Obrázky na stránke
PDF
ePub

rem confessionem, Sanctorum ferias, et quae ejus generis ab hominibus exorta sunt: sicut contra Ministrorum matrimonium non prohibitum scimus.

Et rursus interdicere nemo potest, quae Deus concessit. Cibis itaque cum gratiarum actione uti, nullo modo interdictum existimamus (*).

XI. Clare protestamur, nos peregrinas et erroneas doctrinas, quas turbarum spiritus inter alias damnatas opiniones proferunt dicentes: »In nullo casu jurandum esse, et si gloria Dei et caritas proximi id requirant etc.<< >>Magistratus christianos esse non posse« etc. cum omnibus aliis doctrinis, quae sanae et purae doctrinae Jesu Christi adversantur e diametro, non solum non recipere, sed ut abominationes et blasphemias rejicere et damnare (**).

(*) In margine:

,,Deus dixit: Ego Jehova Deus vester (Levitic. XII, 4.); et per Mosen Deuteronom. X: Jehova enim Deus vester est Deus deorum, Deus magnus et terribilis. Quis ergo inter ipsius creaturas concedere posset, quae ipse prohibuit? Et rursus interdicere nemo potest, quæ Deus concessit.

Sanctos alioqui fatemur coram Deo esse, cum Christo regnare in aeternum, quod Christum agnoverunt, et tum operibus tum verbis confessi sunt, esse suum Salvatorem, redemptionem et justitiam sine ullo humani meriti additamento. Hinc laudamus et commendamus ipsos, tanquam eos, qui gratiam a Deo consecuti, et jam haeredes regni acterni facti sunt: hoc tamen omne ad gloriam Dei et Christi referentes.

(**) In margine :

,,Suo tempore juramento uti licet. Deus enim jussit hoc in veteri testamento: et in novo Christus non prohibuit; imo Christus et Apostoli jurarunt.

[ocr errors]

Magi

stratus tum bonum magistratum agit, quando vere chri-.

stianus est.

Postremo hanc nostram confessionem judicio sacrae biblicae scripturae subjicimus: eoque pollicesi ex praedictis scripturis in melioribus instituamur, nos omni tempore Deo et sacrosancto ipsius verbo, maxima cum gratiarum actione obsecuturos

esse.

Confessio Gallicana.

Gallicarum Ecclesiarum confessio fidei Carolo IX. Regi Anno MDLXI.

[blocks in formation]

I. Credimus et agnoscimus unicum Deum, qui sit unica et simplex essentia spiritualis, aeterna, invisibilis, immutabilis, infinita, incomprehensibilis, inenarrabilis, omnipotens, summe sapiens, bona, justa, et misericors, Deut. IV, 35. 39. et VI, 4. 1 Cor. VIII, 4. 6. Gen. I. Johan. IV, 24. Exod. III, 15. 16. Rom. I, 20. 1 Tim. I, 17. Mal. III, 6. Rom. XI, 33. Jer. X, 6. Luc. I, 37. Rom. XVI, 17. Matth. XIX, 17. Jer. XII, 1. Exod. XXXIV, 6.

II. Hic unicus Deus talem se patefecit hominibus, primum in operum suorum tum creatione, tum conservatione et gubernatione: deinde multo clarius in verbo suo, quod quidem initio certis quibusdam visis et oraculis patribus patefecit: deinde vero iis libris perscribi voluit, quod sacram scripturam vocamus. Roman. I, 19. Hebr. I. Exod. XXIV. Gen. XV.

(*) Additum in editione a. 1581:

,,In Latinum conversa, Anno Domini 1566, ut omnino constet, eas puram Evangelii Domini nostri Jesu Christi doctrinam amplecti“.

III. Tota haec sacra scriptura canonicis veteris et novi foederis libris comprehensa est, quorum hic est catalogus:

Quinque libri Mosis, nempe Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Josue. Judices. Ruth. Samuelis libri 2,Regum libr.2. Chronicon sive Paralipomenon libri 2. Esdrae liber unus. Nehemias. Esther. Job. Psalmi. Proverbia Salomonis. Ecclesiastes. Canticum canticorum. Esaias. Jeremias, cum Lamentationibus. Ezechiel. Daniel. Minores Prophetae 12. nempe: Oseas, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum, Abacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias.

[ocr errors]

Sanctum Jesu Christi Evangelium secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem. Acta Apostolorum. Epistolae Pauli, nempe ad Romanos una, ad Corinthios duae, ad Galatas una, ad Ephesios una, ad Philippenses una, ad Colossenses una, ad Thessalonicenses duae, ad Timotheum duae, ad Titum una, ad Philemonem una. Epistola ad Hebraeos. Jacobi Epistola. Petri Epistolae duae. Joannis E pistolae tres. Judae Epistola una. Joannis Apocalypsis.

IV. Hos libros agnoscimus esse canonicos, id est, ut fidei nostrae normam et regulam habemus, idque non tantum ex communi ecclesiae consensu, sed etiam multo magis ex testimonio et intrinseca Spiritus sancti persuasione: quo suggerente docemur, illos ab aliis libris ecclesiasticis discernere, qui, ut sint ules, non sunt tamen ejusmodi, ut ex iis constitui possit aliquis fidei articulus. Psalm. XII, 7, et XIX, 8.

V. Credimus verbum his libris comprehensum ab uno Deo esse profectum, quo etiam uno, non autem hominibus, nitatur ipsius auctoritas. Cumque haec

sit omnis veritatis summa, complectens quicquid ad cultum Dei et salutem nostram requiritur, neque hominibus, neque ipsis etiam Angelis fas esse dicimus, quicquam ei verbo, adjicere vel detrahere, vel quicquam prorsus in eo immutare. Ex hoc autem efficitur, neque antiquitatem, neque consuetudines, neque multitudinem, neque humanam sapientiam, neque judicia, neque edicia vel decreta ulla, neque Concilia, neque visiones, neque miracula, scripturae illi divinae opponere licere: sed potius omnia ad ejus regulam et praescriptum examinari et exigi oportere. 2 Tim. III, 16. 2 Petr. I, 2. Joan. III, 31. et XV, 11. Act. XX, 27. et V, 28. Deut. IV, 2. et XI, 32. Gal. I, 8. Apoc. XXII, 18. Matt. XV, 9. Quamobrem etiam tria illa Symbola, nempe Apostolicum, Nicaenum, et Athanasianum, idcirco approbamus, quod, sint illi verbo Dei scripto consentanea.

VI. Haec sancta scriptura nos docet, in illa singulari et simplici essentia divina subsistere tres personas, Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum. Patrem videlicet primam ordine causam et originem rerum omnium Filium autem ejus sapientiam et verbum aeternum: Spiritum sanctum ejusdem virtutem, potentiam et efficaciam; Filium ab aeterno ex Patre genitum. Spiritum sanctum ab aeterno ex Patre et Filio procedentem: quae tres personae non sint confusae, sed distinctae, nec tamen separatae, sed coessentiales, coaeternae, et coaequales. Deuter. IV, 12. Matth. XXVIII, 19. 1 Joan. V, 7. Joan. I, 1. et XVII, 5. 10. Denique in hoc mysterio approbamus, quod vetera illa quatuor Concilia determinarunt: et omnes Sectas a vetustis illis sanctis doctoribus, veluti Athanasio, Hilario, Cyrillo, Ambrosio, et ceteris, ex Dei verbo damnatas, detestamur.

VII. Credimus, Deum, cooperantibus tribus personis, sua virtute, sapientia ac bonitate incomprehensi

« PredošláPokračovať »