decens, curo, et rogo,et omnis in hoc fum:
Condo, et compono, quae mox depromere pofsim.
Ac, ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter ;
Nullius addictus jurare in verba magiftri,
Quo me cunque rapit tempeftas, deferor hofpes.
Nunc agilis fio, et merfor civilibus undis,
Virtutis verae cuftos, rigidufque fatelles;
Nunc in Ariftippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus, fubjungere conor.
Vt nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit cuftodia matrum :
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae fpem
Confiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
Aeque pauperibus prodeft, locupletibus aeque;
Aeque neglectum pueris,fenibufque nocebit.
Reftat, ut his ego me ipfe regam folerque clementis:
Non poffis oculo quantum contendere Lynceus;
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi :
Nec, quia defperes invicti membra Glyconis,
Nodofa corpus nolis prohibere chiragra.
Eft quodam prodire tenus, fi non datur ultra.
Fervet avaritia, miferoque cupidine pectus?
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Poffis, et magnam morbi deponere partem.

25

330

335

« PredošláPokračovať »