Obrázky na stránke
PDF
ePub

menta, et leges omnes, quae cultus Dei praetextu, astringendis conscientiis invehuntur, et eas tantum admittimus, quae fovendae concordiae, et unicuique in obedientia debita retinendo subserviunt, qua in re sequendum nobis putamus, quod Dominus noster Jesus Christus de excommunicatione statuit, quam quidem approbamus, et una cum suis appendicibus necessariam esse arbitramur. Rom. XVI, 16.

XXXIV. Credimus adjuncta esse verbo Sacramenta, amplioris confirmationis causa, gratiae Dei nimirum pignora et tesseras, quibus infirmae et rudi fidei nostrae subveniatur. Fatemur enim, talia esse signa haec exteriora, ut Deus per illa, sancti sui Spiritus virtute, operetur, ne quicquam ibi frustra nobis significetur. Arbitramur tamen omnem illorum substantiam et veritatem esse in Christo Jesu, a quo si separentur, nihil sint quam inanes umbrae et fumi.

XXXV. Agnoscimus duo tantum Sacramenta toti ecclesiae communia, quorum prius est Baptismus, nobis testificandae nostrae adoptioni datus, quoniam in eo inserimur Christi corpori, ut ejus sanguine abluti, simul etiam ipsius spiritu ad vitae sanctimoniam renovemur. Illud etiam dicimus, quamvis non nisi semel baptizemur, fructum tamen baptismi ad totius nostrae vitae cursum pertinere, ut certo stabilique sigillo in nobis obsignetur haec promissio, Christum semper nobis fore sanctificationem et justificationem. Praeterea quamvis baptismus sit fidei et resipiscentiae sacramentum, tamen cum una cum parentibus posteritatem etiam illorum in ecclesia Deus recenseat, affirmamus infantes sanctis parentibus natos, esse ex Christi auctoritate baptizandos. Act. XXII, 16. Rom. VI, 3. Tit. III, 5. Matth. III, 11. Marc. XVI, 16. Matth. XIX, 14. 1 Cor. VII, 14.

XXXVI. Affirmamus sanctam coenam Domini, alterum videlicet sacramentum, esse nobis testimonium

nostrae cum Domino nostro Jesu Christo unitionis, quoniam non est duntaxat mortuus semel et excitatus a mortuis pro nobis, sed etiam vere nos pascit et nutrit carne sua et sanguine, ut unum cum ipso facti vitam cum ipso communem habeamus. Quamvis enim nunc sit in coelis, ibidem etiam mansurus, donec veniat mundum judicaturus: credimus tamen, eum arcana et incomprehensibili spiritus sui virtute nos nutrire et vivificare sui corporis et sanguinis substantia per fidem apprehensa. Dicimus autem hoc spiritualiter fieri, non ut efficaciae et veritatis loco, imaginationem aut cogitationem supponamus: sed potius, quoniam hoc mysterium nostrae cum Christo coalitionis tam sublime est, ut omnes nostros sensus totumque adeo ordinem naturae superet: denique quoniam cum sit divinum ac caeleste, non nisi fide percipi et apprehendi potest.

XXXVII. Credimus, sicut antea dictum est, tam in coena quam in baptismo, Deum nobis reipsa, id est, vere et efficaciter donare quicquid ibi sacramentaliter figurat, ac proinde cum signis conjungimus veram possessionem ac fruitionem ejus rei, quae ibi nobis offertur. Itaque affirmamus, cos qui ad sacram mensam Domini puram fidem tanquam vas quoddam afferunt, vere recipere quod ibi signa testificantur, nempe corpus et sanguinem Jesu Christi, non minus esse cibum ac potum animae, quam panis et vinum sunt corporis cibus. Joan. VI, 51. 1 Cor. XI, 24.

XXXVIII. Dicimus itaque elementum aquae, quantumvis caducum, nobis nihilominus vere testificari interiorem animi nostri ablutionem in sanguine Jesu Christi per sancti Spiritus efficaciam. Rom. VI, 3. Eph. V, 16. Itemque panem illum, et vinum illud, quod nobis in coena datur, vere nobis fieri spirituale alimentum, quatenus videlicet velut oculis nostris. spectandum praebent carnem Christi nostrum cibum

esse, et ejusdem sanguinem nobis esse potum. Itaque Fanaticos illos omnes rejicimus, qui haec signa et symbola repudiant, cum Christus Dominus noster pronuntiarit; Hoc est corpus meum; et: Hoc poculum est sanguis meus. Joan. VI, 51. 1 Cor. I, 24. et II, 24. XXXIX. Credimus Deum velle mundum legibus et politia gubernari, ut aliqua sint fraena, quibus immoderatae mundi cupiditates coerceantur: ideoque constituisse Regna, Respublicas, et reliquas principatuum species, sive haereditario jure obveniant, sive minus. Neque id duntaxat, sed etiam quicquid spectat ad statum justitiae, quam vocant, cujus auctor agnosci postulat. Ideo etiam gladium in Magistratuum manus tradidit, reprimendis nimirum delictis, non modo contra secundam tabulam, sed etiam contra primam commissis. Oportet igitur propter illum hujus ordinis auctorem non tantum pati, ut ii dominentur, quos ille nobis praefecit, sed etiam honore et omni reverentia eos prosequi, tanquam ejus legatos ac ministros ad legitimum et sanctum munus obeundum ab ipso designatos. Exod. XVIII, 20. Matth. XVII, 24. Rom. I, 1. 1 Pet, II, 13. 1 Tim. II, 2.

XL. Affirmamus ergo, parendum esse legibus et statutis, solvenda tributa, et reliqua onera perferenda, subjectionis denique jugum voluntarie tolerandum, etiam si infideles fuerint Magistratus, dummodo Dei summum imperium integrum et illibatum maneat. Matth. XVII, 24. Act. IV, 17. et V, 29. Epist. Judae vers. 8. Itaque detestamur omnes eos, qui dominationes repudiant, communitatem et confusionem bonorum invehunt, omnem denique juris rationem evertere moliuntur.

Confessio Anglicana.

Ecclesiae Anglicanae Articuli tri-
ginta et novem (*).

Artic. I.

De fide in sacro-sanctam Trinitatem.

Unus est vivus, et verus Deus, acternus, incorporeus, impartibilis, impassibilis, immensae potentiae, sapientiae, ac bonitatis, creator et conservator omnitum visibilium, tum invisibilium. Et in unitate huius divinae naturae, tres sunt personae, ejusdem essentiae, potentiae ac aeternitatis, Pater, Filius et Spiritus sanctus.

um,

(*) In editione authentica a. 1571, quam reliquae sequuntur, hic legitur titulus :

,, Articuli, de qnibus convenit inter Archiepiscopos et Episcopos utriusque Provinciae, et Clerum Universum in Synodo, Londini, Anno 1562, secundum computationem Ecclesiae Anglicanae, ad tollendam opinionum dissentionem, et consensum in vera Religione firmandum. Editi Authoritate serenissimae Reginae. Londini apud Joannem Day. 1571"

Art. II.

De verbo, sive Filio Dei, qui verus homo factus est.

Filius, qui est verbum patris, ab aeterno a patre genitus, verus et aeternus Deus ac patri consubstantialis in utero beatae virginis, ex illius substantia naturam humanam assumpsit: ita ut duae naturae, et divina et humana, integre atque perfecte in unitate personae fuerint inseparabiliter coniunctae, ex quibus est unus Christus, verus Deus et verus homo, qui vere passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus, ut patrem nobis reconciliaret, essetque hostia, non tantum pro culpa orginis, verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

Art. III.

De descensu Christi ad inferos.

Quemadmodum Christus pro nobis mortuus est, et sepultus, ita est etiam credendus ad Inferos descendisse.

Art. IV.

De resurrectione Christi.

Christus vere a mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus omnibusque ad integritatem humanae naturae pertinentibus, recepit: cum quibus in coelum adscendit, ibique residet, quoad extremo die ad judicandos homines reversurus sit.

Art. V.

De Spiritu sancto.

Spiritus sanctus, a patre et filio procedens. ejusdem est cum patre et filio essentiae, maiestatis, et gloriae, verus ac aeteruus Deus.

« PredošláPokračovať »